|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod pueri in statu
innocentiae, mox nati, virtutem perfectam habuissent ad motum
membrorum. Dicit enim Augustinus, in libro de Bapt. Parvul.,
quod infirmitati mentis congruit haec infirmitas corporis, quae
scilicet in pueris apparet. Sed in statu innocentiae nulla fuisset
infirmitas mentis. Ergo neque talis infirmitas corporis fuisset in
parvulis.
2. Praeterea, quaedam animalia statim cum nascuntur, habent
virtutem sufficientem ad usum membrorum. Sed homo est nobilior aliis
animalibus. Ergo multo magis est naturale homini quod statim natus
virtutem habeat ad usum membrorum. Et ita videtur esse poena ex
peccato consequens.
3. Praeterea, non posse consequi delectabile propositum,
afflictionem inducit. Sed si pueri non habuissent virtutem ad movendum
membra, frequenter accidisset quod non possent consequi aliquod
delectabile eis propositum. Ergo fuisset in eis afflictio; quae non
poterat esse ante peccatum. Non ergo in statu innocentiae defuisset
pueris virtus ad movendum membra.
4. Praeterea, defectus senectutis videtur correspondere defectui
pueritiae. Sed in statu innocentiae non fuisset defectus senectutis.
Ergo neque etiam defectus pueritiae.
Sed contra est quod omne generatum prius est imperfectum quam
perficiatur. Sed pueri in statu innocentiae fuissent per generationem
producti. Ergo a principio imperfecti fuissent et quantitate et
virtute corporis.
Respondeo dicendum quod ea quae sunt supra naturam, sola fide
tenemus; quod autem credimus, auctoritati debemus. Unde in omnibus
asserendis sequi debemus naturam rerum, praeter ea quae auctoritate
divina traduntur, quae sunt supra naturam. Manifestum est autem
naturale hoc esse, utpote et principiis humanae naturae competens,
quod pueri mox nati non habeant sufficientem virtutem ad movendum
membra. Quia homo naturaliter habet cerebrum maius in quantitate,
secundum proportionem sui corporis, quam cetera animalia. Unde
naturale est quod, propter maximam humiditatem cerebri in pueris,
nervi, qui sunt instrumenta motus, non sunt idonei ad movendum
membra. Ex alia vero parte nulli Catholico dubium est quin divina
virtute fieri possit, ut pueri mox nati perfectam virtutem habeant ad
motum membrorum. Constat autem per auctoritatem Scripturae, quod
Deus fecit hominem rectum, et haec rectitudo consistit, ut
Augustinus dicit, in perfecta subiectione corporis ad animam. Sicut
ergo in primo statu non poterat esse in membris hominis aliquid quod
repugnaret ordinatae hominis voluntati, ita membra hominis deficere non
poterant humanae voluntati. Voluntas autem hominis ordinata est quae
tendit in actus sibi convenientes. Non sunt autem iidem actus
convenientes homini secundum quamlibet aetatem. Dicendum est ergo quod
pueri mox nati non habuissent sufficientem virtutem ad movendum membra
ad quoslibet actus; sed ad actus pueritiae convenientes, puta ad
sugendum ubera, et ad alia huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de ista infirmitate
quae nunc in pueris apparet etiam quantum ad actus eorum pueritiae
convenientes; ut patet per ea quae praemittit, quod iuxta se
iacentibus mammis, magis possunt esurientes flere quam sugere.
Ad secundum dicendum quod hoc quod quaedam animalia statim nata habent
usum membrorum, non est ex eorum nobilitate, cum quaedam animalia
perfectiora hoc non habeant, sed hoc eis contingit ex siccitate
cerebri, et quia actus proprii talium animalium sunt imperfecti, ad
quos etiam parva virtus sufficere potest.
Ad tertium patet solutio per ea quae dicta sunt in corpore. Vel
potest dici quod nihil appetivissent, nisi ordinata voluntate
convenisset res secundum statum suum.
Ad quartum dicendum quod homo in statu innocentiae generatus fuisset,
sed non fuisset corruptus. Et ideo in statu illo potuissent esse
aliqui defectus pueriles, qui consequuntur generationem; non autem
defectus seniles, qui ordinantur ad corruptionem.
|
|