|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in primo statu feminae
natae non fuissent. Dicit enim philosophus, in libro II de
Generat. Animal., quod femina est mas occasionatus, quasi praeter
intentionem naturae proveniens. Sed in statu illo nihil evenisset
innaturale in hominis generatione. Ergo feminae natae non fuissent.
2. Praeterea, omne agens generat sibi simile, nisi impediatur vel
propter defectum virtutis, vel propter indispositionem materiae, sicut
parvus ignis non potest comburere ligna viridia. In generatione autem
vis activa est in mare. Cum igitur in statu innocentiae nullus fuisset
defectus virtutis ex parte maris, nec indispositio materiae ex parte
feminae, videtur quod semper masculi nati fuissent.
3. Praeterea, in statu innocentiae generatio ad multiplicationem
hominum ordinabatur. Sed sufficienter homines multiplicari potuissent
per primum hominem et per primam feminam, ex quo in perpetuum victuri
erant. Ergo non fuit necessarium quod in statu innocentiae feminae
nascerentur.
Sed contra est quod sic natura processisset in generando, sicut eam
Deus instituit. Sed Deus instituit marem et feminam in natura
humana, ut dicitur Gen. I et II. Ergo etiam in statu illo
fuissent mares et feminae generati.
Respondeo dicendum quod nihil eorum quae ad complementum humanae
naturae pertinent, in statu innocentiae defuisset. Sicut autem ad
perfectionem universi pertinent diversi gradus rerum, ita etiam
diversitas sexus est ad perfectionem humanae naturae. Et ideo in statu
innocentiae uterque sexus per generationem productus fuisset.
Ad primum ergo dicendum quod femina dicitur mas occasionatus, quia est
praeter intentionem naturae particularis, non autem praeter intentionem
naturae universalis, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod generatio feminae non solum contingit ex
defectu virtutis activae vel indispositione materiae, ut obiectio
tangit. Sed quandoque quidem ex aliquo accidenti extrinseco; sicut
philosophus dicit, in libro de animalibus, quod ventus
Septentrionalis coadiuvat ad generationem masculorum, Australis vero
ad generationem feminarum. Quandoque etiam ex conceptione animae, ad
quam de facili immutatur corpus. Et praecipue in statu innocentiae hoc
esse poterat, quando corpus magis erat animae subiectum; ut scilicet
secundum voluntatem generantis, distingueretur sexus in prole.
Ad tertium dicendum quod proles fuisset genita vivens vita animali, ad
quam sicut pertinet alimento uti, sic etiam generare. Unde
conveniebat quod omnes generarent, et non solum primi parentes. Ad
quod consequens videtur quod tot fuissent generatae feminae, quot et
mares.
|
|