|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod homini non conveniat
agere propter finem. Causa enim naturaliter prior est. Sed finis
habet rationem ultimi, ut ipsum nomen sonat. Ergo finis non habet
rationem causae. Sed propter illud agit homo, quod est causa
actionis, cum haec praepositio propter designet habitudinem causae.
Ergo homini non convenit agere propter finem.
2. Praeterea, illud quod est ultimus finis, non est propter finem.
Sed in quibusdam actiones sunt ultimus finis; ut patet per philosophum
in I Ethic. Ergo non omnia homo agit propter finem.
3. Praeterea, tunc videtur homo agere propter finem, quando
deliberat. Sed multa homo agit absque deliberatione, de quibus etiam
quandoque nihil cogitat; sicut cum aliquis movet pedem vel manum aliis
intentus, vel fricat barbam. Non ergo homo omnia agit propter finem.
Sed contra, omnia quae sunt in aliquo genere, derivantur a principio
illius generis. Sed finis est principium in operabilibus ab homine;
ut patet per philosophum in II Physic. Ergo homini convenit omnia
agere propter finem.
Respondeo dicendum quod actionum quae ab homine aguntur, illae solae
proprie dicuntur humanae, quae sunt propriae hominis inquantum est
homo. Differt autem homo ab aliis irrationalibus creaturis in hoc,
quod est suorum actuum dominus. Unde illae solae actiones vocantur
proprie humanae, quarum homo est dominus. Est autem homo dominus
suorum actuum per rationem et voluntatem, unde et liberum arbitrium
esse dicitur facultas voluntatis et rationis. Illae ergo actiones
proprie humanae dicuntur, quae ex voluntate deliberata procedunt. Si
quae autem aliae actiones homini conveniant, possunt dici quidem
hominis actiones; sed non proprie humanae, cum non sint hominis
inquantum est homo. Manifestum est autem quod omnes actiones quae
procedunt ab aliqua potentia, causantur ab ea secundum rationem sui
obiecti. Obiectum autem voluntatis est finis et bonum. Unde oportet
quod omnes actiones humanae propter finem sint.
Ad primum ergo dicendum quod finis, etsi sit postremus in executione,
est tamen primus in intentione agentis. Et hoc modo habet rationem
causae.
Ad secundum dicendum quod, si qua actio humana sit ultimus finis,
oportet eam esse voluntariam, alias non esset humana, ut dictum est.
Actio autem aliqua dupliciter dicitur voluntaria, uno modo, quia
imperatur a voluntate, sicut ambulare vel loqui; alio modo, quia
elicitur a voluntate, sicut ipsum velle. Impossibile autem est quod
ipse actus a voluntate elicitus sit ultimus finis. Nam obiectum
voluntatis est finis, sicut obiectum visus est color, unde sicut
impossibile est quod primum visibile sit ipsum videre, quia omne videre
est alicuius obiecti visibilis; ita impossibile est quod primum
appetibile, quod est finis, sit ipsum velle. Unde relinquitur quod,
si qua actio humana sit ultimus finis, quod ipsa sit imperata a
voluntate. Et ita ibi aliqua actio hominis, ad minus ipsum velle,
est propter finem. Quidquid ergo homo faciat, verum est dicere quod
homo agit propter finem, etiam agendo actionem quae est ultimus finis.
Ad tertium dicendum quod huiusmodi actiones non sunt proprie humanae,
quia non procedunt ex deliberatione rationis, quae est proprium
principium humanorum actuum. Et ideo habent quidem finem imaginatum,
non autem per rationem praestitutum.
|
|