|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod agere propter finem sit
proprium rationalis naturae. Homo enim, cuius est agere propter
finem, nunquam agit propter finem ignotum. Sed multa sunt quae non
cognoscunt finem, vel quia omnino carent cognitione, sicut creaturae
insensibiles; vel quia non apprehendunt rationem finis, sicut bruta
animalia. Videtur ergo proprium esse rationalis naturae agere propter
finem.
2. Praeterea, agere propter finem est ordinare suam actionem ad
finem. Sed hoc est rationis opus. Ergo non convenit his quae ratione
carent.
3. Praeterea, bonum et finis est obiectum voluntatis. Sed voluntas
in ratione est, ut dicitur in III de anima. Ergo agere propter
finem non est nisi rationalis naturae.
Sed contra est quod philosophus probat in II Physic., quod non
solum intellectus, sed etiam natura agit propter finem.
Respondeo dicendum quod omnia agentia necesse est agere propter finem.
Causarum enim ad invicem ordinatarum, si prima subtrahatur, necesse
est alias subtrahi. Prima autem inter omnes causas est causa finalis.
Cuius ratio est, quia materia non consequitur formam nisi secundum
quod movetur ab agente, nihil enim reducit se de potentia in actum.
Agens autem non movet nisi ex intentione finis. Si enim agens non
esset determinatum ad aliquem effectum, non magis ageret hoc quam
illud, ad hoc ergo quod determinatum effectum producat, necesse est
quod determinetur ad aliquid certum, quod habet rationem finis. Haec
autem determinatio, sicut in rationali natura fit per rationalem
appetitum, qui dicitur voluntas; ita in aliis fit per inclinationem
naturalem, quae dicitur appetitus naturalis. Tamen considerandum est
quod aliquid sua actione vel motu tendit ad finem dupliciter, uno
modo, sicut seipsum ad finem movens, ut homo; alio modo, sicut ab
alio motum ad finem, sicut sagitta tendit ad determinatum finem ex hoc
quod movetur a sagittante, qui suam actionem dirigit in finem. Illa
ergo quae rationem habent, seipsa movent ad finem, quia habent
dominium suorum actuum per liberum arbitrium, quod est facultas
voluntatis et rationis. Illa vero quae ratione carent, tendunt in
finem per naturalem inclinationem, quasi ab alio mota, non autem a
seipsis, cum non cognoscant rationem finis, et ideo nihil in finem
ordinare possunt, sed solum in finem ab alio ordinantur. Nam tota
irrationalis natura comparatur ad Deum sicut instrumentum ad agens
principale, ut supra habitum est. Et ideo proprium est naturae
rationalis ut tendat in finem quasi se agens vel ducens ad finem,
naturae vero irrationalis, quasi ab alio acta vel ducta, sive in finem
apprehensum, sicut bruta animalia, sive in finem non apprehensum,
sicut ea quae omnino cognitione carent.
Ad primum ergo dicendum quod homo, quando per seipsum agit propter
finem, cognoscit finem, sed quando ab alio agitur vel ducitur, puta
cum agit ad imperium alterius, vel cum movetur altero impellente, non
est necessarium quod cognoscat finem. Et ita est in creaturis
irrationalibus.
Ad secundum dicendum quod ordinare in finem est eius quod seipsum agit
in finem. Eius vero quod ab alio in finem agitur, est ordinari in
finem. Quod potest esse irrationalis naturae, sed ab aliquo rationem
habente.
Ad tertium dicendum quod obiectum voluntatis est finis et bonum in
universali. Unde non potest esse voluntas in his quae carent ratione
et intellectu, cum non possint apprehendere universale, sed est in eis
appetitus naturalis vel sensitivus, determinatus ad aliquod bonum
particulare. Manifestum autem est quod particulares causae moventur a
causa universali, sicut rector civitatis, qui intendit bonum commune,
movet suo imperio omnia particularia officia civitatis. Et ideo
necesse est quod omnia quae carent ratione, moveantur in fines
particulares ab aliqua voluntate rationali, quae se extendit in bonum
universale, scilicet a voluntate divina.
|
|