|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod actus humani non
recipiant speciem a fine. Finis enim est causa extrinseca. Sed
unumquodque habet speciem ab aliquo principio intrinseco. Ergo actus
humani non recipiunt speciem a fine.
2. Praeterea, illud quod dat speciem, oportet esse prius. Sed
finis est posterior in esse. Ergo actus humanus non habet speciem a
fine.
3. Praeterea, idem non potest esse nisi in una specie. Sed eundem
numero actum contingit ordinari ad diversos fines. Ergo finis non dat
speciem actibus humanis.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro de moribus Ecclesiae
et Manichaeorum, secundum quod finis est culpabilis vel laudabilis,
secundum hoc sunt opera nostra culpabilia vel laudabilia.
Respondeo dicendum quod unumquodque sortitur speciem secundum actum,
et non secundum potentiam, unde ea quae sunt composita ex materia et
forma, constituuntur in suis speciebus per proprias formas. Et hoc
etiam considerandum est in motibus propriis. Cum enim motus quodammodo
distinguatur per actionem et passionem, utrumque horum ab actu speciem
sortitur, actio quidem ab actu qui est principium agendi; passio vero
ab actu qui est terminus motus. Unde calefactio actio nihil aliud est
quam motio quaedam a calore procedens, calefactio vero passio nihil
aliud est quam motus ad calorem, definitio autem manifestat rationem
speciei. Et utroque modo actus humani, sive considerentur per modum
actionum, sive per modum passionum, a fine speciem sortiuntur.
Utroque enim modo possunt considerari actus humani, eo quod homo movet
seipsum, et movetur a seipso. Dictum est autem supra quod actus
dicuntur humani, inquantum procedunt a voluntate deliberata. Obiectum
autem voluntatis est bonum et finis. Et ideo manifestum est quod
principium humanorum actuum, inquantum sunt humani, est finis. Et
similiter est terminus eorundem, nam id ad quod terminatur actus
humanus, est id quod voluntas intendit tanquam finem; sicut in
agentibus naturalibus forma generati est conformis formae generantis.
Et quia, ut Ambrosius dicit, super Lucam, mores proprie dicuntur
humani, actus morales proprie speciem sortiuntur ex fine, nam idem
sunt actus morales et actus humani.
Ad primum ergo dicendum quod finis non est omnino aliquid extrinsecum
ab actu, quia comparatur ad actum ut principium vel terminus; et hoc
ipsum est de ratione actus, ut scilicet sit ab aliquo, quantum ad
actionem, et ut sit ad aliquid, quantum ad passionem.
Ad secundum dicendum quod finis secundum quod est prior in intentione,
ut dictum est, secundum hoc pertinet ad voluntatem. Et hoc modo dat
speciem actui humano sive morali.
Ad tertium dicendum quod idem actus numero, secundum quod semel
egreditur ab agente, non ordinatur nisi ad unum finem proximum, a quo
habet speciem, sed potest ordinari ad plures fines remotos, quorum
unus est finis alterius. Possibile tamen est quod unus actus secundum
speciem naturae, ordinetur ad diversos fines voluntatis, sicut hoc
ipsum quod est occidere hominem, quod est idem secundum speciem
naturae, potest ordinari sicut in finem ad conservationem iustitiae,
et ad satisfaciendum irae. Et ex hoc erunt diversi actus secundum
speciem moris, quia uno modo erit actus virtutis, alio modo erit actus
vitii. Non enim motus recipit speciem ab eo quod est terminus per
accidens, sed solum ab eo quod est terminus per se. Fines autem
morales accidunt rei naturali; et e converso ratio naturalis finis
accidit morali. Et ideo nihil prohibet actus qui sunt iidem secundum
speciem naturae, esse diversos secundum speciem moris, et e converso.
|
|