|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sit aliquis ultimus
finis humanae vitae, sed procedatur in finibus in infinitum. Bonum
enim, secundum suam rationem, est diffusivum sui; ut patet per
Dionysium, IV cap. de Div. Nom. Si ergo quod procedit ex
bono, ipsum etiam est bonum, oportet quod illud bonum diffundat aliud
bonum, et sic processus boni est in infinitum. Sed bonum habet
rationem finis. Ergo in finibus est processus in infinitum.
2. Praeterea, ea quae sunt rationis, in infinitum multiplicari
possunt, unde et mathematicae quantitates in infinitum augentur.
Species etiam numerorum propter hoc sunt infinitae, quia, dato
quolibet numero, ratio alium maiorem excogitare potest. Sed
desiderium finis sequitur apprehensionem rationis. Ergo videtur quod
etiam in finibus procedatur in infinitum.
3. Praeterea, bonum et finis est obiectum voluntatis. Sed voluntas
infinities potest reflecti supra seipsam, possum enim velle aliquid,
et velle me velle illud, et sic in infinitum. Ergo in finibus humanae
voluntatis proceditur in infinitum, et non est aliquis ultimus finis
humanae voluntatis.
Sed contra est quod philosophus dicit, II Metaphys., quod qui
infinitum faciunt, auferunt naturam boni. Sed bonum est quod habet
rationem finis. Ergo contra rationem finis est quod procedatur in
infinitum. Necesse est ergo ponere unum ultimum finem.
Respondeo dicendum quod, per se loquendo, impossibile est in finibus
procedere in infinitum, ex quacumque parte. In omnibus enim quae per
se habent ordinem ad invicem, oportet quod, remoto primo, removeantur
ea quae sunt ad primum. Unde philosophus probat, in VIII
Physic., quod non est possibile in causis moventibus procedere in
infinitum, quia iam non esset primum movens, quo subtracto alia movere
non possunt, cum non moveant nisi per hoc quod moventur a primo
movente. In finibus autem invenitur duplex ordo, scilicet ordo
intentionis, et ordo executionis, et in utroque ordine oportet esse
aliquid primum. Id enim quod est primum in ordine intentionis est
quasi principium movens appetitum, unde, subtracto principio,
appetitus a nullo moveretur. Id autem quod est principium in
executione, est unde incipit operatio, unde, isto principio
subtracto, nullus inciperet aliquid operari. Principium autem
intentionis est ultimus finis, principium autem executionis est primum
eorum quae sunt ad finem. Sic ergo ex neutra parte possibile est in
infinitum procedere, quia si non esset ultimus finis, nihil
appeteretur, nec aliqua actio terminaretur, nec etiam quiesceret
intentio agentis; si autem non esset primum in his quae sunt ad finem,
nullus inciperet aliquid operari, nec terminaretur consilium, sed in
infinitum procederet. Ea vero quae non habent ordinem per se, sed per
accidens sibi invicem coniunguntur, nihil prohibet infinitatem habere,
causae enim per accidens indeterminatae sunt. Et hoc etiam modo
contingit esse infinitatem per accidens in finibus, et in his quae sunt
ad finem.
Ad primum ergo dicendum quod de ratione boni est quod aliquid ab ipso
effluat, non tamen quod ipsum ab alio procedat. Et ideo, cum bonum
habeat rationem finis, et primum bonum sit ultimus finis, ratio ista
non probat quod non sit ultimus finis; sed quod a fine primo supposito
procedatur in infinitum inferius versus ea quae sunt ad finem. Et hoc
quidem competeret, si consideraretur sola virtus primi boni, quae est
infinita. Sed quia primum bonum habet diffusionem secundum
intellectum, cuius est secundum aliquam certam formam profluere in
causata; aliquis certus modus adhibetur bonorum effluxui a primo bono,
a quo omnia alia bona participant virtutem diffusivam. Et ideo
diffusio bonorum non procedit in infinitum, sed, sicut dicitur Sap.
XI, Deus omnia disposuit in numero, pondere et mensura.
Ad secundum dicendum quod in his quae sunt per se, ratio incipit a
principiis naturaliter notis, et ad aliquem terminum progreditur.
Unde philosophus probat, in I Poster., quod in demonstrationibus
non est processus in infinitum, quia in demonstrationibus attenditur
ordo aliquorum per se ad invicem connexorum, et non per accidens. In
his autem quae per accidens connectuntur, nihil prohibet rationem in
infinitum procedere. Accidit autem quantitati aut numero
praeexistenti, inquantum huiusmodi, quod ei addatur quantitas aut
unitas. Unde in huiusmodi nihil prohibet rationem procedere in
infinitum.
Ad tertium dicendum quod illa multiplicatio actuum voluntatis reflexae
supra seipsam, per accidens se habet ad ordinem finium. Quod patet ex
hoc, quod circa unum et eundem finem indifferenter semel vel pluries
supra seipsam voluntas reflectitur.
|
|