|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod possibile sit voluntatem
unius hominis in plura ferri simul, sicut in ultimos fines. Dicit
enim Augustinus, XIX de Civ. Dei, quod quidam ultimum hominis
finem posuerunt in quatuor, scilicet in voluptate, in quiete, in
primis naturae, et in virtute. Haec autem manifeste sunt plura.
Ergo unus homo potest constituere ultimum finem suae voluntatis in
multis.
2. Praeterea, ea quae non opponuntur ad invicem, se invicem non
excludunt. Sed multa inveniuntur in rebus quae sibi invicem non
opponuntur. Ergo si unum ponatur ultimus finis voluntatis, non
propter hoc alia excluduntur.
3. Praeterea, voluntas per hoc quod constituit ultimum finem in
aliquo, suam liberam potentiam non amittit. Sed antequam constitueret
ultimum finem suum in illo, puta in voluptate, poterat constituere
finem suum ultimum in alio, puta in divitiis. Ergo etiam postquam
constituit aliquis ultimum finem suae voluntatis in voluptate, potest
simul constituere ultimum finem in divitiis. Ergo possibile est
voluntatem unius hominis simul ferri in diversa, sicut in ultimos
fines.
Sed contra, illud in quo quiescit aliquis sicut in ultimo fine,
hominis affectui dominatur, quia ex eo totius vitae suae regulas
accipit. Unde de gulosis dicitur Philipp. III, quorum Deus
venter est, quia scilicet constituunt ultimum finem in deliciis
ventris. Sed sicut dicitur Matth. VI, nemo potest duobus dominis
servire, ad invicem scilicet non ordinatis. Ergo impossibile est esse
plures ultimos fines unius hominis ad invicem non ordinatos.
Respondeo dicendum quod impossibile est quod voluntas unius hominis
simul se habeat ad diversa, sicut ad ultimos fines. Cuius ratio
potest triplex assignari. Prima est quia, cum unumquodque appetat
suam perfectionem, illud appetit aliquis ut ultimum finem, quod
appetit, ut bonum perfectum et completivum sui ipsius. Unde
Augustinus dicit, XIX de Civ. Dei, finem boni nunc dicimus,
non quod consumatur ut non sit, sed quod perficiatur ut plenum sit.
Oportet igitur quod ultimus finis ita impleat totum hominis appetitum,
quod nihil extra ipsum appetendum relinquatur. Quod esse non potest,
si aliquid extraneum ad ipsius perfectionem requiratur. Unde non
potest esse quod in duo sic tendat appetitus, ac si utrumque sit bonum
perfectum ipsius. Secunda ratio est quia, sicut in processu rationis
principium est id quod naturaliter cognoscitur, ita in processu
rationalis appetitus, qui est voluntas, oportet esse principium id
quod naturaliter desideratur. Hoc autem oportet esse unum, quia
natura non tendit nisi ad unum. Principium autem in processu
rationalis appetitus est ultimus finis. Unde oportet id in quod tendit
voluntas sub ratione ultimi finis, esse unum. Tertia ratio est quia,
cum actiones voluntarie ex fine speciem sortiantur, sicut supra habitum
est, oportet quod a fine ultimo, qui est communis, sortiantur
rationem generis, sicut et naturalia ponuntur in genere secundum
formalem rationem communem. Cum igitur omnia appetibilia voluntatis,
inquantum huiusmodi, sint unius generis, oportet ultimum finem esse
unum. Et praecipue quia in quolibet genere est unum primum
principium, ultimus autem finis habet rationem primi principii, ut
dictum est. Sicut autem se habet ultimus finis hominis simpliciter ad
totum humanum genus, ita se habet ultimus finis huius hominis ad hunc
hominem. Unde oportet quod, sicut omnium hominum est naturaliter unus
finis ultimus, ita huius hominis voluntas in uno ultimo fine
statuatur.
Ad primum ergo dicendum quod omnia illa plura accipiebantur in ratione
unius boni perfecti ex his constituti, ab his qui in eis ultimum finem
ponebant.
Ad secundum dicendum quod, etsi plura accipi possint quae ad invicem
oppositionem non habeant, tamen bono perfecto opponitur quod sit
aliquid de perfectione rei extra ipsum.
Ad tertium dicendum quod potestas voluntatis non habet ut faciat
opposita esse simul. Quod contingeret, si tenderet in plura disparata
sicut in ultimos fines, ut ex dictis patet.
|
|