|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non omnia quaecumque homo
vult, propter ultimum finem velit. Ea enim quae ad finem ultimum
ordinantur, seriosa dicuntur, quasi utilia. Sed iocosa a seriis
distinguuntur. Ergo ea quae homo iocose agit, non ordinat in ultimum
finem.
2. Praeterea, philosophus dicit, in principio Metaphys., quod
scientiae speculativae propter seipsas quaeruntur. Nec tamen potest
dici quod quaelibet earum sit ultimus finis. Ergo non omnia quae homo
appetit, appetit propter ultimum finem.
3. Praeterea, quicumque ordinat aliquid in finem aliquem, cogitat
de illo fine. Sed non semper homo cogitat de ultimo fine in omni eo
quod appetit aut facit. Non ergo omnia homo appetit aut facit propter
ultimum finem.
Sed contra est quod dicit Augustinus, XIX de Civ. Dei, illud
est finis boni nostri, propter quod amantur cetera, illud autem
propter seipsum.
Respondeo dicendum quod necesse est quod omnia quae homo appetit,
appetat propter ultimum finem. Et hoc apparet duplici ratione. Primo
quidem, quia quidquid homo appetit, appetit sub ratione boni. Quod
quidem si non appetitur ut bonum perfectum, quod est ultimus finis,
necesse est ut appetatur ut tendens in bonum perfectum, quia semper
inchoatio alicuius ordinatur ad consummationem ipsius; sicut patet tam
in his quae fiunt a natura, quam in his quae fiunt ab arte. Et ideo
omnis inchoatio perfectionis ordinatur in perfectionem consummatam,
quae est per ultimum finem. Secundo, quia ultimus finis hoc modo se
habet in movendo appetitum, sicut se habet in aliis motionibus primum
movens. Manifestum est autem quod causae secundae moventes non movent
nisi secundum quod moventur a primo movente. Unde secunda appetibilia
non movent appetitum nisi in ordine ad primum appetibile, quod est
ultimus finis.
Ad primum ergo dicendum quod actiones ludicrae non ordinantur ad
aliquem finem extrinsecum; sed tamen ordinantur ad bonum ipsius
ludentis, prout sunt delectantes vel requiem praestantes. Bonum autem
consummatum hominis est ultimus finis eius.
Et similiter dicendum ad secundum, de scientia speculativa; quae
appetitur ut bonum quoddam speculantis, quod comprehenditur sub bono
completo et perfecto, quod est ultimus finis.
Ad tertium dicendum quod non oportet ut semper aliquis cogitet de
ultimo fine, quandocumque aliquid appetit vel operatur, sed virtus
primae intentionis, quae est respectu ultimi finis, manet in quolibet
appetitu cuiuscumque rei, etiam si de ultimo fine actu non cogitetur.
Sicut non oportet quod qui vadit per viam, in quolibet passu cogitet
de fine.
|
|