|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod non omnium hominum sit
unus finis ultimus. Maxime enim videtur hominis ultimus finis esse
incommutabile bonum. Sed quidam avertuntur ab incommutabili bono,
peccando. Non ergo omnium hominum est unus ultimus finis.
2. Praeterea, secundum ultimum finem tota vita hominis regulatur.
Si igitur esset unus ultimus finis omnium hominum, sequeretur quod in
hominibus non essent diversa studia vivendi. Quod patet esse falsum.
3. Praeterea, finis est actionis terminus. Actiones autem sunt
singularium. Homines autem, etsi conveniant in natura speciei, tamen
differunt secundum ea quae ad individua pertinent. Non ergo omnium
hominum est unus ultimus finis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XIII de Trin., quod
omnes homines conveniunt in appetendo ultimum finem, qui est
beatitudo.
Respondeo dicendum quod de ultimo fine possumus loqui dupliciter, uno
modo, secundum rationem ultimi finis; alio modo, secundum id in quo
finis ultimi ratio invenitur. Quantum igitur ad rationem ultimi
finis, omnes conveniunt in appetitu finis ultimi, quia omnes appetunt
suam perfectionem adimpleri, quae est ratio ultimi finis, ut dictum
est. Sed quantum ad id in quo ista ratio invenitur, non omnes homines
conveniunt in ultimo fine, nam quidam appetunt divitias tanquam
consummatum bonum, quidam autem voluptatem, quidam vero quodcumque
aliud. Sicut et omni gustui delectabile est dulce, sed quibusdam
maxime delectabilis est dulcedo vini, quibusdam dulcedo mellis, aut
alicuius talium. Illud tamen dulce oportet esse simpliciter melius
delectabile, in quo maxime delectatur qui habet optimum gustum. Et
similiter illud bonum oportet esse completissimum, quod tanquam ultimum
finem appetit habens affectum bene dispositum.
Ad primum ergo dicendum quod illi qui peccant, avertuntur ab eo in quo
vere invenitur ratio ultimi finis, non autem ab ipsa ultimi finis
intentione, quam quaerunt falso in aliis rebus.
Ad secundum dicendum quod diversa studia vivendi contingunt in
hominibus propter diversas res in quibus quaeritur ratio summi boni.
Ad tertium dicendum quod, etsi actiones sint singularium, tamen
primum principium agendi in eis est natura, quae tendit ad unum, ut
dictum est.
|
|