|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod voluntas non moveatur ad
aliquid naturaliter. Agens enim naturale dividitur contra agens
voluntarium, ut patet in principio II Physic. Non ergo voluntas ad
aliquid naturaliter movetur.
2. Praeterea, id quod est naturale, inest alicui semper; sicut
igni esse calidum. Sed nullus motus inest voluntati semper. Ergo
nullus motus est naturalis voluntati.
3. Praeterea, natura est determinata ad unum. Sed voluntas se
habet ad opposita. Ergo voluntas nihil naturaliter vult.
Sed contra est quod motus voluntatis sequitur actum intellectus. Sed
intellectus aliqua intelligit naturaliter. Ergo et voluntas aliqua
vult naturaliter.
Respondeo dicendum quod, sicut Boetius dicit in libro de duabus
naturis, et philosophus in V Metaphys., natura dicitur
multipliciter. Quandoque enim dicitur principium intrinsecum in rebus
mobilibus. Et talis natura est vel materia, vel forma materialis, ut
patet ex II Physic. Alio modo dicitur natura quaelibet substantia,
vel etiam quodlibet ens. Et secundum hoc, illud dicitur esse naturale
rei, quod convenit ei secundum suam substantiam. Et hoc est quod per
se inest rei. In omnibus autem, ea quae non per se insunt,
reducuntur in aliquid quod per se inest, sicut in principium. Et ideo
necesse est quod, hoc modo accipiendo naturam, semper principium in
his quae conveniunt rei, sit naturale. Et hoc manifeste apparet in
intellectu, nam principia intellectualis cognitionis sunt naturaliter
nota. Similiter etiam principium motuum voluntariorum oportet esse
aliquid naturaliter volitum. Hoc autem est bonum in communi, in quod
voluntas naturaliter tendit, sicut etiam quaelibet potentia in suum
obiectum, et etiam ipse finis ultimus, qui hoc modo se habet in
appetibilibus, sicut prima principia demonstrationum in
intelligibilibus, et universaliter omnia illa quae conveniunt volenti
secundum suam naturam. Non enim per voluntatem appetimus solum ea quae
pertinent ad potentiam voluntatis; sed etiam ea quae pertinent ad
singulas potentias, et ad totum hominem. Unde naturaliter homo vult
non solum obiectum voluntatis, sed etiam alia quae conveniunt aliis
potentiis, ut cognitionem veri, quae convenit intellectui; et esse et
vivere et alia huiusmodi, quae respiciunt consistentiam naturalem;
quae omnia comprehenduntur sub obiecto voluntatis, sicut quadam
particularia bona.
Ad primum ergo dicendum quod voluntas dividitur contra naturam, sicut
una causa contra aliam, quaedam enim fiunt naturaliter, et quaedam
fiunt voluntarie. Est autem alius modus causandi proprius voluntati,
quae est domina sui actus, praeter modum qui convenit naturae, quae
est determinata ad unum. Sed quia voluntas in aliqua natura fundatur,
necesse est quod motus proprius naturae, quantum ad aliquid,
participetur in voluntate, sicut quod est prioris causae, participatur
a posteriori. Est enim prius in unaquaque re ipsum esse, quod est per
naturam, quam velle, quod est per voluntatem. Et inde est quod
voluntas naturaliter aliquid vult.
Ad secundum dicendum quod in rebus naturalibus id quod est naturale
quasi consequens formam tantum, semper actu inest, sicut calidum
igni. Quod autem est naturale sicut consequens materiam, non semper
actu inest, sed quandoque secundum potentiam tantum. Nam forma est
actus, materia vero potentia. Motus autem est actus existentis in
potentia. Et ideo illa quae pertinent ad motum, vel quae consequuntur
motum, in rebus naturalibus, non semper insunt, sicut ignis non
semper movetur sursum, sed quando est extra locum suum. Et similiter
non oportet quod voluntas, quae de potentia in actum reducitur dum
aliquid vult, semper actu velit, sed solum quando est in aliqua
dispositione determinata. Voluntas autem Dei, quae est actus purus,
semper est in actu volendi.
Ad tertium dicendum quod naturae semper respondet unum, proportionatum
tamen naturae. Naturae enim in genere, respondet aliquid unum in
genere; et naturae in specie acceptae, respondet unum in specie;
naturae autem individuatae respondet aliquid unum individuale. Cum
igitur voluntas sit quaedam vis immaterialis sicut et intellectus,
respondet sibi naturaliter aliquod unum commune, scilicet bonum, sicut
etiam intellectui aliquod unum commune, scilicet verum, vel ens, vel
quod quid est. Sub bono autem communi multa particularia bona
continentur, ad quorum nullum voluntas determinatur.
|
|