|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod voluntas de necessitate
moveatur a suo obiecto. Obiectum enim voluntatis comparatur ad ipsam
sicut motivum ad mobile, ut patet in III de anima. Sed motivum,
si sit sufficiens, ex necessitate movet mobile. Ergo voluntas ex
necessitate potest moveri a suo obiecto.
2. Praeterea, sicut voluntas est vis immaterialis, ita et
intellectus, et utraque potentia ad obiectum universale ordinatur, ut
dictum est. Sed intellectus ex necessitate movetur a suo obiecto.
Ergo et voluntas a suo.
3. Praeterea, omne quod quis vult, aut est finis, aut aliquid
ordinatum ad finem. Sed finem aliquis ex necessitate vult, ut
videtur, quia est sicut principium in speculativis, cui ex necessitate
assentimus. Finis autem est ratio volendi ea quae sunt ad finem, et
sic videtur quod etiam ea quae sunt ad finem, ex necessitate velimus.
Voluntas ergo ex necessitate movetur a suo obiecto.
Sed contra est quod potentiae rationales, secundum philosophum, sunt
ad opposita. Sed voluntas est potentia rationalis, est enim in
ratione, ut dicitur in III de anima. Ergo voluntas se habet ad
opposita. Non ergo ex necessitate movetur ad alterum oppositorum.
Respondeo dicendum quod voluntas movetur dupliciter, uno modo,
quantum ad exercitium actus; alio modo, quantum ad specificationem
actus, quae est ex obiecto. Primo ergo modo, voluntas a nullo
obiecto ex necessitate movetur, potest enim aliquis de quocumque
obiecto non cogitare, et per consequens neque actu velle illud. Sed
quantum ad secundum motionis modum, voluntas ab aliquo obiecto ex
necessitate movetur, ab aliquo autem non. In motu enim cuiuslibet
potentiae a suo obiecto, consideranda est ratio per quam obiectum movet
potentiam. Visibile enim movet visum sub ratione coloris actu
visibilis. Unde si color proponatur visui, ex necessitate movet
visum, nisi aliquis visum avertat, quod pertinet ad exercitium actus.
Si autem proponeretur aliquid visui quod non omnibus modis esset color
in actu, sed secundum aliquid esset tale, secundum autem aliquid non
tale, non ex necessitate visus tale obiectum videret, posset enim
intendere in ipsum ex ea parte qua non est coloratum in actu, et sic
ipsum non videret. Sicut autem coloratum in actu est obiectum visus,
ita bonum est obiectum voluntatis. Unde si proponatur aliquod obiectum
voluntati quod sit universaliter bonum et secundum omnem
considerationem, ex necessitate voluntas in illud tendet, si aliquid
velit, non enim poterit velle oppositum. Si autem proponatur sibi
aliquod obiectum quod non secundum quamlibet considerationem sit bonum,
non ex necessitate voluntas feretur in illud. Et quia defectus
cuiuscumque boni habet rationem non boni, ideo illud solum bonum quod
est perfectum et cui nihil deficit, est tale bonum quod voluntas non
potest non velle, quod est beatitudo. Alia autem quaelibet
particularia bona, inquantum deficiunt ab aliquo bono, possunt accipi
ut non bona, et secundum hanc considerationem, possunt repudiari vel
approbari a voluntate, quae potest in idem ferri secundum diversas
considerationes.
Ad primum ergo dicendum quod sufficiens motivum alicuius potentiae non
est nisi obiectum quod totaliter habet rationem motivi. Si autem in
aliquo deficiat, non ex necessitate movebit, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod intellectus ex necessitate movetur a tali
obiecto quod est semper et ex necessitate verum, non autem ab eo quod
potest esse verum et falsum, scilicet a contingenti, sicut et de bono
dictum est.
Ad tertium dicendum quod finis ultimus ex necessitate movet
voluntatem, quia est bonum perfectum. Et similiter illa quae
ordinantur ad hunc finem, sine quibus finis haberi non potest, sicut
esse et vivere et huiusmodi. Alia vero, sine quibus finis haberi
potest, non ex necessitate vult qui vult finem, sicut conclusiones
sine quibus principia possunt esse vera, non ex necessitate credit qui
credit principia.
|
|