|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod voluntas ex necessitate
moveatur a passione appetitus inferioris. Dicit enim apostolus,
Rom. VII, non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi
malum, illud facio, quod dicitur propter concupiscentiam, quae est
passio quaedam. Ergo voluntas ex necessitate movetur a passione.
2. Praeterea, sicut dicitur in III Ethic., qualis unusquisque
est, talis finis videtur ei. Sed non est in potestate voluntatis quod
statim passionem abiiciat. Ergo non est in potestate voluntatis quod
non velit illud ad quod passio se inclinat.
3. Praeterea, causa universalis non applicatur ad effectum
particularem nisi mediante causa particulari, unde et ratio universalis
non movet nisi mediante aestimatione particulari, ut dicitur in III
de anima. Sed sicut se habet ratio universalis ad aestimationem
particularem, ita se habet voluntas ad appetitum sensitivum. Ergo ad
aliquod particulare volendum non movetur voluntas nisi mediante appetitu
sensitivo. Ergo si appetitus sensitivus sit per aliquam passionem ad
aliquid dispositus, voluntas non poterit in contrarium moveri.
Sed contra est quod dicitur Gen. IV, subter te erit appetitus
tuus, et tu dominaberis illius. Non ergo voluntas hominis ex
necessitate movetur ab appetitu inferiori.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, passio appetitus
sensitivi movet voluntatem ex ea parte qua voluntas movetur ab obiecto,
inquantum scilicet homo aliqualiter dispositus per passionem, iudicat
aliquid esse conveniens et bonum quod extra passionem existens non
iudicaret. Huiusmodi autem immutatio hominis per passionem duobus
modis contingit. Uno modo, sic quod totaliter ratio ligatur, ita
quod homo usum rationis non habet, sicut contingit in his qui propter
vehementem iram vel concupiscentiam furiosi vel amentes fiunt, sicut et
propter aliquam aliam perturbationem corporalem; huiusmodi enim
passiones non sine corporali transmutatione accidunt. Et de talibus
eadem est ratio sicut et de animalibus brutis, quae ex necessitate
sequuntur impetum passionis, in his enim non est aliquis rationis
motus, et per consequens nec voluntatis. Aliquando autem ratio non
totaliter absorbetur a passione, sed remanet quantum ad aliquid
iudicium rationis liberum. Et secundum hoc remanet aliquid de motu
voluntatis. Inquantum ergo ratio manet libera et passioni non
subiecta, intantum voluntatis motus qui manet, non ex necessitate
tendit ad hoc ad quod passio inclinat. Et sic aut motus voluntatis non
est in homine, sed sola passio dominatur, aut, si motus voluntatis
sit, non ex necessitate sequitur passionem.
Ad primum ergo dicendum quod, etsi voluntas non possit facere quin
motus concupiscentiae insurgat, de quo apostolus dicit Rom. VII,
quod odi malum, illud facio, idest concupisco; tamen potest voluntas
non velle concupiscere, aut concupiscentiae non consentire. Et sic
non ex necessitate sequitur concupiscentiae motum.
Ad secundum dicendum quod, cum in homine duae sint naturae,
intellectualis scilicet et sensitiva, quandoque quidem est homo
aliqualis uniformiter secundum totam animam, quia scilicet vel pars
sensitiva totaliter subiicitur rationi, sicut contingit in virtuosis;
vel e converso ratio totaliter absorbetur a passione sicut accidit in
amentibus. Sed aliquando, etsi ratio obnubiletur a passione, remanet
tamen aliquid rationis liberum. Et secundum hoc potest aliquis vel
totaliter passionem repellere; vel saltem se tenere ne passionem
sequatur. In tali enim dispositione, quia homo secundum diversas
partes animae diversimode disponitur, aliud ei videtur secundum
rationem, et aliud secundum passionem.
Ad tertium dicendum quod voluntas non solum movetur a bono universali
apprehenso per rationem, sed etiam a bono apprehenso per sensum. Et
ideo potest moveri ad aliquod particulare bonum absque passione
appetitus sensitivi. Multa enim volumus et operamur absque passione,
per solam electionem, ut maxime patet in his in quibus ratio renititur
passioni.
|
|