|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod voluntas ex necessitate
moveatur a Deo. Omne enim agens cui resisti non potest, ex
necessitate movet. Sed Deo, cum sit infinitae virtutis, resisti non
potest, unde dicitur Rom. IX, voluntati eius quis resistit? Ergo
Deus ex necessitate movet voluntatem.
2. Praeterea, voluntas ex necessitate movetur in illa quae
naturaliter vult, ut dictum est. Sed hoc est unicuique rei naturale,
quod Deus in ea operatur, ut Augustinus dicit, XXVI contra
Faustum. Ergo voluntas ex necessitate vult omne illud ad quod a Deo
movetur.
3. Praeterea, possibile est quo posito non sequitur impossibile.
Sequitur autem impossibile, si ponatur quod voluntas non velit hoc ad
quod Deus eam movet, quia secundum hoc, operatio Dei esset
inefficax. Non ergo est possibile voluntatem non velle hoc ad quod
Deus eam movet. Ergo necesse est eam hoc velle.
Sed contra est quod dicitur Eccli. XV, Deus ab initio constituit
hominem, et reliquit eum in manu consilii sui. Non ergo ex
necessitate movet voluntatem eius.
Respondeo dicendum quod, sicut Dionysius dicit, IV cap. de Div.
Nom., ad providentiam divinam non pertinet naturam rerum corrumpere,
sed servare. Unde omnia movet secundum eorum conditionem, ita quod ex
causis necessariis per motionem divinam consequuntur effectus ex
necessitate; ex causis autem contingentibus sequuntur effectus
contingenter. Quia igitur voluntas est activum principium non
determinatum ad unum, sed indifferenter se habens ad multa, sic Deus
ipsam movet, quod non ex necessitate ad unum determinat, sed remanet
motus eius contingens et non necessarius, nisi in his ad quae
naturaliter movetur.
Ad primum ergo dicendum quod voluntas divina non solum se extendit ut
aliquid fiat per rem quam movet, sed ut etiam eo modo fiat quo congruit
naturae ipsius. Et ideo magis repugnaret divinae motioni, si voluntas
ex necessitate moveretur, quod suae naturae non competit; quam si
moveretur libere, prout competit suae naturae.
Ad secundum dicendum quod naturale est unicuique quod Deus operatur in
ipso ut sit ei naturale, sic enim unicuique convenit aliquid, secundum
quod Deus vult quod ei conveniat. Non autem vult quod quidquid
operatur in rebus, sit eis naturale, puta quod mortui resurgant. Sed
hoc vult unicuique esse naturale, quod potestati divinae subdatur.
Ad tertium dicendum quod, si Deus movet voluntatem ad aliquid,
incompossibile est huic positioni quod voluntas ad illud non moveatur.
Non tamen est impossibile simpliciter. Unde non sequitur quod
voluntas a Deo ex necessitate moveatur.
|
|