|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod modus virtutis cadat sub
praecepto legis. Est enim modus virtutis ut aliquis iuste operetur
iusta, et fortiter fortia, et similiter de aliis virtutibus. Sed
Deut. XVI praecipitur, iuste quod iustum est exequeris. Ergo
modus virtutis cadit sub praecepto.
2. Praeterea, illud maxime cadit sub praecepto quod est de
intentione legislatoris. Sed intentio legislatoris ad hoc
principaliter fertur ut homines faciat virtuosos, sicut dicitur in II
Ethic. Virtuosi autem est virtuose agere. Ergo modus virtutis cadit
sub praecepto.
3. Praeterea, modus virtutis proprie esse videtur ut aliquis
voluntarie et delectabiliter operetur. Sed hoc cadit sub praecepto
legis divinae, dicitur enim in Psalmo XCIX, servite domino in
laetitia; et II ad Cor. IX, non ex tristitia aut ex
necessitate, hilarem enim datorem diligit Deus; ubi Glossa dicit,
quidquid boni facis, cum hilaritate fac, et tunc bene facis, si autem
cum tristitia facis, fit de te, non tu facis. Ergo modus virtutis
cadit sub praecepto legis.
Sed contra, nullus potest operari eo modo quo operatur virtuosus,
nisi habeat habitum virtutis; ut patet per philosophum, in II et V
Ethic. Quicumque autem transgreditur praeceptum legis, meretur
poenam. Sequeretur ergo quod ille qui non habet habitum virtutis,
quidquid faceret, mereretur poenam. Hoc autem est contra intentionem
legis, quae intendit hominem, assuefaciendo ad bona opera, inducere
ad virtutem. Non ergo modus virtutis cadit sub praecepto.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, praeceptum legis
habet vim coactivam. Illud ergo directe cadit sub praecepto legis, ad
quod lex cogit. Coactio autem legis est per metum poenae, ut dicitur
X Ethic., nam illud proprie cadit sub praecepto legis, pro quo
poena legis infligitur. Ad instituendam autem poenam aliter se habet
lex divina, et lex humana. Non enim poena legis infligitur nisi pro
illis de quibus legislator habet iudicare, quia ex iudicio lex punit.
Homo autem, qui est legis lator humanae, non habet iudicare nisi de
exterioribus actibus, quia homines vident ea quae parent, ut dicitur
I Reg. XVI. Sed solius Dei, qui est lator legis divinae est
iudicare de interioribus motibus voluntatum; secundum illud Psalmi
VII, scrutans corda et renes Deus. Secundum hoc igitur dicendum
est quod modus virtutis quantum ad aliquid respicitur a lege humana et
divina; quantum ad aliquid autem, a lege divina sed non a lege
humana; quantum ad aliquid vero, nec a lege humana nec a lege divina.
Modus autem virtutis in tribus consistit, secundum philosophum, in
II Ethic. Quorum primum est, si aliquis operetur sciens. Hoc
autem diiudicatur et a lege divina et a lege humana. Quod enim aliquis
facit ignorans, per accidens facit. Unde secundum ignorantiam aliqua
diiudicantur ad poenam vel ad veniam, tam secundum legem humanam quam
secundum legem divinam. Secundum autem est ut aliquis operetur
volens, vel eligens et propter hoc eligens; in quo importatur duplex
motus interior, scilicet voluntatis et intentionis, de quibus supra
dictum est. Et ista duo non diiudicat lex humana, sed solum lex
divina. Lex enim humana non punit eum qui vult occidere et non
occidit, punit autem eum lex divina, secundum illud Matth. V, qui
irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Tertium autem est ut firme
et immobiliter habeat et operetur. Et ista firmitas proprie pertinet
ad habitum, ut scilicet aliquis ex habitu radicato operetur. Et
quantum ad hoc, modus virtutis non cadit sub praecepto neque legis
divinae neque legis humanae, neque enim ab homine neque a Deo punitur
tanquam praecepti transgressor, qui debitum honorem impendit
parentibus, quamvis non habeat habitum pietatis.
Ad primum ergo dicendum quod modus faciendi actum iustitiae qui cadit
sub praecepto, est ut fiat aliquid secundum ordinem iuris, non autem
quod fiat ex habitu iustitiae.
Ad secundum dicendum quod intentio legislatoris est de duobus. De uno
quidem, ad quod intendit per praecepta legis inducere, et hoc est
virtus. Aliud autem est de quo intendit praeceptum ferre, et hoc est
id quod ducit vel disponit ad virtutem, scilicet actus virtutis. Non
enim idem est finis praecepti et id de quo praeceptum datur, sicut
neque in aliis rebus idem est finis et quod est ad finem.
Ad tertium dicendum quod operari sine tristitia opus virtutis, cadit
sub praecepto legis divinae, quia quicumque cum tristitia operatur,
non volens operatur. Sed delectabiliter operari, sive cum laetitia
vel hilaritate, quodammodo cadit sub praecepto, scilicet secundum quod
sequitur delectatio ex dilectione Dei et proximi, quae cadit sub
praecepto, cum amor sit causa delectationis, et quodammodo non,
secundum quod delectatio consequitur habitum; delectatio enim operis
est signum habitus generati, ut dicitur in II Ethic. Potest enim
aliquis actus esse delectabilis vel propter finem, vel propter
convenientiam habitus.
|
|