|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod modus caritatis cadat
sub praecepto divinae legis. Dicitur enim Matth. XIX, si vis ad
vitam ingredi, serva mandata, ex quo videtur quod observatio
mandatorum sufficiat ad introducendum in vitam. Sed opera bona non
sufficiunt ad introducendum in vitam, nisi ex caritate fiant, dicitur
enim I ad Cor. XIII, si distribuero in cibos pauperum omnes
facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem
autem non habuero, nihil mihi prodest. Ergo modus caritatis est in
praecepto.
2. Praeterea, ad modum caritatis proprie pertinet ut omnia fiant
propter Deum. Sed istud cadit sub praecepto, dicit enim apostolus,
I ad Cor. X, omnia in gloriam Dei facite. Ergo modus caritatis
cadit sub praecepto.
3. Praeterea, si modus caritatis non cadit sub praecepto, ergo
aliquis potest implere praecepta legis non habens caritatem. Sed quod
potest fieri sine caritate, potest fieri sine gratia, quae semper
adiuncta est caritati. Ergo aliquis potest implere praecepta legis
sine gratia. Hoc autem est Pelagiani erroris; ut patet per
Augustinum, in libro de haeresibus. Ergo modus caritatis est in
praecepto.
Sed contra est quia quicumque non servat praeceptum, peccat
mortaliter. Si igitur modus caritatis cadat sub praecepto, sequitur
quod quicumque operatur aliquid et non ex caritate, peccet mortaliter.
Sed quicumque non habet caritatem, operatur non ex caritate. Ergo
sequitur quod quicumque non habet caritatem, peccet mortaliter in omni
opere quod facit, quantumcumque sit de genere bonorum. Quod est
inconveniens.
Respondeo dicendum quod circa hoc fuerunt contrariae opiniones.
Quidam enim dixerunt absolute modum caritatis esse sub praecepto. Nec
est impossibile observare hoc praeceptum caritatem non habenti, quia
potest se disponere ad hoc quod caritas ei infundatur a Deo. Nec
quandocumque aliquis non habens caritatem facit aliquid de genere
bonorum, peccat mortaliter, quia hoc est praeceptum affirmativum, ut
ex caritate operetur, et non obligat ad semper, sed pro tempore illo
quo aliquis habet caritatem. Alii vero dixerunt quod omnino modus
caritatis non cadit sub praecepto. Utrique autem quantum ad aliquid,
verum dixerunt. Actus enim caritatis dupliciter considerari potest.
Uno modo, secundum quod est quidam actus per se. Et hoc modo cadit
sub praecepto legis quod de hoc specialiter datur, scilicet, diliges
dominum Deum tuum, et, diliges proximum tuum. Et quantum ad hoc,
primi verum dixerunt. Non enim est impossibile hoc praeceptum
observare, quod est de actu caritatis, quia homo potest se disponere
ad caritatem habendam, et quando habuerit eam, potest ea uti. Alio
modo potest considerari actus caritatis secundum quod est modus actuum
aliarum virtutum, hoc est secundum quod actus aliarum virtutum
ordinantur ad caritatem, quae est finis praecepti, ut dicitur I ad
Tim. I, dictum est enim supra quod intentio finis est quidam modus
formalis actus ordinati in finem. Et hoc modo verum est quod secundi
dixerunt, quod modus caritatis non cadit sub praecepto, hoc est
dictu, quod in hoc praecepto, honora patrem, non includitur quod
honoretur pater ex caritate, sed solum quod honoretur pater. Unde qui
honorat patrem, licet non habens caritatem, non efficitur transgressor
huius praecepti, etsi sit transgressor praecepti quod est de actu
caritatis, propter quam transgressionem meretur poenam.
Ad primum ergo dicendum quod dominus non dixit, si vis ad vitam
ingredi, serva unum mandatum, sed, serva omnia mandata. Inter quae
etiam continetur mandatum de dilectione Dei et proximi.
Ad secundum dicendum quod sub mandato caritatis continetur ut diligatur
Deus ex toto corde, ad quod pertinet ut omnia referantur in Deum.
Et ideo praeceptum caritatis implere homo non potest, nisi etiam omnia
referantur in Deum. Sic ergo qui honorat parentes, tenetur ex
caritate honorare, non ex vi huius praecepti quod est, honora
parentes, sed ex vi huius praecepti, diliges dominum Deum tuum ex
toto corde tuo. Et cum ista sint duo praecepta affirmativa non
obligantia ad semper, possunt pro diversis temporibus obligare. Et
ita potest contingere quod aliquis implens praeceptum de honoratione
parentum, non tunc transgrediatur praeceptum de omissione modi
caritatis.
Ad tertium dicendum quod observare omnia praecepta legis homo non
potest, nisi impleat praeceptum caritatis, quod non fit sine gratia.
Et ideo impossibile est quod Pelagius dixit, hominem implere legem
sine gratia.
|
|