|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
distinguantur alia moralia praecepta legis praeter Decalogum. Quia ut
dominus dicit, Matth. XXII, in duobus praeceptis caritatis
pendet omnis lex et prophetae. Sed haec duo praecepta explicantur per
decem praecepta Decalogi. Ergo non oportet alia praecepta moralia
esse.
2. Praeterea, praecepta moralia a iudicialibus et caeremonialibus
distinguuntur, ut dictum est. Sed determinationes communium
praeceptorum moralium pertinent ad iudicialia et caeremonialia
praecepta, communia autem praecepta moralia sub Decalogo continentur,
vel etiam Decalogo praesupponuntur, ut dictum est. Ergo
inconvenienter traduntur alia praecepta moralia praeter Decalogum.
3. Praeterea, praecepta moralia sunt de actibus omnium virtutum, ut
supra dictum est. Sicut igitur in lege ponuntur praecepta moralia
praeter Decalogum pertinentia ad latriam, liberalitatem et
misericordiam, et castitatem; ita etiam deberent poni aliqua praecepta
pertinentia ad alias virtutes, puta ad fortitudinem, sobrietatem, et
alia huiusmodi. Quod tamen non invenitur. Non ergo convenienter
distinguuntur in lege alia praecepta moralia quae sunt praeter
Decalogum.
Sed contra est quod in Psalmo XVIII dicitur, lex domini
immaculata, convertens animas. Sed per alia etiam moralia quae
Decalogo superadduntur, homo conservatur absque macula peccati, et
anima eius ad Deum convertitur. Ergo ad legem pertinebat etiam alia
praecepta moralia tradere.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, praecepta iudicialia
et caeremonialia ex sola institutione vim habent, quia antequam
instituerentur, non videbatur differre utrum sic vel aliter fieret.
Sed praecepta moralia ex ipso dictamine naturalis rationis efficaciam
habent, etiam si nunquam in lege statuantur. Horum autem triplex est
gradus. Nam quaedam sunt certissima, et adeo manifesta quod editione
non indigent; sicut mandata de dilectione Dei et proximi, et alia
huiusmodi, ut supra dictum est, quae sunt quasi fines praeceptorum,
unde in eis nullus potest errare secundum iudicium rationis. Quaedam
vero sunt magis determinata, quorum rationem statim quilibet, etiam
popularis, potest de facili videre; et tamen quia in paucioribus circa
huiusmodi contingit iudicium humanum perverti, huiusmodi editione
indigent, et haec sunt praecepta Decalogi. Quaedam vero sunt quorum
ratio non est adeo cuilibet manifesta, sed solum sapientibus, et ista
sunt praecepta moralia superaddita Decalogo, tradita a Deo populo per
Moysen et Aaron. Sed quia ea quae sunt manifesta, sunt principia
cognoscendi eorum quae non sunt manifesta; alia praecepta moralia
superaddita Decalogo reducuntur ad praecepta Decalogi, per modum
cuiusdam additionis ad ipsa. Nam in primo praecepto Decalogi
prohibetur cultus alienorum deorum, cui superadduntur alia praecepta
prohibitiva eorum quae ordinantur in cultum idolorum; sicut habetur
Deut. XVIII, non inveniatur in te qui lustret filium suum aut
filiam, ducens per ignem, nec sit maleficus atque incantator, nec
Pythones consulat neque divinos, et quaerat a mortuis veritatem.
Secundum autem praeceptum prohibet periurium. Superadditur autem ei
prohibitio blasphemiae, Levit. XXIV; et prohibitio falsae
doctrinae, Deut. XIII. Tertio vero praecepto superadduntur
omnia caeremonialia. Quarto autem praecepto, de honore parentum,
superadditur praeceptum de honoratione senum, secundum illud Levit.
XIX, coram cano capite consurge, et honora personam senis; et
universaliter omnia praecepta inducentia ad reverentiam exhibendam
maioribus, vel ad beneficia exhibenda vel aequalibus vel minoribus.
Quinto autem praecepto, quod est de prohibitione homicidii, additur
prohibitio odii et cuiuslibet violationis contra proximum, sicut illud
Levit. XIX, non stabis contra sanguinem proximi tui; et etiam
prohibitio odii fratris, secundum illud, ne oderis fratrem tuum in
corde tuo. Praecepto autem sexto, quod est de prohibitione
adulterii, superadditur praeceptum de prohibitione meretricii,
secundum illud Deut. XXIII, non erit meretrix de filiabus
Israel, neque fornicator de filiis Israel; et iterum prohibitio
vitii contra naturam, secundum illud Levit. XVIII, cum masculo
non commisceberis, cum omni pecore non coibis. Septimo autem
praecepto, de prohibitione furti adiungitur praeceptum de prohibitione
usurae, secundum illud Deut. XXIII, non foenerabis fratri tuo
ad usuram; et prohibitio fraudis, secundum illud Deut. XXV, non
habebis in sacculo diversa pondera; et universaliter omnia quae ad
prohibitionem calumniae et rapinae pertinent. Octavo vero praecepto,
quod est de prohibitione falsi testimonii, additur prohibitio falsi
iudicii, secundum illud Exod. XXIII, nec in iudicio plurimorum
acquiesces sententiae, ut a veritate devies; et prohibitio mendacii,
sicut ibi subditur, mendacium fugies; et prohibitio detractionis,
secundum illud Levit. XIX, non eris criminator et susurro in
populis. Aliis autem duobus praeceptis nulla alia adiunguntur, quia
per ea universaliter omnis mala concupiscentia prohibetur.
Ad primum ergo dicendum quod ad dilectionem Dei et proximi ordinantur
quidem praecepta Decalogi secundum manifestam rationem debiti, alia
vero secundum rationem magis occultam.
Ad secundum dicendum quod praecepta caeremonialia et iudicialia sunt
determinativa praeceptorum Decalogi ex vi institutionis, non autem ex
vi naturalis instinctus, sicut praecepta moralia superaddita.
Ad tertium dicendum quod praecepta legis ordinantur ad bonum commune,
ut supra dictum est. Et quia virtutes ordinantes ad alium directe
pertinent ad bonum commune; et similiter virtus castitatis, inquantum
actus generationis deservit bono communi speciei; ideo de istis
virtutibus directe dantur praecepta et Decalogi et superaddita. De
actu autem fortitudinis datur praeceptum proponendum per duces
exhortantes in bello, quod pro bono communi suscipitur, ut patet
Deut. XX, ubi mandatur sacerdoti, nolite metuere, nolite cedere.
Similiter etiam actus gulae prohibendus committitur monitioni
paternae, quia contrariatur bono domestico, unde dicitur Deut.
XXI, ex persona parentum, monita nostra audire contemnit,
comessationibus vacat et luxuriae atque conviviis.
|
|