|
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod praecepta moralia
veteris legis iustificarent. Dicit enim apostolus, Rom. II, non
enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis
iustificabuntur. Sed factores legis dicuntur qui implent praecepta
legis. Ergo praecepta legis adimpleta iustificabant.
2. Praeterea, Levit. XVIII dicitur, custodite leges meas
atque iudicia, quae faciens homo vivet in eis. Sed vita spiritualis
hominis est per iustitiam. Ergo praecepta legis adimpleta
iustificabant.
3. Praeterea, lex divina efficacior est quam lex humana. Sed lex
humana iustificat, est enim quaedam iustitia in hoc quod praecepta
legis adimplentur. Ergo praecepta legis iustificabant.
Sed contra est quod apostolus dicit, II ad Cor. III, littera
occidit. Quod secundum Augustinum, in libro de spiritu et littera,
intelligitur etiam de praeceptis moralibus. Ergo praecepta moralia non
iustificabant.
Respondeo dicendum quod, sicut sanum proprie et primo dicitur quod
habet sanitatem, per posterius autem quod significat sanitatem, vel
quod conservat sanitatem; ita iustificatio primo et proprie dicitur
ipsa factio iustitiae; secundario vero, et quasi improprie, potest
dici iustificatio significatio iustitiae, vel dispositio ad iustitiam.
Quibus duobus modis manifestum est quod praecepta legis iustificabant,
inquantum scilicet disponebant homines ad gratiam Christi
iustificantem, quam etiam significabant; quia sicut dicit
Augustinus, contra Faustum, etiam vita illius populi prophetica
erat, et Christi figurativa. Sed si loquamur de iustificatione
proprie dicta, sic considerandum est quod iustitia potest accipi prout
est in habitu, vel prout est in actu, et secundum hoc, iustificatio
dupliciter dicitur. Uno quidem modo, secundum quod homo fit iustus
adipiscens habitum iustitiae. Alio vero modo, secundum quod opera
iustitiae operatur, ut secundum hoc iustificatio nihil aliud sit quam
iustitiae executio. Iustitia autem, sicut et aliae virtutes potest
accipi et acquisita et infusa, ut ex supradictis patet. Acquisita
quidem causatur ex operibus, sed infusa causatur ab ipso Deo per eius
gratiam. Et haec est vera iustitia, de qua nunc loquimur, secundum
quam aliquis dicitur iustus apud Deum; secundum illud Rom. IV, si
Abraham ex operibus legis iustificatus est, habet gloriam, sed non
apud Deum. Haec igitur iustitia causari non poterat per praecepta
moralia, quae sunt de actibus humanis. Et secundum hoc, praecepta
moralia iustificare non poterant iustitiam causando. Si vero
accipiatur iustificatio pro executione iustitiae, sic omnia praecepta
legis iustificabant, aliter tamen et aliter. Nam praecepta
caeremonialia continebant quidem iustitiam secundum se in generali,
prout scilicet exhibebantur in cultum Dei, in speciali vero non
continebant secundum se iustitiam, nisi ex sola determinatione legis
divinae. Et ideo de huiusmodi praeceptis dicitur quod non
iustificabant nisi ex devotione et obedientia facientium. Praecepta
vero moralia et iudicialia continebant id quod erat secundum se iustum
vel in generali, vel etiam in speciali. Sed moralia praecepta
continebant id quod est secundum se iustum secundum iustitiam generalem
quae est omnis virtus, ut dicitur in V Ethic. Praecepta vero
iudicialia pertinebant ad iustitiam specialem, quae consistit circa
contractus humanae vitae, qui sunt inter homines ad invicem.
Ad primum ergo dicendum quod apostolus accipit ibi iustificationem pro
executione iustitiae.
Ad secundum dicendum quod homo faciens praecepta legis dicitur vivere
in eis, quia non incurrebat poenam mortis, quam lex transgressoribus
infligebat. In quo sensu inducit hoc apostolus, Gal. III.
Ad tertium dicendum quod praecepta legis humanae iustificant iustitia
acquisita, de qua non quaeritur ad praesens, sed solum de iustitia
quae est apud Deum.
|
|