|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non omnia praecepta
moralia pertineant ad legem naturae. Dicitur enim Eccli. XVII,
addidit illis disciplinam, et legem vitae haereditavit illos. Sed
disciplina dividitur contra legem naturae, eo quod lex naturalis non
addiscitur, sed ex naturali instinctu habetur. Ergo non omnia
praecepta moralia sunt de lege naturae.
2. Praeterea, lex divina perfectior est quam lex humana. Sed lex
humana superaddit aliqua ad bonos mores pertinentia his quae sunt de
lege naturae, quod patet ex hoc quod lex naturae est eadem apud omnes,
huiusmodi autem morum instituta sunt diversa apud diversos. Ergo multo
fortius divina lex aliqua ad bonos mores pertinentia debuit addere supra
legem naturae.
3. Praeterea, sicut ratio naturalis inducit ad aliquos bonos mores,
ita et fides, unde etiam dicitur ad Galat. V, quod fides per
dilectionem operatur. Sed fides non continetur sub lege naturae, quia
ea quae sunt fidei, sunt supra rationem naturalem. Ergo non omnia
praecepta moralia legis divinae pertinent ad legem naturae.
Sed contra est quod dicit apostolus, Rom. II, quod gentes, quae
legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt, faciunt, quod
oportet intelligi de his quae pertinent ad bonos mores. Ergo omnia
moralia praecepta legis sunt de lege naturae.
Respondeo dicendum quod praecepta moralia, a caeremonialibus et
iudicialibus distincta, sunt de illis quae secundum se ad bonos mores
pertinent. Cum autem humani mores dicantur in ordine ad rationem,
quae est proprium principium humanorum actuum, illi mores dicuntur boni
qui rationi congruunt, mali autem qui a ratione discordant. Sicut
autem omne iudicium rationis speculativae procedit a naturali cognitione
primorum principiorum, ita etiam omne iudicium rationis practicae
procedit ex quibusdam principiis naturaliter cognitis, ut supra dictum
est. Ex quibus diversimode procedi potest ad iudicandum de diversis.
Quaedam enim sunt in humanis actibus adeo explicita quod statim, cum
modica consideratione, possunt approbari vel reprobari per illa
communia et prima principia. Quaedam vero sunt ad quorum iudicium
requiritur multa consideratio diversarum circumstantiarum, quas
considerare diligenter non est cuiuslibet, sed sapientum, sicut
considerare particulares conclusiones scientiarum non pertinet ad
omnes, sed ad solos philosophos. Quaedam vero sunt ad quae
diiudicanda indiget homo adiuvari per instructionem divinam, sicut est
circa credenda. Sic igitur patet quod, cum moralia praecepta sint de
his quae pertinent ad bonos mores; haec autem sunt quae rationi
congruunt; omne autem rationis humanae iudicium aliqualiter a naturali
ratione derivatur, necesse est quod omnia praecepta moralia pertineant
ad legem naturae, sed diversimode. Quaedam enim sunt quae statim per
se ratio naturalis cuiuslibet hominis diiudicat esse facienda vel non
facienda, sicut honora patrem tuum et matrem tuam, et, non occides,
non furtum facies. Et huiusmodi sunt absolute de lege naturae.
Quaedam vero sunt quae subtiliori consideratione rationis a sapientibus
iudicantur esse observanda. Et ista sic sunt de lege naturae, ut
tamen indigeant disciplina, qua minores a sapientioribus instruantur,
sicut illud, coram cano capite consurge, et honora personam senis, et
alia huiusmodi. Quaedam vero sunt ad quae iudicanda ratio humana
indiget instructione divina, per quam erudimur de divinis, sicut est
illud, non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem; non
assumes nomen Dei tui in vanum.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|