|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod praecepta moralia legis
non sint de omnibus actibus virtutum. Observatio enim praeceptorum
veteris legis iustificatio nominatur, secundum illud Psalmi
CXVIII, iustificationes tuas custodiam. Sed iustificatio est
executio iustitiae. Ergo praecepta moralia non sunt nisi de actibus
iustitiae.
2. Praeterea, id quod cadit sub praecepto, habet rationem debiti.
Sed ratio debiti non pertinet ad alias virtutes nisi ad solam
iustitiam, cuius proprius actus est reddere unicuique debitum. Ergo
praecepta legis moralia non sunt de actibus aliarum virtutum, sed solum
de actibus iustitiae.
3. Praeterea, omnis lex ponitur propter bonum commune, ut dicit
Isidorus. Sed inter virtutes sola iustitia respicit bonum commune,
ut philosophus dicit, in V Ethic. Ergo praecepta moralia sunt solum
de actibus iustitiae.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, quod peccatum est transgressio
legis divinae, et caelestium inobedientia mandatorum. Sed peccata
contrariantur omnibus actibus virtutum. Ergo lex divina habet ordinare
de actibus omnium virtutum.
Respondeo dicendum quod, cum praecepta legis ordinentur ad bonum
commune, sicut supra habitum est, necesse est quod praecepta legis
diversificentur secundum diversos modos communitatum, unde et
philosophus, in sua politica, docet quod alias leges oportet statuere
in civitate quae regitur rege, et alias in ea quae regitur per
populum, vel per aliquos potentes de civitate. Est autem alius modus
communitatis ad quam ordinatur lex humana, et ad quam ordinatur lex
divina. Lex enim humana ordinatur ad communitatem civilem, quae est
hominum ad invicem. Homines autem ordinantur ad invicem per exteriores
actus, quibus homines sibi invicem communicant. Huiusmodi autem
communicatio pertinet ad rationem iustitiae, quae est proprie directiva
communitatis humanae. Et ideo lex humana non proponit praecepta nisi
de actibus iustitiae; et si praecipiat actus aliarum virtutum, hoc non
est nisi inquantum assumunt rationem iustitiae; ut patet per
philosophum, in V Ethic. Sed communitas ad quam ordinat lex
divina, est hominum ad Deum, vel in praesenti vel in futura vita.
Et ideo lex divina praecepta proponit de omnibus illis per quae homines
bene ordinentur ad communicationem cum Deo. Homo autem Deo
coniungitur ratione, sive mente, in qua est Dei imago. Et ideo lex
divina praecepta proponit de omnibus illis per quae ratio hominis est
bene ordinata. Hoc autem contingit per actus omnium virtutum, nam
virtutes intellectuales ordinant bene actus rationis in seipsis;
virtutes autem morales ordinant bene actus rationis circa interiores
passiones et exteriores operationes. Et ideo manifestum est quod lex
divina convenienter proponit praecepta de actibus omnium virtutum, ita
tamen quod quaedam, sine quibus ordo virtutis, qui est ordo rationis,
observari non potest, cadunt sub obligatione praecepti; quaedam vero,
quae pertinent ad bene esse virtutis perfectae, cadunt sub admonitione
consilii.
Ad primum ergo dicendum quod adimpletio mandatorum legis etiam quae
sunt de actibus aliarum virtutum, habet rationem iustificationis,
inquantum iustum est ut homo obediat Deo. Vel etiam inquantum iustum
est quod omnia quae sunt hominis, rationi subdantur.
Ad secundum dicendum quod iustitia proprie dicta attendit debitum unius
hominis ad alium, sed in omnibus aliis virtutibus attenditur debitum
inferiorum virium ad rationem. Et secundum rationem huius debiti,
philosophus assignat, in V Ethic., quandam iustitiam metaphoricam.
Ad tertium patet responsio per ea quae dicta sunt de diversitate
communitatis.
|
|