|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omnia praecepta
moralia veteris legis reducantur ad decem praecepta Decalogi. Prima
enim et principalia legis praecepta sunt, diliges dominum Deum tuum,
et, diliges proximum tuum, ut habetur Matth. XXII. Sed ista
duo non continentur in praeceptis Decalogi. Ergo non omnia praecepta
moralia continentur in praeceptis Decalogi.
2. Praeterea, praecepta moralia non reducuntur ad praecepta
caeremonialia, sed potius e converso. Sed inter praecepta Decalogi
est unum caeremoniale, scilicet, memento ut diem sabbati sanctifices.
Ergo praecepta moralia non reducuntur ad omnia praecepta Decalogi.
3. Praeterea, praecepta moralia sunt de omnibus actibus virtutum.
Sed inter praecepta Decalogi ponuntur sola praecepta pertinentia ad
actus iustitiae; ut patet discurrenti per singula. Ergo praecepta
Decalogi non continent omnia praecepta moralia.
Sed contra est quod, Matth. V, super illud, beati estis cum
maledixerint etc., dicit Glossa quod Moyses, decem praecepta
proponens, postea per partes explicat. Ergo omnia praecepta legis
sunt quaedam partes praeceptorum Decalogi.
Respondeo dicendum quod praecepta Decalogi ab aliis praeceptis legis
differunt in hoc, quod praecepta Decalogi per seipsum Deus dicitur
populo proposuisse; alia vero praecepta proposuit populo per Moysen.
Illa ergo praecepta ad Decalogum pertinent, quorum notitiam homo
habet per seipsum a Deo. Huiusmodi vero sunt illa quae statim ex
principiis communibus primis cognosci possunt modica consideratione, et
iterum illa quae statim ex fide divinitus infusa innotescunt. Inter
praecepta ergo Decalogi non computantur duo genera praeceptorum, illa
scilicet quae sunt prima et communia, quorum non oportet aliam
editionem esse nisi quod sunt scripta in ratione naturali quasi per se
nota, sicut quod nulli debet homo malefacere, et alia huiusmodi; et
iterum illa quae per diligentem inquisitionem sapientum inveniuntur
rationi convenire, haec enim proveniunt a Deo ad populum mediante
disciplina sapientum. Utraque tamen horum praeceptorum continentur in
praeceptis Decalogi, sed diversimode. Nam illa quae sunt prima et
communia, continentur in eis sicut principia in conclusionibus
proximis, illa vero quae per sapientes cognoscuntur, continentur in
eis, e converso, sicut conclusiones in principiis.
Ad primum ergo dicendum quod illa duo praecepta sunt prima et communia
praecepta legis naturae, quae sunt per se nota rationi humanae, vel
per naturam vel per fidem. Et ideo omnia praecepta Decalogi ad illa
duo referuntur sicut conclusiones ad principia communia.
Ad secundum dicendum quod praeceptum de observatione sabbati est
secundum aliquid morale, inquantum scilicet per hoc praecipitur quod
homo aliquo tempore vacet rebus divinis; secundum illud Psalmi
XLV, vacate, et videte quoniam ego sum Deus. Et secundum hoc,
inter praecepta Decalogi computatur. Non autem quantum ad taxationem
temporis, quia secundum hoc est caeremoniale.
Ad tertium dicendum quod ratio debiti in aliis virtutibus est magis
latens quam in iustitia. Et ideo praecepta de actibus aliarum virtutum
non sunt ita nota populo sicut praecepta de actibus iustitiae. Et
propter hoc actus iustitiae specialiter cadunt sub praeceptis
Decalogi, quae sunt prima legis elementa.
|
|