|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter praecepta
Decalogi distinguantur. Latria enim est alia virtus a fide. Sed
praecepta dantur de actibus virtutum. Sed hoc quod dicitur in
principio Decalogi, non habebis deos alienos coram me, pertinet ad
fidem, quod autem subditur, non facies sculptile etc., pertinet ad
latriam. Ergo sunt duo praecepta, et non unum, sicut Augustinus
dicit.
2. Praeterea, praecepta affirmativa in lege distinguuntur a
negativis, sicut, honora patrem et matrem, et, non occides. Sed
hoc quod dicitur, ego sum dominus Deus tuus, est affirmativum, quod
autem subditur, non habebis deos alienos coram me, est negativum.
Ergo sunt duo praecepta, et non continentur sub uno, ut Augustinus
ponit.
3. Praeterea, apostolus, ad Rom. VII, dicit, concupiscentiam
nesciebam, nisi lex diceret, non concupisces. Et sic videtur quod
hoc praeceptum, non concupisces, sit unum praeceptum. Non ergo debet
distingui in duo.
Sed contra est auctoritas Augustini, in Glossa super Exod., ubi
ponit tria praecepta pertinentia ad Deum, et septem ad proximum.
Respondeo dicendum quod praecepta Decalogi diversimode a diversis
distinguuntur. Hesychius enim, Levit. XXVI, super illud,
decem mulieres in uno clibano coquunt panes, dicit praeceptum de
observatione sabbati non esse de decem praeceptis, quia non est
observandum, secundum litteram, secundum omne tempus. Distinguit
tamen quatuor praecepta pertinentia ad Deum, ut primum sit, ego sum
dominus Deus tuus; secundum sit, non habebis deos alienos coram me
(et sic etiam distinguit haec duo Hieronymus, Osee X, super
illud, propter duas iniquitates tuas); tertium vero praeceptum esse
dicit, non facies tibi sculptile; quartum vero, non assumes nomen
Dei tui in vanum. Pertinentia vero ad proximum dicit esse sex, ut
primum sit, honora patrem tuum et matrem tuam; secundum, non
occides; tertium, non moechaberis; quartum, non furtum facies;
quintum, non falsum testimonium dices; sextum, non concupisces. Sed
primo hoc videtur inconveniens, quod praeceptum de observatione sabbati
praeceptis Decalogi interponatur, si nullo modo ad Decalogum
pertineat. Secundo quia, cum scriptum sit Matth. VI, nemo potest
duobus dominis servire, eiusdem rationis esse videtur, et sub eodem
praecepto cadere, ego sum dominus Deus tuus, et, non habebis deos
alienos. Unde Origenes, distinguens etiam quatuor praecepta
ordinantia ad Deum, ponit ista duo pro uno praecepto; secundum vero
ponit, non facies sculptile; tertium, non assumes nomen Dei tui in
vanum; quartum, memento ut diem sabbati sanctifices. Alia vero sex
ponit sicut Hesychius. Sed quia facere sculptile vel similitudinem
non est prohibitum nisi secundum hoc, ut non colantur pro diis (nam et
in tabernaculo Deus praecepit fieri imaginem Seraphim, ut habetur
Exod. XXV); convenientius Augustinus ponit sub uno praecepto,
non habebis deos alienos, et, non facies sculptile. Similiter etiam
concupiscentia uxoris alienae ad commixtionem, pertinet ad
concupiscentiam carnis; concupiscentiae autem aliarum rerum, quae
desiderantur ad possidendum, pertinent ad concupiscentiam oculorum;
unde etiam Augustinus ponit duo praecepta de non concupiscendo rem
alienam, et uxorem alienam. Et sic ponit tria praecepta in ordine ad
Deum, et septem in ordine ad proximum. Et hoc melius est.
Ad primum ergo dicendum quod latria non est nisi quaedam protestatio
fidei, unde non sunt alia praecepta danda de latria, et alia de fide.
Potius tamen sunt danda de latria quam de fide, quia praeceptum fidei
praesupponitur ad praecepta Decalogi, sicut praeceptum dilectionis.
Sicut enim prima praecepta communia legis naturae sunt per se nota
habenti rationem naturalem, et promulgatione non indigent; ita etiam
et hoc quod est credere in Deum, est primum et per se notum ei qui
habet fidem, accedentem enim ad Deum oportet credere quia est, ut
dicitur ad Heb. XI. Et ideo non indiget alia promulgatione nisi
infusione fidei.
Ad secundum dicendum quod praecepta affirmativa distinguuntur a
negativis, quando unum non comprehenditur in alio, sicut in
honoratione parentum non includitur quod nullus homo occidatur, nec e
converso. Sed quando affirmativum comprehenditur in negativo vel e
converso, non dantur super hoc diversa praecepta, sicut non datur
aliud praeceptum de hoc quod est, non furtum facies, et de hoc quod
est conservare rem alienam, vel restituere eam. Et eadem ratione non
sunt diversa praecepta de credendo in Deum, et de hoc quod non
credatur in alienos deos.
Ad tertium dicendum quod omnis concupiscentia convenit in una communi
ratione, et ideo apostolus singulariter de mandato concupiscendi
loquitur. Quia tamen in speciali diversae sunt rationes
concupiscendi, ideo Augustinus distinguit diversa praecepta de non
concupiscendo, differunt enim specie concupiscentiae secundum
diversitatem actionum vel concupiscibilium, ut philosophus dicit, in
X Ethic.
|
|