|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter praecepta
Decalogi enumerentur. Peccatum enim, ut Ambrosius dicit, est
transgressio legis divinae, et caelestium inobedientia mandatorum.
Sed peccata distinguuntur per hoc quod homo peccat vel in Deum, vel
in proximum, vel in seipsum. Cum igitur in praeceptis Decalogi non
ponantur aliqua praecepta ordinantia hominem ad seipsum, sed solum
ordinantia ipsum ad Deum et proximum; videtur quod insufficiens sit
enumeratio praeceptorum Decalogi.
2. Praeterea, sicut ad cultum Dei pertinebat observatio sabbati,
ita etiam observatio aliarum solemnitatum, et immolatio sacrificiorum.
Sed inter praecepta Decalogi est unum pertinens ad observantiam
sabbati. Ergo etiam debent esse aliqua pertinentia ad alias
solemnitates, et ad ritum sacrificiorum.
3. Praeterea, sicut contra Deum peccare contingit periurando, ita
etiam blasphemando, vel alias contra doctrinam divinam mentiendo. Sed
ponitur unum praeceptum prohibens periurium, cum dicitur, non assumes
nomen Dei tui in vanum. Ergo peccatum blasphemiae, et falsae
doctrinae, debent aliquo praecepto Decalogi prohiberi.
4. Praeterea, sicut homo naturalem dilectionem habet ad parentes,
ita etiam ad filios. Mandatum etiam caritatis ad omnes proximos
extenditur. Sed praecepta Decalogi ordinantur ad caritatem; secundum
illud I Tim. I, finis praecepti caritas est. Ergo sicut ponitur
quoddam praeceptum pertinens ad parentes, ita etiam debuerunt poni
aliqua praecepta pertinentia ad filios et ad alios proximos.
5. Praeterea, in quolibet genere peccati contingit peccare corde et
opere. Sed in quibusdam generibus peccatorum, scilicet in furto et
adulterio, seorsum prohibetur peccatum operis, cum dicitur, non
moechaberis, non furtum facies; et seorsum peccatum cordis, cum
dicitur, non concupisces rem proximi tui, et, non concupisces uxorem
proximi tui. Ergo etiam idem debuit poni in peccato homicidii et falsi
testimonii.
6. Praeterea, sicut contingit peccatum provenire ex inordinatione
concupiscibilis, ita etiam ex inordinatione irascibilis. Sed
quibusdam praeceptis prohibetur inordinata concupiscentia, cum
dicitur, non concupisces. Ergo etiam aliqua praecepta in Decalogo
debuerunt poni per quae prohiberetur inordinatio irascibilis. Non ergo
videtur quod convenienter decem praecepta Decalogi enumerentur.
Sed contra est quod dicitur Deut. IV, ostendit vobis pactum suum,
quod praecepit ut faceretis; et decem verba quae scripsit in duabus
tabulis lapideis.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, sicut praecepta
legis humanae ordinant hominem ad communitatem humanam, ita praecepta
legis divinae ordinant hominem ad quandam communitatem seu rempublicam
hominum sub Deo. Ad hoc autem quod aliquis in aliqua communitate bene
commoretur, duo requiruntur, quorum primum est ut bene se habeat ad
eum qui praeest communitati; aliud autem est ut homo bene se habeat ad
alios communitatis consocios et comparticipes. Oportet igitur quod in
lege divina primo ferantur quaedam praecepta ordinantia hominem ad
Deum; et deinde alia praecepta ordinantia hominem ad alios proximos
simul conviventes sub Deo. Principi autem communitatis tria debet
homo, primo quidem, fidelitatem; secundo, reverentiam; tertio,
famulatum. Fidelitas quidem ad dominum in hoc consistit, ut honorem
principatus ad alium non deferat. Et quantum ad hoc accipitur primum
praeceptum, cum dicitur, non habebis deos alienos. Reverentia autem
ad dominum requiritur ut nihil iniuriosum in eum committatur. Et
quantum ad hoc accipitur secundum praeceptum, quod est, non assumes
nomen domini Dei tui in vanum. Famulatus autem debetur domino in
recompensationem beneficiorum quae ab ipso percipiunt subditi. Et ad
hoc pertinet tertium praeceptum, de sanctificatione sabbati in memoriam
creationis rerum. Ad proximos autem aliquis bene se habet et
specialiter, et generaliter. Specialiter quidem, quantum ad illos
quorum est debitor, ut eis debitum reddat. Et quantum ad hoc
accipitur praeceptum de honoratione parentum. Generaliter autem,
quantum ad omnes, ut nulli nocumentum inferatur, neque opere neque ore
neque corde. Opere quidem infertur nocumentum proximo, quandoque
quidem in personam propriam, quantum ad consistentiam scilicet
personae. Et hoc prohibetur per hoc quod dicitur, non occides.
Quandoque autem in personam coniunctam quantum ad propagationem
prolis. Et hoc prohibetur cum dicitur, non moechaberis. Quandoque
autem in rem possessam, quae ordinatur ad utrumque. Et quantum ad hoc
dicitur, non furtum facies. Nocumentum autem oris prohibetur cum
dicitur, non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Nocumentum autem cordis prohibetur cum dicitur, non concupisces. Et
secundum hanc etiam differentiam possent distingui tria praecepta
ordinantia in Deum. Quorum primum pertinet ad opus, unde ibi
dicitur, non facies sculptile. Secundum ad os, unde dicitur, non
assumes nomen Dei tui in vanum. Tertium pertinet ad cor, quia in
sanctificatione sabbati, secundum quod est morale praeceptum,
praecipitur quies cordis in Deum. Vel, secundum Augustinum, per
primum praeceptum reveremur unitatem primi principii; per secundum,
veritatem divinam; per tertium, eius bonitatem, qua sanctificamur,
et in qua quiescimus sicut in fine.
Ad primum ergo potest responderi dupliciter. Primo quidem, quia
praecepta Decalogi referuntur ad praecepta dilectionis. Fuit autem
dandum praeceptum homini de dilectione Dei et proximi, quia quantum ad
hoc lex naturalis obscurata erat propter peccatum, non autem quantum ad
dilectionem sui ipsius, quia quantum ad hoc lex naturalis vigebat.
Vel quia etiam dilectio sui ipsius includitur in dilectione Dei et
proximi, in hoc enim homo vere se diligit, quod se ordinat in Deum.
Et ideo etiam in praeceptis Decalogi ponuntur solum praecepta
pertinentia ad proximum et ad Deum. Aliter potest dici quod praecepta
Decalogi sunt illa quae immediate populus recepit a Deo, unde dicitur
Deut. X, scripsit in tabulis, iuxta id quod prius scripserat,
verba decem, quae locutus est ad vos dominus. Unde oportet praecepta
Decalogi talia esse quae statim in mente populi cadere possunt.
Praeceptum autem habet rationem debiti. Quod autem homo ex
necessitate debeat aliquid Deo vel proximo, hoc de facili cadit in
conceptione hominis, et praecipue fidelis. Sed quod aliquid ex
necessitate sit debitum homini de his quae pertinent ad seipsum et non
ad alium, hoc non ita in promptu apparet, videtur enim primo aspectu
quod quilibet sit liber in his quae ad ipsum pertinent. Et ideo
praecepta quibus prohibentur inordinationes hominis ad seipsum,
perveniunt ad populum mediante instructione sapientum. Unde non
pertinent ad Decalogum.
Ad secundum dicendum quod omnes solemnitates legis veteris sunt
institutae in commemorationem alicuius divini beneficii vel praeteriti
commemorati, vel futuri praefigurati. Et similiter propter hoc omnia
sacrificia offerebantur. Inter omnia autem beneficia Dei
commemoranda, primum et praecipuum erat beneficium creationis, quod
commemoratur in sanctificatione sabbati, unde Exod. XX pro ratione
huius praecepti ponitur, sex enim diebus fecit Deus caelum et terram
et cetera. Inter omnia autem futura beneficia, quae erant
praefiguranda, praecipuum et finale erat quies mentis in Deo, vel in
praesenti per gratiam, vel in futuro per gloriam, quae etiam
figurabatur per observantiam sabbati; unde dicitur Isaiae LVIII,
si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto
meo, et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum domini gloriosum.
Haec enim beneficia primo et principaliter sunt in mente hominum,
maxime fidelium. Aliae vero solemnitates celebrantur propter aliqua
particularia beneficia temporaliter transeuntia, sicut celebratio phase
propter beneficium praeteritae liberationis ex Aegypto, et propter
futuram passionem Christi, quae temporaliter transivit, inducens nos
in quietem sabbati spiritualis. Et ideo, praetermissis omnibus aliis
solemnitatibus et sacrificiis, de solo sabbato fiebat mentio inter
praecepta Decalogi.
Ad tertium dicendum quod, sicut apostolus dicit, ad Heb. VI,
homines per maiorem sui iurant, et omnis controversiae eorum finis ad
confirmationem est iuramentum. Et ideo, quia iuramentum est omnibus
commune, propter hoc prohibitio inordinationis circa iuramentum,
specialiter praecepto Decalogi prohibetur. Peccatum vero falsae
doctrinae non pertinet nisi ad paucos, unde non oportebat ut de hoc
fieret mentio inter praecepta Decalogi. Quamvis etiam, quantum ad
aliquem intellectum, in hoc quod dicitur, non assumes nomen Dei tui
in vanum, prohibeatur falsitas doctrinae, una enim Glossa exponit,
non dices Christum esse creaturam.
Ad quartum dicendum quod statim ratio naturalis homini dictat quod
nulli iniuriam faciat, et ideo praecepta prohibentia nocumentum,
extendunt se ad omnes. Sed ratio naturalis non statim dictat quod
aliquid sit pro alio faciendum, nisi cui homo aliquid debet. Debitum
autem filii ad patrem adeo est manifestum quod nulla tergiversatione
potest negari, eo quod pater est principium generationis et esse, et
insuper educationis et doctrinae. Et ideo non ponitur sub praecepto
Decalogi ut aliquod beneficium vel obsequium alicui impendatur nisi
parentibus. Parentes autem non videntur esse debitores filiis propter
aliqua beneficia suscepta, sed potius e converso. Filius etiam est
aliquid patris; et patres amant filios ut aliquid ipsorum, sicut dicit
philosophus, in VIII Ethic. Unde eisdem rationibus non ponuntur
aliqua praecepta Decalogi pertinentia ad amorem filiorum, sicut neque
etiam aliqua ordinantia hominem ad seipsum.
Ad quintum dicendum quod delectatio adulterii, et utilitas
divitiarum, sunt propter seipsa appetibilia, inquantum habent rationem
boni delectabilis vel utilis. Et propter hoc oportuit in eis prohiberi
non solum opus, sed etiam concupiscentiam. Sed homicidium et falsitas
sunt secundum seipsa horribilia, quia proximus et veritas naturaliter
amantur, et non desiderantur nisi propter aliud. Et ideo non oportuit
circa peccatum homicidii et falsi testimonii prohibere peccatum cordis,
sed solum operis.
Ad sextum dicendum quod, sicut supra dictum est, omnes passiones
irascibilis derivantur a passionibus concupiscibilis. Et ideo in
praeceptis Decalogi, quae sunt quasi prima elementa legis, non erat
mentio facienda de passionibus irascibilis, sed solum de passionibus
concupiscibilis.
|
|