|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter ordinentur
decem praecepta Decalogi. Dilectio enim proximi videtur esse praevia
ad dilectionem Dei, quia proximus est nobis magis notus quam Deus;
secundum illud I Ioan. IV, qui fratrem suum, quem videt, non
diligit, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere? Sed tria
prima praecepta pertinent ad dilectionem Dei, septem vero alia ad
dilectionem proximi. Ergo inconvenienter praecepta Decalogi
ordinantur.
2. Praeterea, per praecepta affirmativa imperantur actus virtutum,
per praecepta vero negativa prohibentur actus vitiorum. Sed secundum
Boetium, in commento praedicamentorum, prius sunt extirpanda vitia
quam inserantur virtutes. Ergo inter praecepta pertinentia ad
proximum, primo ponenda fuerunt praecepta negativa quam affirmativa.
3. Praeterea, praecepta legis dantur de actibus hominum. Sed prior
est actus cordis quam oris vel exterioris operis. Ergo inconvenienti
ordine praecepta de non concupiscendo, quae pertinent ad cor, ultimo
ponuntur.
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. XIII, quae a Deo
sunt, ordinata sunt. Sed praecepta Decalogi sunt immediate data a
Deo, ut dictum est. Ergo convenientem ordinem habent.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, praecepta Decalogi dantur
de his quae statim in promptu mens hominis suscipit. Manifestum est
autem quod tanto aliquid magis a ratione suscipitur, quanto contrarium
est gravius et magis rationi repugnans. Manifestum est autem quod,
cum rationis ordo a fine incipiat, maxime est contra rationem ut homo
inordinate se habeat circa finem. Finis autem humanae vitae et
societatis est Deus. Et ideo primo oportuit per praecepta Decalogi
hominem ordinare ad Deum, cum eius contrarium sit gravissimum. Sicut
etiam in exercitu, qui ordinatur ad ducem sicut ad finem, primum est
quod miles subdatur duci, et huius contrarium est gravissimum;
secundum vero est ut aliis coordinetur. Inter ipsa autem per quae
ordinamur in Deum, primum occurrit quod homo fideliter ei subdatur,
nullam participationem cum inimicis habens. Secundum autem est quod ei
reverentiam exhibeat. Tertium autem est quod etiam famulatum
impendat. Maiusque peccatum est in exercitu si miles, infideliter
agens, cum hoste pactum habeat, quam si aliquam irreverentiam faciat
duci, et hoc est etiam gravius quam si in aliquo obsequio ducis
deficiens inveniatur. In praeceptis autem ordinantibus ad proximum,
manifestum est quod magis repugnat rationi, et gravius peccatum est,
si homo non servet ordinem debitum ad personas quibus magis est
debitor. Et ideo inter praecepta ordinantia ad proximum, primo
ponitur praeceptum pertinens ad parentes. Inter alia vero praecepta
etiam apparet ordo secundum ordinem gravitatis peccatorum. Gravius est
enim, et magis rationi repugnans, peccare opere quam ore, et ore quam
corde. Et inter peccata operis, gravius est homicidium, per quod
tollitur vita hominis iam existentis, quam adulterium, per quod
impeditur certitudo prolis nasciturae; et adulterium gravius quam
furtum, quod pertinet ad bona exteriora.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis secundum viam sensus proximus
sit magis notus quam Deus, tamen dilectio Dei est ratio dilectionis
proximi, ut infra patebit. Et ideo praecepta ordinantia ad Deum,
fuerunt praeordinanda.
Ad secundum dicendum quod, sicut Deus est universale principium
essendi omnibus, ita etiam pater est principium quoddam essendi filio.
Et ideo convenienter post praecepta pertinentia ad Deum, ponitur
praeceptum pertinens ad parentes. Ratio autem procedit quando
affirmativa et negativa pertinent ad idem genus operis. Quamvis etiam
et in hoc non habeat omnimodam efficaciam. Etsi enim in executione
operis, prius extirpanda sint vitia quam inserendae virtutes, secundum
illud Psalmi XXXIII, declina a malo, et fac bonum, et Isaiae
I, quiescite agere perverse, discite benefacere; tamen in cognitione
prior est virtus quam peccatum, quia per rectum cognoscitur obliquum,
ut dicitur in I de anima. Per legem autem cognitio peccati, ut
Rom. III dicitur. Et secundum hoc, praeceptum affirmativum
debuisset primo poni. Sed non est ista ratio ordinis, sed quae supra
posita est. Quia in praeceptis pertinentibus ad Deum, quae sunt
primae tabulae, ultimo ponitur praeceptum affirmativum, quia eius
transgressio minorem reatum inducit.
Ad tertium dicendum quod peccatum cordis etsi sit prius in executione,
tamen eius prohibitio posterius cadit in ratione.
|
|