|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod praecepta Decalogi
inconvenienter tradantur. Praecepta enim affirmativa ordinant ad actus
virtutum, praecepta autem negativa abstrahunt ab actibus vitiorum.
Sed circa quamlibet materiam opponuntur sibi virtutes et vitia. Ergo
in qualibet materia de qua ordinat praeceptum Decalogi, debuit poni
praeceptum affirmativum et negativum. Inconvenienter igitur ponuntur
quaedam affirmativa et quaedam negativa.
2. Praeterea, Isidorus dicit quod omnis lex ratione constat. Sed
omnia praecepta Decalogi pertinent ad legem divinam. Ergo in omnibus
debuit ratio assignari, et non solum in primo et tertio praecepto.
3. Praeterea, per observantiam praeceptorum meretur aliquis praemia
a Deo. Sed divinae promissiones sunt de praemiis praeceptorum. Ergo
promissio debuit poni in omnibus praeceptis, et non solum in primo et
quarto.
4. Praeterea, lex vetus dicitur lex timoris, inquantum per
comminationes poenarum inducebat ad observationes praeceptorum. Sed
omnia praecepta Decalogi pertinent ad legem veterem. Ergo in omnibus
debuit poni comminatio poenae, et non solum in primo et secundo.
5. Praeterea, omnia praecepta Dei sunt in memoria retinenda,
dicitur enim Prov. III, describe ea in tabulis cordis tui.
Inconvenienter ergo in solo tertio praecepto fit mentio de memoria.
Et ita videntur praecepta Decalogi inconvenienter tradita esse.
Sed contra est quod dicitur Sap. XI, quod Deus omnia fecit in
numero, pondere et mensura. Multo magis ergo in praeceptis suae legis
congruum modum tradendi servavit.
Respondeo dicendum quod in praeceptis divinae legis maxima sapientia
continetur, unde dicitur Deut. IV, haec est vestra sapientia et
intellectus coram populis. Sapientis autem est omnia debito modo et
ordine disponere. Et ideo manifestum esse debet quod praecepta legis
convenienti modo sunt tradita.
Ad primum ergo dicendum quod semper ad affirmationem sequitur negatio
oppositi, non autem semper ad negationem unius oppositi sequitur
affirmatio alterius. Sequitur enim, si est album, non est nigrum,
non tamen sequitur, si non est nigrum, ergo est album, quia ad plura
sese extendit negatio quam affirmatio. Et inde est etiam quod non esse
faciendum iniuriam, quod pertinet ad praecepta negativa, ad plures
personas se extendit, secundum primum dictamen rationis, quam esse
debitum ut alicui obsequium vel beneficium impendatur. Inest autem
primo dictamen rationis quod homo debitor est beneficii vel obsequii
exhibendi illis a quibus beneficia accepit, si nondum recompensavit.
Duo autem sunt quorum beneficiis sufficienter nullus recompensare
potest, scilicet Deus et pater, ut dicitur in VIII Ethic. Et
ideo sola duo praecepta affirmativa ponuntur, unum de honoratione
parentum; aliud de celebratione sabbati in commemorationem divini
beneficii.
Ad secundum dicendum quod illa praecepta quae sunt pure moralia,
habent manifestam rationem, unde non oportuit quod in eis aliqua ratio
adderetur. Sed quibusdam praeceptis additur caeremoniale, vel
determinativum praecepti moralis communis, sicut in primo praecepto,
non facies sculptile; et in tertio praecepto determinatur dies
sabbati. Et ideo utrobique oportuit rationem assignari.
Ad tertium dicendum quod homines ut plurimum actus suos ad aliquam
utilitatem ordinant. Et ideo in illis praeceptis necesse fuit
promissionem praemii apponere, ex quibus videbatur nulla utilitas
sequi, vel aliqua utilitas impediri. Quia vero parentes sunt iam in
recedendo, ab eis non expectatur utilitas. Et ideo praecepto de
honore parentum additur promissio. Similiter etiam praecepto de
prohibitione idololatriae, quia per hoc videbatur impediri apparens
utilitas quam homines credunt se posse consequi per pactum cum
Daemonibus initum.
Ad quartum dicendum quod poenae praecipue necessariae sunt contra illos
qui sunt proni ad malum, ut dicitur in X Ethic. Et ideo illis solis
praeceptis legis additur comminatio poenarum, in quibus erat pronitas
ad malum. Erant autem homines proni ad idololatriam, propter
generalem consuetudinem gentium. Et similiter sunt etiam homines proni
ad periurium, propter frequentiam iuramenti. Et ideo primis duobus
praeceptis adiungitur comminatio.
Ad quintum dicendum quod praeceptum de sabbato ponitur ut
commemorativum beneficii praeteriti. Et ideo specialiter in eo fit
mentio de memoria. Vel quia praeceptum de sabbato habet
determinationem adiunctam quae non est de lege naturae; et ideo hoc
praeceptum speciali admonitione indiguit.
|
|