|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod praecepta Decalogi sint
dispensabilia. Praecepta enim Decalogi sunt de iure naturali. Sed
iustum naturale in aliquibus deficit, et mutabile est, sicut et natura
humana, ut philosophus dicit, in V Ethic. Defectus autem legis in
aliquibus particularibus casibus est ratio dispensandi, ut supra dictum
est. Ergo in praeceptis Decalogi potest fieri dispensatio.
2. Praeterea, sicut se habet homo ad legem humanam, ita se habet
Deus ad legem datam divinitus. Sed homo potest dispensare in
praeceptis legis quae homo statuit. Ergo, cum praecepta Decalogi
sint instituta a Deo, videtur quod Deus in eis possit dispensare.
Sed praelati vice Dei funguntur in terris, dicit enim apostolus,
II ad Cor. II, nam et ego, si quid donavi, propter vos donavi
in persona Christi. Ergo etiam praelati possunt in praeceptis
Decalogi dispensare.
3. Praeterea, inter praecepta Decalogi continetur prohibitio
homicidii. Sed in isto praecepto videtur dispensari per homines, puta
cum, secundum praeceptum legis humanae, homines licite occiduntur,
puta malefactores vel hostes. Ergo praecepta Decalogi sunt
dispensabilia.
4. Praeterea, observatio sabbati continetur inter praecepta
Decalogi. Sed in hoc praecepto fuit dispensatum, dicitur enim I
Machab. II, et cogitaverunt in die illa dicentes, omnis homo
quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus
eum. Ergo praecepta Decalogi sunt dispensabilia.
Sed contra est quod dicitur Isaiae XXIV, quidam reprehenduntur de
hoc quod mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum, quod maxime
videtur intelligendum de praeceptis Decalogi. Ergo praecepta
Decalogi mutari per dispensationem non possunt.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, tunc in praeceptis
debet fieri dispensatio, quando occurrit aliquis particularis casus in
quo, si verbum legis observetur, contrariatur intentioni
legislatoris. Intentio autem legislatoris cuiuslibet ordinatur primo
quidem et principaliter ad bonum commune; secundo autem, ad ordinem
iustitiae et virtutis, secundum quem bonum commune conservatur, et ad
ipsum pervenitur. Si qua ergo praecepta dentur quae contineant ipsam
conservationem boni communis, vel ipsum ordinem iustitiae et virtutis;
huiusmodi praecepta continent intentionem legislatoris, et ideo
indispensabilia sunt. Puta si poneretur hoc praeceptum in aliqua
communitate, quod nullus destrueret rempublicam, neque proderet
civitatem hostibus, sive quod nullus faceret aliquid iniuste vel male;
huiusmodi praecepta essent indispensabilia. Sed si aliqua alia
praecepta traderentur ordinata ad ista praecepta, quibus determinantur
aliqui speciales modi, in talibus praeceptis dispensatio posset fieri;
inquantum per omissionem huiusmodi praeceptorum in aliquibus casibus,
non fieret praeiudicium primis praeceptis, quae continent intentionem
legislatoris. Puta si, ad conservationem reipublicae, statueretur in
aliqua civitate quod de singulis vicis aliqui vigilarent ad custodiam
civitatis obsessae; posset cum aliquibus dispensari propter aliquam
maiorem utilitatem. Praecepta autem Decalogi continent ipsam
intentionem legislatoris, scilicet Dei. Nam praecepta primae
tabulae, quae ordinant ad Deum, continent ipsum ordinem ad bonum
commune et finale, quod Deus est; praecepta autem secundae tabulae
continent ipsum ordinem iustitiae inter homines observandae, ut
scilicet nulli fiat indebitum, et cuilibet reddatur debitum; secundum
hanc enim rationem sunt intelligenda praecepta Decalogi. Et ideo
praecepta Decalogi sunt omnino indispensabilia.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus non loquitur de iusto naturali
quod continet ipsum ordinem iustitiae, hoc enim nunquam deficit,
iustitiam esse servandam. Sed loquitur quantum ad determinatos modos
observationis iustitiae, qui in aliquibus fallunt.
Ad secundum dicendum quod, sicut apostolus dicit, II ad Tim.
II, Deus fidelis permanet, negare seipsum non potest. Negaret
autem seipsum, si ipsum ordinem suae iustitiae auferret, cum ipse sit
ipsa iustitia. Et ideo in hoc Deus dispensare non potest, ut homini
liceat non ordinate se habere ad Deum, vel non subdi ordini iustitiae
eius, etiam in his secundum quae homines ad invicem ordinantur.
Ad tertium dicendum quod occisio hominis prohibetur in Decalogo
secundum quod habet rationem indebiti, sic enim praeceptum continet
ipsam rationem iustitiae. Lex autem humana hoc concedere non potest,
quod licite homo indebite occidatur. Sed malefactores occidi, vel
hostes reipublicae, hoc non est indebitum. Unde hoc non contrariatur
praecepto Decalogi, nec talis occisio est homicidium, quod praecepto
Decalogi prohibetur, ut Augustinus dicit, in I de Lib. Arb. Et
similiter si alicui auferatur quod suum erat, si debitum est quod ipsum
amittat, hoc non est furtum vel rapina, quae praecepto Decalogi
prohibentur. Et ideo quando filii Israel praecepto Dei tulerunt
Aegyptiorum spolia, non fuit furtum, quia hoc eis debebatur ex
sententia Dei. Similiter etiam Abraham, cum consensit occidere
filium, non consensit in homicidium, quia debitum erat eum occidi per
mandatum Dei, qui est dominus vitae et mortis. Ipse enim est qui
poenam mortis infligit omnibus hominibus, iustis et iniustis, pro
peccato primi parentis, cuius sententiae si homo sit executor
auctoritate divina, non erit homicida, sicut nec Deus. Et similiter
etiam Osee, accedens ad uxorem fornicariam, vel ad mulierem
adulteram, non est moechatus nec fornicatus, quia accessit ad eam quae
sua erat secundum mandatum divinum, qui est auctor institutionis
matrimonii. Sic igitur praecepta ipsa Decalogi, quantum ad rationem
iustitiae quam continent, immutabilia sunt. Sed quantum ad aliquam
determinationem per applicationem ad singulares actus, ut scilicet hoc
vel illud sit homicidium, furtum vel adulterium, aut non, hoc quidem
est mutabile, quandoque sola auctoritate divina, in his scilicet quae
a solo Deo sunt instituta, sicut in matrimonio, et in aliis
huiusmodi; quandoque etiam auctoritate humana, sicut in his quae sunt
commissa hominum iurisdictioni. Quantum enim ad hoc, homines gerunt
vicem Dei, non autem quantum ad omnia.
Ad quartum dicendum quod illa excogitatio magis fuit interpretatio
praecepti quam dispensatio. Non enim intelligitur violare sabbatum qui
facit opus quod est necessarium ad salutem humanam; sicut dominus
probat, Matth. XII.
|
|