|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod ratio praeceptorum
caeremonialium non in hoc consistat quod pertinent ad cultum Dei. In
lege enim veteri dantur Iudaeis quaedam praecepta de abstinentia
ciborum, ut patet Levit. XI; et etiam de abstinendo ab aliquibus
vestimentis, sicut illud Levit. XIX, vestem quae ex duobus texta
est, non indueris; et iterum quod praecipitur Num. XV, ut faciant
sibi fimbrias per angulos palliorum. Sed huiusmodi non sunt praecepta
moralia, quia non manent in nova lege. Nec etiam iudicialia, quia
non pertinent ad iudicium faciendum inter homines. Ergo sunt
caeremonialia. Sed in nullo pertinere videntur ad cultum Dei. Ergo
non est ratio caeremonialium praeceptorum quod pertineant ad cultum
Dei.
2. Praeterea, dicunt quidam quod praecepta caeremonialia dicuntur
illa quae pertinent ad solemnitates, quasi dicerentur a cereis, qui in
solemnitatibus accenduntur. Sed multa alia sunt pertinentia ad cultum
Dei praeter solemnitates. Ergo non videtur quod praecepta
caeremonialia ea ratione dicantur, quia pertinent ad cultum Dei.
3. Praeterea, secundum quosdam praecepta caeremonialia dicuntur
quasi normae, idest regulae, salutis, nam chaire in Graeco idem est
quod salve. Sed omnia praecepta legis sunt regulae salutis, et non
solum illa quae pertinent ad Dei cultum. Ergo non solum illa
praecepta dicuntur caeremonialia quae pertinent ad cultum Dei.
4. Praeterea, Rabbi Moyses dicit quod praecepta caeremonialia
dicuntur quorum ratio non est manifesta. Sed multa pertinentia ad
cultum Dei habent rationem manifestam, sicut observatio sabbati, et
celebratio phase et Scenopegiae, et multorum aliorum, quorum ratio
assignatur in lege. Ergo caeremonialia non sunt quae pertinent ad
cultum Dei.
Sed contra est quod dicitur Exod. XVIII, esto populo in his
quae ad Deum pertinent, ostendasque populo caeremonias et ritum
colendi.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, caeremonialia
praecepta determinant praecepta moralia in ordine ad Deum, sicut
iudicialia determinant praecepta moralia in ordine ad proximum. Homo
autem ordinatur ad Deum per debitum cultum. Et ideo caeremonialia
proprie dicuntur quae ad cultum Dei pertinent. Ratio autem huius
nominis posita est supra, ubi praecepta caeremonialia ab aliis sunt
distincta.
Ad primum ergo dicendum quod ad cultum Dei pertinent non solum
sacrificia et alia huiusmodi, quae immediate ad Deum ordinari
videntur, sed etiam debita praeparatio colentium Deum ad cultum
ipsius, sicut etiam in aliis quaecumque sunt praeparatoria ad finem,
cadunt sub scientia quae est de fine. Huiusmodi autem praecepta quae
dantur in lege de vestibus et cibis colentium Deum, et aliis
huiusmodi, pertinent ad quandam praeparationem ipsorum ministrantium,
ut sint idonei ad cultum Dei, sicut etiam specialibus observantiis
aliqui utuntur qui sunt in ministerio regis. Unde etiam sub praeceptis
caeremonialibus continentur.
Ad secundum dicendum quod illa expositio nominis non videtur esse
multum conveniens, praesertim cum non multum inveniatur in lege quod in
solemnitatibus cerei accenderentur, sed in ipso etiam candelabro
lucernae cum oleo olivarum praeparabantur, ut patet Lev. XXIV.
Nihilominus tamen potest dici quod in solemnitatibus omnia illa quae
pertinebant ad cultum Dei, diligentius observabantur, et secundum
hoc, in observatione solemnitatum omnia caeremonialia includuntur.
Ad tertium dicendum quod nec illa expositio nominis videtur esse multum
conveniens, nomen enim caeremoniae non est Graecum, sed Latinum.
Potest tamen dici quod, cum salus hominis sit a Deo, praecipue illa
praecepta videntur esse salutis regulae, quae hominem ordinant ad
Deum. Et sic caeremonialia dicuntur quae ad cultum Dei pertinent.
Ad quartum dicendum quod illa ratio caeremonialium est quodammodo
probabilis, non quod ex eo dicuntur caeremonialia quia eorum ratio non
est manifesta; sed hoc est quoddam consequens. Quia enim praecepta ad
cultum Dei pertinentia oportet esse figuralia, ut infra dicetur, inde
est quod eorum ratio non est adeo manifesta.
|
|