|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod praecepta caeremonialia
non sint figuralia. Pertinet enim ad officium cuiuslibet doctoris ut
sic pronunciet ut de facili intelligi possit, sicut Augustinus dicit,
in IV de Doctr. Christ. Et hoc maxime videtur esse necessarium in
legis latione, quia praecepta legis populo proponuntur. Unde lex
debet esse manifesta, ut Isidorus dicit. Si igitur praecepta
caeremonialia data sunt in alicuius rei figuram, videtur inconvenienter
tradidisse huiusmodi praecepta Moyses, non exponens quid figurarent.
2. Praeterea, ea quae in cultum Dei aguntur, maxime debent
honestatem habere. Sed facere aliqua facta ad alia repraesentanda,
videtur esse theatricum, sive poeticum, in theatris enim
repraesentabantur olim per aliqua quae ibi gerebantur, quaedam aliorum
facta. Ergo videtur quod huiusmodi non debeant fieri ad cultum Dei.
Sed caeremonialia ordinantur ad cultum Dei, ut dictum est. Ergo
caeremonialia non debent esse figuralia.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in Enchirid., quod Deus maxime
colitur fide, spe et caritate. Sed praecepta quae dantur de fide,
spe et caritate, non sunt figuralia. Ergo praecepta caeremonialia non
debent esse figuralia.
4. Praeterea, dominus dicit, Ioan. IV, spiritus est Deus, et
eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet. Sed
figura non est ipsa veritas, immo contra se invicem dividuntur. Ergo
caeremonialia, quae pertinent ad cultum Dei, non debent esse
figuralia.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Colos. II, nemo vos
iudicet in cibo aut in potu, aut in parte diei festi aut Neomeniae aut
sabbatorum, quae sunt umbra futurorum.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, praecepta
caeremonialia dicuntur quae ordinantur ad cultum Dei. Est autem
duplex cultus Dei, interior, et exterior. Cum enim homo sit
compositus ex anima et corpore, utrumque debet applicari ad colendum
Deum, ut scilicet anima colat interiori cultu, et corpus exteriori,
unde dicitur in Psalmo LXXXIII, cor meum et caro mea
exultaverunt in Deum vivum. Et sicut corpus ordinatur in Deum per
animam, ita cultus exterior ordinatur ad interiorem cultum. Consistit
autem interior cultus in hoc quod anima coniungatur Deo per intellectum
et affectum. Et ideo secundum quod diversimode intellectus et affectus
colentis Deum Deo recte coniungitur, secundum hoc diversimode
exteriores actus hominis ad cultum Dei applicantur. In statu enim
futurae beatitudinis, intellectus humanus ipsam divinam veritatem in
seipsa intuebitur. Et ideo exterior cultus non consistet in aliqua
figura, sed solum in laude Dei, quae procedit ex interiori cognitione
et affectione; secundum illud Isaiae li, gaudium et laetitia
invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. In statu autem
praesentis vitae, non possumus divinam veritatem in seipsa intueri,
sed oportet quod radius divinae veritatis nobis illucescat sub aliquibus
sensibilibus figuris, sicut Dionysius dicit, I cap. Cael.
Hier., diversimode tamen, secundum diversum statum cognitionis
humanae. In veteri enim lege neque ipsa divina veritas in seipsa
manifesta erat, neque etiam adhuc propalata erat via ad hoc
perveniendi, sicut apostolus dicit, ad Heb. IX. Et ideo
oportebat exteriorem cultum veteris legis non solum esse figurativum
futurae veritatis manifestandae in patria; sed etiam esse figurativum
Christi, qui est via ducens ad illam patriae veritatem. Sed in statu
novae legis, haec via iam est revelata. Unde hanc praefigurari non
oportet sicut futuram, sed commemorari oportet per modum praeteriti vel
praesentis, sed solum oportet praefigurari futuram veritatem gloriae
nondum revelatam. Et hoc est quod apostolus dicit, ad Heb. X,
umbram habet lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum, umbra
enim minus est quam imago; tanquam imago pertineat ad novam legem,
umbra vero ad veterem.
Ad primum ergo dicendum quod divina non sunt revelanda hominibus nisi
secundum eorum capacitatem, alioquin daretur eis praecipitii materia,
dum contemnerent quae capere non possent. Et ideo utilius fuit ut sub
quodam figurarum velamine divina mysteria rudi populo traderentur, ut
sic saltem ea implicite cognoscerent, dum illis figuris deservirent ad
honorem Dei.
Ad secundum dicendum quod, sicut poetica non capiuntur a ratione
humana propter defectum veritatis qui est in eis, ita etiam ratio
humana perfecte capere non potest divina propter excedentem ipsorum
veritatem. Et ideo utrobique opus est repraesentatione per sensibiles
figuras.
Ad tertium dicendum quod Augustinus ibi loquitur de cultu interiore;
ad quem tamen ordinari oportet exteriorem cultum, ut dictum est.
Et similiter dicendum est ad quartum, quia per Christum homines
plenius ad spiritualem Dei cultum sunt introducti.
|
|