|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non debuerint esse multa
caeremonialia praecepta. Ea enim quae sunt ad finem, debent esse fini
proportionata. Sed caeremonialia praecepta, sicut dictum est,
ordinantur ad cultum Dei et in figuram Christi. Est autem unus
Deus, a quo omnia; et unus dominus Iesus Christus, per quem
omnia, ut dicitur I ad Cor. VIII. Ergo caeremonialia non
debuerunt multiplicari.
2. Praeterea, multitudo caeremonialium praeceptorum transgressionis
erat occasio; secundum illud quod dicit Petrus, Act. XV, quid
tentatis Deum, imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque
nos, neque patres nostri, portare potuimus? Sed transgressio
divinorum praeceptorum contrariatur humanae saluti. Cum igitur lex
omnis debeat saluti congruere hominum, ut Isidorus dicit, videtur
quod non debuerint multa praecepta caeremonialia dari.
3. Praeterea, praecepta caeremonialia pertinebant ad cultum Dei
exteriorem et corporalem, ut dictum est. Sed huiusmodi cultum
corporalem lex debebat diminuere, quia ordinabat ad Christum, qui
docuit homines Deum colere in spiritu et veritate, ut habetur Ioan.
IV. Non ergo debuerunt multa praecepta caeremonialia dari.
Sed contra est quod dicitur Osee VIII, scribam eis multiplices
leges intus; et Iob XI, ut ostenderet tibi secreta sapientiae,
quod multiplex sit lex eius.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, omnis lex alicui
populo datur. In populo autem duo genera hominum continentur, quidam
proni ad malum, qui sunt per praecepta legis coercendi, ut supra
dictum est; quidam habentes inclinationem ad bonum, vel ex natura vel
ex consuetudine, vel magis ex gratia; et tales sunt per legis
praeceptum instruendi et in melius promovendi. Quantum igitur ad
utrumque genus hominum, expediebat praecepta caeremonialia in veteri
lege multiplicari. Erant enim in illo populo aliqui ad idololatriam
proni, et ideo necesse erat ut ab idololatriae cultu per praecepta
caeremonialia revocarentur ad cultum Dei. Et quia multipliciter
homines idololatriae deserviebant, oportebat e contrario multa institui
ad singula reprimenda, et iterum multa talibus imponi, ut, quasi
oneratis ex his quae ad cultum Dei impenderent, non vacaret
idololatriae deservire. Ex parte vero eorum qui erant prompti ad
bonum, etiam necessaria fuit multiplicatio caeremonialium
praeceptorum. Tum quia per hoc diversimode mens eorum referebatur in
Deum, et magis assidue. Tum etiam quia mysterium Christi, quod per
huiusmodi caeremonialia figurabatur, multiplices utilitates attulit
mundo, et multa circa ipsum consideranda erant, quae oportuit per
diversa caeremonialia figurari.
Ad primum ergo dicendum quod, quando id quod ordinatur ad finem, est
sufficiens ad ducendum in finem, tunc sufficit unum ad unum finem,
sicut una medicina, si sit efficax, sufficit quandoque ad sanitatem
inducendam, et tunc non oportet multiplicari medicinam. Sed propter
debilitatem et imperfectionem eius quod est ad finem, oportet eam
multiplicari, sicut multa remedia adhibentur infirmo, quando unum non
sufficit ad sanandum. Caeremoniae autem veteris legis invalidae et
imperfectae erant et ad repraesentandum Christi mysterium, quod est
superexcellens; et ad subiugandum mentes hominum Deo. Unde apostolus
dicit, ad Heb. VII, reprobatio fit praecedentis mandati, propter
infirmitatem et inutilitatem, nihil enim ad perfectum adduxit lex. Et
ideo oportuit huiusmodi caeremonias multiplicari.
Ad secundum dicendum quod sapientis legislatoris est minores
transgressiones permittere, ut maiores caveantur. Et ideo, ut
caveretur transgressio idololatriae, et superbiae quae in Iudaeorum
cordibus nasceretur si omnia praecepta legis implerent, non propter hoc
praetermisit Deus multa caeremonialia praecepta tradere, quia de
facili sumebant ex hoc transgrediendi occasionem.
Ad tertium dicendum quod vetus lex in multis diminuit corporalem
cultum. Propter quod statuit quod non in omni loco sacrificia
offerrentur, neque a quibuslibet. Et multa huiusmodi statuit ad
diminutionem exterioris cultus; sicut etiam Rabbi Moyses Aegyptius
dicit. Oportebat tamen non ita attenuare corporalem cultum Dei, ut
homines ad cultum Daemonum declinarent.
|
|