|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod caeremoniae veteris
legis inconvenienter dividantur in sacrificia, sacra, sacramenta et
observantias. Caeremoniae enim veteris legis figurabant Christum.
Sed hoc solum fiebat per sacrificia, per quae figurabatur sacrificium
quo Christus se obtulit oblationem et hostiam Deo, ut dicitur ad
Ephes. V. Ergo sola sacrificia erant caeremonialia.
2. Praeterea, vetus lex ordinabatur ad novam. Sed in nova lege
ipsum sacrificium est sacramentum altaris. Ergo in veteri lege non
debuerunt distingui sacramenta contra sacrificia.
3. Praeterea, sacrum dicitur quod est Deo dicatum, secundum quem
modum tabernaculum et vasa eius sacrificari dicebantur. Sed omnia
caeremonialia erant ordinata ad cultum Dei, ut dictum est. Ergo
caeremonialia omnia sacra erant. Non ergo una pars caeremonialium
debet sacra nominari.
4. Praeterea, observantiae ab observando dicuntur. Sed omnia
praecepta legis observari debebant, dicitur enim Deut. VIII,
observa et cave ne quando obliviscaris domini Dei tui, et negligas
mandata eius atque iudicia et caeremonias. Non ergo observantiae
debent poni una pars caeremonialium.
5. Praeterea, solemnitates inter caeremonialia computantur, cum
sint in umbram futuri, ut patet ad Colos. II. Similiter etiam
oblationes et munera; ut patet per apostolum, ad Heb. IX. Quae
tamen sub nullo horum contineri videntur. Ergo inconveniens est
praedicta distinctio caeremonialium.
Sed contra est quod in veteri lege singula praedicta caeremoniae
vocantur. Sacrificia enim dicuntur caeremoniae Num. XV, offerat
vitulum et sacrificia eius ac libamenta, ut caeremoniae eius
postulant. De sacramento etiam ordinis dicitur Levit. VII, haec
est unctio Aaron et filiorum eius in caeremoniis. De sacris etiam
dicitur Exod. XXXVIII, haec sunt instrumenta tabernaculi
testimonii in caeremoniis Levitarum. De observantiis etiam dicitur
III Reg. IX, si aversi fueritis, non sequentes me, nec
observantes caeremonias quas proposui vobis.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, caeremonialia
praecepta ordinantur ad cultum Dei. In quo quidem cultu considerari
possunt et ipse cultus, et colentes, et instrumenta colendi. Ipse
autem cultus specialiter consistit in sacrificiis, quae in Dei
reverentiam offeruntur. Instrumenta autem colendi pertinent ad sacra,
sicut est tabernaculum, et vasa, et alia huiusmodi. Ex parte autem
colentium duo possunt considerari. Scilicet et eorum institutio ad
cultum divinum, quod fit per quandam consecrationem vel populi, vel
ministrorum, et ad hoc pertinent sacramenta. Et iterum eorum
singularis conversatio, per quam distinguuntur ab his qui Deum non
colunt, et ad hoc pertinent observantiae, puta in cibis et vestimentis
et aliis huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum quod sacrificia oportebat offerri et in
aliquibus locis, et per aliquos homines, et totum hoc ad cultum Dei
pertinet. Unde sicut per sacrificia significatur Christus immolatus,
ita etiam per sacramenta et sacra illorum figurabantur sacramenta et
sacra novae legis; et per eorum observantias figurabatur conversatio
populi novae legis. Quae omnia ad Christum pertinent.
Ad secundum dicendum quod sacrificium novae legis, idest
Eucharistia, continet ipsum Christum, qui est sanctificationis
auctor, sanctificavit enim per suum sanguinem populum, ut dicitur ad
Heb. ult. Et ideo hoc sacrificium etiam est sacramentum. Sed
sacrificia veteris legis non continebant Christum, sed ipsum
figurabant, et ideo non dicuntur sacramenta. Sed ad hoc designandum
seorsum erant quaedam sacramenta in veteri lege, quae erant figurae
futurae consecrationis. Quamvis etiam quibusdam consecrationibus
quaedam sacrificia adiungerentur.
Ad tertium dicendum quod etiam sacrificia et sacramenta erant sacra.
Sed quaedam erant quae erant sacra, utpote ad cultum Dei dicata, nec
tamen erant sacrificia nec sacramenta, et ideo retinebant sibi commune
nomen sacrorum.
Ad quartum dicendum quod ea quae pertinebant ad conversationem populi
colentis Deum, retinebant sibi commune nomen observantiarum,
inquantum a praemissis deficiebant. Non enim dicebantur sacra, quia
non habebant immediatum respectum ad cultum Dei, sicut tabernaculum et
vasa eius. Sed per quandam consequentiam erant caeremonialia,
inquantum pertinebant ad quandam idoneitatem populi colentis Deum.
Ad quintum dicendum quod, sicut sacrificia offerebantur in determinato
loco ita etiam offerebantur in determinatis temporibus, unde etiam
solemnitates inter sacra computari videntur. Oblationes autem et
munera computantur cum sacrificiis, quia Deo offerebantur, unde
apostolus dicit, ad Heb. V, omnis pontifex ex hominibus assumptus,
pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona
et sacrificia.
|
|