|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod caeremonialia praecepta
non habeant causam. Quia super illud Ephes. II, legem mandatorum
decretis evacuans, dicit Glossa, idest, evacuans legem veterem
quantum ad carnales observantias, decretis, idest praeceptis
evangelicis, quae ex ratione sunt. Sed si observantiae veteris legis
ex ratione erant, frustra evacuarentur per rationabilia decreta novae
legis. Non ergo caeremoniales observantiae veteris legis habebant
aliquam rationem.
2. Praeterea, vetus lex successit legi naturae. Sed in lege
naturae fuit aliquod praeceptum quod nullam rationem habebat nisi ut
hominis obedientia probaretur; sicut Augustinus dicit, VIII super
Gen. ad Litt., de prohibitione ligni vitae. Ergo etiam in veteri
lege aliqua praecepta danda erant in quibus hominis obedientia
probaretur, quae de se nullam rationem haberent.
3. Praeterea, opera hominis dicuntur moralia secundum quod sunt a
ratione. Si igitur caeremonialium praeceptorum sit aliqua ratio, non
different a moralibus praeceptis. Videtur ergo quod caeremonialia
praecepta non habeant aliquam causam, ratio enim praecepti ex aliqua
causa sumitur.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo XVIII, praeceptum domini
lucidum, illuminans oculos. Sed caeremonialia sunt praecepta Dei.
Ergo sunt lucida. Quod non esset nisi haberent rationabilem causam.
Ergo praecepta caeremonialia habent rationabilem causam.
Respondeo dicendum quod, cum sapientis sit ordinare, secundum
philosophum, in I Metaphys., ea quae ex divina sapientia
procedunt, oportet esse ordinata, ut apostolus dicit, ad Rom.
XIII. Ad hoc autem quod aliqua sint ordinata, duo requiruntur.
Primo quidem, quod aliqua ordinentur ad debitum finem, qui est
principium totius ordinis in rebus agendis, ea enim quae casu eveniunt
praeter intentionem finis, vel quae non serio fiunt sed ludo, dicimus
esse inordinata. Secundo oportet quod id quod est ad finem, sit
proportionatum fini. Et ex hoc sequitur quod ratio eorum quae sunt ad
finem, sumitur ex fine, sicut ratio dispositionis serrae sumitur ex
sectione, quae est finis eius, ut dicitur in II Physic.
Manifestum est autem quod praecepta caeremonialia, sicut et omnia alia
praecepta legis, sunt ex divina sapientia instituta, unde dicitur
Deut. IV, haec est sapientia vestra et intellectus coram populis.
Unde necesse est dicere quod praecepta caeremonialia sint ordinata ad
aliquem finem, ex quo eorum rationabiles causae assignari possunt.
Ad primum ergo dicendum quod observantiae veteris legis possunt dici
sine ratione quantum ad hoc, quod ipsa facta in sui natura rationem non
habebant, puta quod vestis non conficeretur ex lana et lino. Poterant
tamen habere rationem ex ordine ad aliud, inquantum scilicet vel
aliquid per hoc figurabatur, vel aliquid excludebatur. Sed decreta
novae legis, quae praecipue consistunt in fide et dilectione Dei, ex
ipsa natura actus rationabilia sunt.
Ad secundum dicendum quod prohibitio ligni scientiae boni et mali non
fuit propter hoc quod illud lignum esset naturaliter malum, sed tamen
ipsa prohibitio habuit aliquam rationem ex ordine ad aliud, inquantum
scilicet per hoc aliquid figurabatur. Et sic etiam caeremonialia
praecepta veteris legis habent rationem in ordine ad aliud.
Ad tertium dicendum quod praecepta moralia secundum suam naturam habent
rationabiles causas, sicut, non occides, non furtum facies. Sed
praecepta caeremonialia habent rationabiles causas ex ordine ad aliud,
ut dictum est.
|
|