|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod praecepta caeremonialia
non habeant causam litteralem, sed figuralem tantum. Inter praecepta
enim caeremonialia praecipua erant circumcisio, et immolatio agni
paschalis. Sed utrumque istorum non habebat nisi causam figuralem,
quia utrumque istorum datum est in signum. Dicitur enim Gen.
XVII, circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum
foederis inter me et vos. Et de celebratione phase dicitur Exod.
XIII, erit quasi signum in manu tua, et quasi monumentum ante
oculos tuos. Ergo multo magis alia caeremonialia non habent nisi
causam figuralem.
2. Praeterea, effectus proportionatur suae causae. Sed omnia
caeremonialia sunt figuralia, ut supra dictum est. Ergo non habent
nisi causam figuralem.
3. Praeterea, illud quod de se est indifferens utrum sic vel non sic
fiat, non videtur habere aliquam litteralem causam. Sed quaedam sunt
in praeceptis caeremonialibus quae non videntur differre utrum sic vel
sic fiant, sicut est de numero animalium offerendorum, et aliis
huiusmodi particularibus circumstantiis. Ergo praecepta veteris legis
non habent rationem litteralem.
Sed contra, sicut praecepta caeremonialia figurabant Christum, ita
etiam historiae veteris testamenti, dicitur enim I ad Cor. X, quod
omnia in figuram contingebant illis. Sed in historiis veteris
testamenti, praeter intellectum mysticum seu figuralem, est etiam
intellectus litteralis. Ergo etiam praecepta caeremonialia, praeter
causas figurales, habebant etiam causas litterales.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ratio eorum quae
sunt ad finem, oportet quod a fine sumatur. Finis autem praeceptorum
caeremonialium est duplex, ordinabatur enim ad cultum Dei pro tempore
illo, et ad figurandum Christum; sicut etiam verba prophetarum sic
respiciebant praesens tempus, quod etiam in figuram futuri dicebantur,
ut Hieronymus dicit, super Osee. Sic igitur rationes praeceptorum
caeremonialium veteris legis dupliciter accipi possunt. Uno modo, ex
ratione cultus divini qui erat pro tempore illo observandus. Et
rationes istae sunt litterales, sive pertineant ad vitandum
idololatriae cultum; sive ad rememoranda aliqua Dei beneficia; sive
ad insinuandam excellentiam divinam; vel etiam ad designandam
dispositionem mentis quae tunc requirebatur in colentibus Deum. Alio
modo possunt eorum rationes assignari secundum quod ordinantur ad
figurandum Christum. Et sic habent rationes figurales et mysticas,
sive accipiantur ex ipso Christo et Ecclesia, quod pertinet ad
allegoriam; sive ad mores populi Christiani, quod pertinet ad
moralitatem; sive ad statum futurae gloriae, prout in eam introducimur
per Christum, quod pertinet ad anagogiam.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut intellectus metaphoricae
locutionis in Scripturis est litteralis, quia verba ad hoc proferuntur
ut hoc significent; ita etiam significationes caeremoniarum legis quae
sunt commemorativae beneficiorum Dei propter quae instituta sunt, vel
aliorum huiusmodi quae ad illum statum pertinebant, non transcendunt
ordinem litteralium causarum. Unde quod assignetur causa celebrationis
phase quia est signum liberationis ex Aegypto, et quod circumcisio est
signum pacti quod Deus habuit cum Abraham, pertinet ad causam
litteralem.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procederet, si caeremonialia
praecepta essent data solum ad figurandum futurum, non autem ad
praesentialiter Deum colendum.
Ad tertium dicendum quod, sicut in legibus humanis dictum est quod in
universali habent rationem, non autem quantum ad particulares
conditiones, sed haec sunt ex arbitrio instituentium; ita etiam multae
particulares determinationes in caeremoniis veteris legis non habent
aliquam causam litteralem, sed solam figuralem; in communi vero habent
etiam causam litteralem.
|
|