|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non possit conveniens
ratio assignari caeremoniarum quae ad sacrificia pertinent. Ea enim
quae in sacrificium offerebantur, sunt illa quae sunt necessaria ad
sustentandam humanam vitam, sicut animalia quaedam, et panes quidam.
Sed tali sustentamento Deus non indiget; secundum illud Psalmi
XLIX, numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum
potabo? Ergo inconvenienter huiusmodi sacrificia Deo offerebantur.
2. Praeterea, in sacrificium divinum non offerebantur nisi de tribus
generibus animalium quadrupedum, scilicet de genere bovum, ovium et
caprarum; et de avibus, communiter quidem turtur et columba;
specialiter autem in emundatione leprosi fiebat sacrificium de
passeribus. Multa autem alia animalia sunt eis nobiliora. Cum igitur
omne quod est optimum Deo sit exhibendum, videtur quod non solum de
istis rebus fuerint Deo sacrificia offerenda.
3. Praeterea, sicut homo a Deo habet dominium volatilium et
bestiarum, ita etiam piscium. Inconvenienter igitur pisces a divino
sacrificio excludebantur.
4. Praeterea, indifferenter offerri mandantur turtures et columbae.
Sicut igitur mandantur offerri pulli columbarum, ita etiam pulli
turturum.
5. Praeterea, Deus est auctor vitae non solum hominum, sed etiam
animalium; ut patet per id quod dicitur Gen. I. Mors autem
opponitur vitae. Non ergo debuerunt Deo offerri animalia occisa, sed
magis animalia viventia. Praecipue quia etiam apostolus monet, Rom.
XII, ut exhibeamus nostra corpora hostiam viventem, sanctam, Deo
placentem.
6. Praeterea, si animalia Deo in sacrificium non offerebantur nisi
occisa, nulla videtur esse differentia qualiter occidantur.
Inconvenienter igitur determinatur modus immolationis, praecipue in
avibus, ut patet Levit. I.
7. Praeterea, omnis defectus animalis via est ad corruptionem et
mortem. Si igitur animalia occisa Deo offerebantur, inconveniens
fuit prohibere oblationem animalis imperfecti, puta claudi aut caeci,
aut aliter maculosi.
8. Praeterea, illi qui offerunt hostias Deo, debent de his
participare; secundum illud apostoli, I Cor. X, nonne qui edunt
hostias, participes sunt altaris? Inconvenienter igitur quaedam
partes hostiarum offerentibus subtrahebantur, scilicet sanguis et
adeps, et pectusculum et armus dexter.
9. Praeterea, sicut holocausta offerebantur in honorem Dei, ita
etiam hostiae pacificae et hostiae pro peccato. Sed nullum animal
feminini sexus offerebatur Deo in holocaustum, fiebant tamen
holocausta tam de quadrupedibus quam de avibus. Ergo inconvenienter in
hostiis pacificis et pro peccato offerebantur animalia feminini sexus;
et tamen in hostiis pacificis non offerebantur aves.
10. Praeterea, omnes hostiae pacificae unius generis esse
videntur. Non ergo debuit poni ista differentia, quod quorundam
pacificorum carnes non possent vesci in crastino, quorundam autem
possent, ut mandatur Levit. VII.
11. Praeterea, omnia peccata in hoc conveniunt quod a Deo
avertunt. Ergo pro omnibus peccatis, in Dei reconciliationem, unum
genus sacrificii debuit offerri.
12. Praeterea, omnia animalia quae offerebantur in sacrificium,
uno modo offerebantur, scilicet occisa. Non videtur ergo conveniens
quod de terrae nascentibus diversimode fiebat oblatio, nunc enim
offerebantur spicae, nunc simila, nunc panis, quandoque quidem coctus
in clibano, quandoque in sartagine, quandoque in craticula.
13. Praeterea, omnia quae in usum nostrum veniunt, a Deo
recognoscere debemus. Inconvenienter ergo praeter animalia, solum
haec Deo offerebantur, panis, vinum, oleum, thus et sal.
14. Praeterea, sacrificia corporalia exprimunt interius sacrificium
cordis, quo homo spiritum suum offert Deo. Sed in interiori
sacrificio plus est de dulcedine, quam repraesentat mel, quam de
mordacitate, quam repraesentat sal, dicitur enim Eccli. XXIV,
spiritus meus super mel dulcis. Ergo inconvenienter prohibebatur in
sacrificio apponi mel et fermentum, quod etiam facit panem sapidum; et
praecipiebatur ibi apponi sal, quod est mordicativum, et thus, quod
habet saporem amarum. Videtur ergo quod ea quae pertinent ad
caeremonias sacrificiorum, non habeant rationabilem causam.
Sed contra est quod dicitur Levit. I, oblata omnia adolebit
sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum domino. Sed
sicut dicitur Sap. VII, neminem diligit Deus nisi qui cum
sapientia inhabitat, ex quo potest accipi quod quidquid est Deo
acceptum, est cum sapientia. Ergo illae caeremoniae sacrificiorum cum
sapientia erant, velut habentes rationabiles causas.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, caeremoniae veteris
legis duplicem causam habebant, unam scilicet litteralem, secundum
quod ordinabantur ad cultum Dei; aliam vero figuralem, sive
mysticam, secundum quod ordinabantur ad figurandum Christum. Et ex
utraque parte potest convenienter assignari causa caeremoniarum quae ad
sacrificia pertinebant. Secundum enim quod sacrificia ordinabantur ad
cultum Dei, causa sacrificiorum dupliciter accipi potest. Uno modo,
secundum quod per sacrificia repraesentabatur ordinatio mentis in
Deum, ad quam excitabatur sacrificium offerens. Ad rectam autem
ordinationem mentis in Deum pertinet quod omnia quae homo habet,
recognoscat a Deo tanquam a primo principio, et ordinet in Deum
tanquam in ultimum finem. Et hoc repraesentabatur in oblationibus et
sacrificiis, secundum quod homo ex rebus suis, quasi in recognitionem
quod haberet ea a Deo, in honorem Dei ea offerebat; secundum quod
dixit David, I Paral. XXIX, tua sunt omnia; et quae de manu
tua accepimus, dedimus tibi. Et ideo in oblatione sacrificiorum
protestabatur homo quod Deus esset primum principium creationis rerum
et ultimus finis, ad quem essent omnia referenda. Et quia pertinet ad
rectam ordinationem mentis in Deum ut mens humana non recognoscat alium
primum auctorem rerum nisi solum Deum, neque in aliquo alio finem suum
constituat; propter hoc prohibebatur in lege offerre sacrificium alicui
alteri nisi Deo, secundum illud Exod. XXII, qui immolat diis,
occidetur, praeter domino soli. Et ideo de causa caeremoniarum circa
sacrificia potest assignari ratio alio modo, ex hoc quod per huiusmodi
homines retrahebantur a sacrificiis idolorum. Unde etiam praecepta de
sacrificiis non fuerunt data populo Iudaeorum nisi postquam declinavit
ad idololatriam, adorando vitulum conflatilem, quasi huiusmodi
sacrificia sint instituta ut populus ad sacrificandum promptus,
huiusmodi sacrificia magis Deo quam idolis offerret. Unde dicitur
Ierem. VII, non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi
eis, in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de verbo holocautomatum
et victimarum. Inter omnia autem dona quae Deus humano generi iam per
peccatum lapso dedit, praecipuum est quod dedit filium suum, unde
dicitur Ioan. III, sic Deus dilexit mundum ut filium suum
unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat
vitam aeternam. Et ideo potissimum sacrificium est quo ipse Christus
seipsum obtulit Deo in odorem suavitatis, ut dicitur ad Ephes. V.
Et propter hoc omnia alia sacrificia offerebantur in veteri lege ut hoc
unum singulare et praecipuum sacrificium figuraretur, tanquam perfectum
per imperfecta. Unde apostolus dicit, ad Heb. X, quod sacerdos
veteris legis easdem saepe offerebat hostias, quae nunquam possunt
auferre peccata, Christus autem pro peccatis obtulit unam in
sempiternum. Et quia ex figurato sumitur ratio figurae, ideo rationes
sacrificiorum figuralium veteris legis sunt sumendae ex vero sacrificio
Christi.
Ad primum ergo dicendum quod Deus non volebat huiusmodi sacrificia
sibi offerri propter ipsas res quae offerebantur, quasi eis indigeret,
unde dicitur Isaiae I, holocausta arietum, et adipem pinguium, et
sanguinem vitulorum et hircorum et agnorum, nolui. Sed volebat ea
sibi offerri, ut supra dictum est, tum ad excludendam idololatriam;
tum ad significandum debitum ordinem mentis humanae in Deum; tum etiam
ad figurandum mysterium redemptionis humanae factae per Christum.
Ad secundum dicendum quod quantum ad omnia praedicta, conveniens ratio
fuit quare ista animalia offerebantur Deo in sacrificium, et non
alia. Primo quidem, ad excludendum idololatriam. Quia omnia alia
animalia offerebant idololatrae diis suis, vel eis ad maleficia
utebantur, ista autem animalia apud Aegyptios, cum quibus conversati
erant, abominabilia erant ad occidendum, unde ea non offerebant in
sacrificium diis suis; unde dicitur Exod. VIII, abominationes
Aegyptiorum immolabimus domino Deo nostro. Oves enim colebant;
hircos venerabantur, quia in eorum figura Daemones apparebant; bobus
autem utebantur ad agriculturam, quam inter res sacras habebant.
Secundo, hoc conveniens erat ad praedictam ordinationem mentis in
Deum. Et hoc dupliciter. Primo quidem, quia huiusmodi animalia
maxime sunt per quae sustentatur humana vita, et cum hoc mundissima
sunt, et mundissimum habent nutrimentum. Alia vero animalia vel sunt
silvestria, et non sunt communiter hominum usui deputata, vel, si
sunt domestica, immundum habent nutrimentum, ut porcus et gallina;
solum autem id quod est purum, Deo est attribuendum. Huiusmodi autem
aves specialiter offerebantur, quia habentur in copia in terra
promissionis. Secundo, quia per immolationem huiusmodi animalium
puritas mentis designatur. Quia, ut dicitur in Glossa Levit. I,
vitulum offerimus, cum carnis superbiam vincimus; agnum, cum
irrationales motus corrigimus; haedum, cum lasciviam superamus;
turturem, dum castitatem servamus; panes azymos, cum in azymis
sinceritatis epulamur. In columba vero manifestum est quod
significatur caritas et simplicitas mentis. Tertio vero, conveniens
fuit haec animalia offerri in figuram Christi. Quia, ut in eadem
Glossa dicitur, Christus in vitulo offertur, propter virtutem
crucis; in agno, propter innocentiam; in ariete, propter
principatum; in hirco, propter similitudinem carnis peccati. In
turture et columba duarum naturarum coniunctio monstrabatur, vel in
turture castitas, in columba caritas significatur. In similagine
aspersio credentium per aquam Baptismi figurabatur.
Ad tertium dicendum quod pisces, quia in aquis vivunt, magis sunt
alieni ab homine quam alia animalia, quae vivunt in aere, sicut et
homo. Et iterum pisces, ex aqua extracti, statim moriuntur, unde
non poterant in templo offerri, sicut alia animalia.
Ad quartum dicendum quod in turturibus meliores sunt maiores quam
pulli; in columbis autem e converso. Et ideo, ut Rabbi Moyses
dicit, mandantur offerri turtures et pulli columbarum, quia omne quod
est optimum, Deo est attribuendum.
Ad quintum dicendum quod animalia in sacrificium oblata occidebantur,
quia veniunt in usum hominis occisa, secundum quod a Deo dantur homini
ad esum. Et ideo etiam igni cremabantur, quia per ignem decocta fiunt
apta humano usui. Similiter etiam per occisionem animalium
significatur destructio peccatorum. Et quod homines erant digni
occisione pro peccatis suis, ac si illa animalia loco eorum
occiderentur, ad significandum expiationem peccatorum. Per occisionem
etiam huiusmodi animalium significabatur occisio Christi.
Ad sextum dicendum quod specialis modus occidendi animalia immolata
determinabatur in lege ad excludendum alios modos, quibus idololatrae
animalia idolis immolabant. Vel etiam, ut Rabbi Moyses dicit, lex
elegit genus occisionis quo animalia minus affligebantur occisa. Per
quod excludebatur etiam immisericordia offerentium, et deterioratio
animalium occisorum.
Ad septimum dicendum quod, quia animalia maculosa solent haberi
contemptui etiam apud homines, ideo prohibitum est ne Deo in
sacrificium offerrentur, propter quod etiam prohibitum erat ne mercedem
prostibuli, aut pretium canis, in domum Dei offerrent. Et eadem
etiam ratione non offerebant animalia ante septimum diem, quia talia
animalia erant quasi abortiva, nondum plene consistentia, propter
teneritudinem.
Ad octavum dicendum quod triplex erat sacrificiorum genus. Quoddam
erat quod totum comburebatur, et hoc dicebatur holocaustum, quasi
totum incensum. Huiusmodi enim sacrificium offerebatur Deo
specialiter ad reverentiam maiestatis ipsius, et amorem bonitatis
eius, et conveniebat perfectionis statui in impletione consiliorum.
Et ideo totum comburebatur, ut sicut totum animal, resolutum in
vaporem, sursum ascendebat, ita etiam significaretur totum hominem,
et omnia quae ipsius sunt, Dei dominio esse subiecta, et ei esse
offerenda. Aliud autem erat sacrificium pro peccato, quod offerebatur
Deo ex necessitate remissionis peccati, et conveniebat statui
poenitentium in satisfactione peccatorum. Quod dividebatur in duas
partes, nam una pars eius comburebatur, alia vero cedebat in usum
sacerdotum; ad significandum quod expiatio peccatorum fit a Deo per
ministerium sacerdotum. Nisi quando offerebatur sacrificium pro
peccato totius populi, vel specialiter pro peccato sacerdotis, tunc
enim totum comburebatur. Non enim debebant in usum sacerdotum venire
ea quae pro peccato eorum offerebantur, ut nihil peccati in eis
remaneret. Et quia hoc non esset satisfactio pro peccato, si enim
cederet in usum eorum pro quorum peccatis offerebatur, idem esse
videretur ac si non offerrent. Tertium vero sacrificium vocabatur
hostia pacifica, quae offerebatur Deo vel pro gratiarum actione, vel
pro salute et prosperitate offerentium, ex debito beneficii vel accepti
vel accipiendi, et convenit statui proficientium in impletione
mandatorum. Et ista dividebantur in tres partes, nam una pars
incendebatur ad honorem Dei, alia pars cedebat in usum sacerdotum,
tertia vero pars in usum offerentium; ad significandum quod salus
hominis procedit a Deo, dirigentibus ministris Dei, et cooperantibus
ipsis hominibus qui salvantur. Hoc autem generaliter observabatur,
quod sanguis et adeps non veniebant neque in usum sacerdotum, neque in
usum offerentium, sed sanguis effundebatur ad crepidinem altaris, in
honorem Dei; adeps vero adurebatur in igne. Cuius ratio una quidem
fuit ad excludendam idololatriam. Idololatrae enim bibebant de
sanguine victimarum, et comedebant adipes; secundum illud Deut.
XXXII, de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum
libaminum. Secunda ratio est ad informationem humanae vitae.
Prohibebatur enim eis usus sanguinis, ad hoc quod horrerent humani
sanguinis effusionem, unde dicitur Gen. IX, carnem cum sanguine
non comedetis, sanguinem enim animarum vestrarum requiram. Esus vero
adipum prohibebatur eis ad vitandam lasciviam, unde dicitur Ezech.
XXXIV, quod crassum erat, occidebatis. Tertia ratio est propter
reverentiam divinam. Quia sanguis est maxime necessarius ad vitam,
ratione cuius dicitur anima esse in sanguine, adeps autem abundantiam
nutrimenti demonstrat. Et ideo ut ostenderetur quod a Deo nobis est
et vita et omnis bonorum sufficientia, ad honorem Dei effundebatur
sanguis, et adurebatur adeps. Quarta ratio est quia per hoc
figurabatur effusio sanguinis Christi, et pinguedo caritatis eius,
per quam se obtulit Deo pro nobis. De hostiis autem pacificis in usum
sacerdotis cedebat pectusculum et armus dexter, ad excludendum quandam
divinationis speciem quae vocatur spatulamantia, quia scilicet in
spatulis animalium immolatorum divinabant, et similiter in osse
pectoris. Et ideo ista offerentibus subtrahebantur. Per hoc etiam
significabatur quod sacerdoti erat necessaria sapientia cordis ad
instruendum populum, quod significabatur per pectus, quod est
tegumentum cordis; et etiam fortitudo ad sustentandum defectus, quae
significatur per armum dextrum.
Ad nonum dicendum quod, quia holocaustum erat perfectissimum inter
sacrificia, ideo non offerebatur in holocaustum nisi masculus, nam
femina est animal imperfectum. Oblatio autem turturum et columbarum
erat propter paupertatem offerentium, qui maiora animalia offerre non
poterant. Et quia hostiae pacificae gratis offerebantur, et nullus
eas offerre cogebatur nisi spontaneus; ideo huiusmodi aves non
offerebantur inter hostias pacificas, sed inter holocausta et hostias
pro peccato, quas quandoque oportebat offerre. Aves etiam huiusmodi,
propter altitudinem volatus, congruunt perfectioni holocaustorum, et
etiam hostiis pro peccato, quia habent gemitum pro cantu.
Ad decimum dicendum quod inter omnia sacrificia holocaustum erat
praecipuum, quia totum comburebatur in honorem Dei, et nihil ex eo
comedebatur. Secundum vero locum in sanctitate tenebat hostia pro
peccato, quae comedebatur solum in atrio a sacerdotibus, et in ipsa
die sacrificii. Tertium vero gradum tenebant hostiae pacificae pro
gratiarum actione, quae comedebantur ipso die, sed ubique in
Ierusalem. Quartum vero locum tenebant hostiae pacificae ex voto,
quarum carnes poterant etiam in crastino comedi. Et est ratio huius
ordinis quia maxime obligatur homo Deo propter eius maiestatem,
secundo, propter offensam commissam; tertio, propter beneficia iam
suscepta; quarto, propter beneficia sperata.
Ad undecimum dicendum quod peccata aggravantur ex statu peccantis, ut
supra dictum est. Et ideo alia hostia mandatur offerri pro peccato
sacerdotis et principis, vel alterius privatae personae. Est autem
attendendum, ut Rabbi Moyses dicit, quod quanto gravius erat
peccatum, tanto vilior species animalis offerebatur pro eo. Unde
capra, quod est vilissimum animal, offerebatur pro idololatria, quod
est gravissimum peccatum; pro ignorantia vero sacerdotis offerebatur
vitulus; pro negligentia autem principis, hircus.
Ad duodecimum dicendum quod lex in sacrificiis providere voluit
paupertati offerentium, ut qui non posset habere animal quadrupes,
saltem offerret avem; quam qui habere non posset, saltem offerret
panem; et si hunc habere non posset, saltem offerret farinam vel
spicas. Causa vero figuralis est quia panis significat Christum, qui
est panis vivus, ut dicitur Ioan. VI. Qui quidem erat sicut in
spica, pro statu legis naturae, in fide patrum; erat autem sicut
simila in doctrina legis prophetarum; erat autem sicut panis formatus
post humanitatem assumptam; coctus igne, idest formatus spiritu sancto
in clibano uteri virginalis; qui etiam fuit coctus in sartagine, per
labores quos in mundo sustinebat; in cruce vero quasi in craticula
adustus.
Ad decimumtertium dicendum quod ea quae in usum hominis veniunt de
terrae nascentibus, vel sunt in cibum, et de eis offerebatur panis.
Vel sunt in potum, et de his offerebatur vinum. Vel sunt in
condimentum, et de his offerebatur oleum et sal. Vel sunt in
medicamentum, et de his offerebatur thus, quod est aromaticum et
consolidativum. Per panem autem figuratur caro Christi; per vinum
autem sanguis eius, per quem redempti sumus; oleum figurat gratiam
Christi; sal scientiam; thus orationem.
Ad decimumquartum dicendum quod mel non offerebatur in sacrificiis
Dei, tum quia consueverat offerri in sacrificiis idolorum. Tum etiam
ad excludendam omnem carnalem dulcedinem et voluptatem ab his qui Deo
sacrificare intendunt. Fermentum vero non offerebatur, ad excludendam
corruptionem. Et forte etiam in sacrificiis idolorum solitum erat
offerri. Sal autem offerebatur, quia impedit corruptionem
putredinis, sacrificia autem Dei debent esse incorrupta. Et etiam
quia in sale significatur discretio sapientiae; vel etiam mortificatio
carnis. Thus autem offerebatur ad designandam devotionem mentis, quae
est necessaria offerentibus; et etiam ad designandum odorem bonae
famae, nam thus et pingue est, et odoriferum. Et quia sacrificium
zelotypiae non procedebat ex devotione, sed magis ex suspicione, ideo
in eo non offerebatur thus.
|
|