|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod caeremoniarum veteris
legis quae ad sacra pertinent sufficiens ratio assignari non possit.
Dicit enim Paulus, Act. XVII, Deus, qui fecit mundum et
omnia quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit dominus, non in
manufactis templis habitat. Inconvenienter igitur ad cultum Dei
tabernaculum, vel templum, in lege veteri est institutum.
2. Praeterea, status veteris legis non fuit immutatus nisi per
Christum. Sed tabernaculum designabat statum veteris legis. Non
ergo debuit mutari per aedificationem alicuius templi.
3. Praeterea, divina lex praecipue etiam debet homines inducere ad
divinum cultum. Sed ad augmentum divini cultus pertinet quod fiant
multa altaria et multa templa, sicut patet in nova lege. Ergo videtur
quod etiam in veteri lege non debuit esse solum unum templum aut unum
tabernaculum sed multa.
4. Praeterea, tabernaculum, seu templum, ad cultum Dei
ordinabatur. Sed in Deo praecipue oportet venerari unitatem et
simplicitatem. Non videtur igitur fuisse conveniens ut tabernaculum,
seu templum, per quaedam vela distingueretur.
5. Praeterea, virtus primi moventis, qui est Deus, primo apparet
in parte orientis, a qua parte incipit primus motus. Sed tabernaculum
fuit institutum ad Dei adorationem. Ergo debebat esse dispositum
magis versus orientem quam versus occidentem.
6. Praeterea, Exod. XX, dominus praecepit ut non facerent
sculptile, neque aliquam similitudinem. Inconvenienter igitur in
tabernaculo, vel in templo, fuerunt sculptae imagines Cherubim.
Similiter etiam et arca, et propitiatorium, et candelabrum, et
mensa, et duplex altare, sine rationabili causa ibi fuisse videntur.
7. Praeterea, dominus praecepit, Exod. XX, altare de terra
facietis mihi. Et iterum, non ascendes ad altare meum per gradus.
Inconvenienter igitur mandatur postmodum altare fieri de lignis auro
vel aere contextis; et tantae altitudinis ut ad illud nisi per gradus
ascendi non posset. Dicitur enim Exod. XXVII, facies et altare
de lignis setim, quod habebit quinque cubitos in longitudine, et
totidem in latitudine, et tres cubitos in altitudine; et operies illud
aere. Et Exod. XXX dicitur, facies altare ad adolendum
thymiamata, de lignis setim, vestiesque illud auro purissimo.
8. Praeterea, in operibus Dei nihil debet esse superfluum, quia
nec in operibus naturae aliquid superfluum invenitur. Sed uni
tabernaculo, vel domui, sufficit unum operimentum. Inconvenienter
igitur tabernaculo fuerunt apposita multa tegumenta, scilicet
cortinae, saga cilicina, pelles arietum rubricatae, et pelles
hyacintinae.
9. Praeterea, consecratio exterior interiorem sanctitatem
significat, cuius subiectum est anima. Inconvenienter igitur
tabernaculum et eius vasa consecrabantur, cum essent quaedam corpora
inanimata.
10. Praeterea, in Psalmo XXXIII dicitur, benedicam dominum
in omni tempore, semper laus eius in ore meo. Sed solemnitates
instituuntur ad laudandum Deum. Non ergo fuit conveniens ut aliqui
certi dies statuerentur ad solemnitates peragendas. Sic igitur videtur
quod caeremoniae sacrorum convenientes causas non haberent.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Heb. VIII, quod illi
qui offerunt secundum legem munera, exemplari et umbrae deserviunt
caelestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum,
vide, inquit, omnia facito secundum exemplar quod tibi in monte
monstratum est. Sed valde rationabile est quod imaginem caelestium
repraesentat. Ergo caeremoniae sacrorum rationabilem causam habebant.
Respondeo dicendum quod totus exterior cultus Dei ad hoc praecipue
ordinatur ut homines Deum in reverentia habeant. Habet autem hoc
humanus affectus, ut ea quae communia sunt, et non distincta ab
aliis, minus revereatur; ea vero quae habent aliquam excellentiae
discretionem ab aliis, magis admiretur et revereatur. Et inde etiam
hominum consuetudo inolevit ut reges et principes, quos oportet in
reverentia haberi a subditis, et pretiosioribus vestibus ornentur, et
etiam ampliores et pulchriores habitationes possideant. Et propter hoc
oportuit ut aliqua specialia tempora, et speciale habitaculum, et
specialia vasa, et speciales ministri ad cultum Dei ordinarentur, ut
per hoc animi hominum ad maiorem Dei reverentiam adducerentur.
Similiter etiam status veteris legis, sicut dictum est, institutus
erat ad figurandum mysterium Christi. Oportet autem esse aliquid
determinatum id per quod aliud figurari debet, ut scilicet eius aliquam
similitudinem repraesentet. Et ideo etiam oportuit aliqua specialia
observari in his quae pertinent ad cultum Dei.
Ad primum ergo dicendum quod cultus Dei duo respicit, scilicet
Deum, qui colitur; et homines colentes. Ipse igitur Deus, qui
colitur, nullo corporali loco clauditur, unde propter ipsum non
oportuit tabernaculum fieri, aut templum. Sed homines ipsum colentes
corporales sunt, et propter eos oportuit speciale tabernaculum, vel
templum, institui ad cultum Dei, propter duo. Primo quidem, ut ad
huiusmodi locum convenientes cum hac cogitatione quod deputaretur ad
colendum Deum, cum maiori reverentia accederent. Secundo, ut per
dispositionem talis templi, vel tabernaculi, significarentur aliqua
pertinentia ad excellentiam divinitatis vel humanitatis Christi. Et
hoc est quod Salomon dicit, III Reg. VIII, si caelum et
caeli caelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec, quam
aedificavi tibi? Et postea subdit, sint oculi tui aperti super domum
hanc, de qua dixisti, erit nomen meum ibi; ut exaudias deprecationem
servi tui et populi tui Israel. Ex quo patet quod domus sanctuarii
non est instituta ad hoc quod Deum capiat, quasi localiter
inhabitantem; sed ad hoc quod nomen Dei habitet ibi, idest ut notitia
Dei ibi manifestetur per aliqua quae ibi fiebant vel dicebantur; et
quod, propter reverentiam loci, orationes fierent ibi magis
exaudibiles ex devotione orantium.
Ad secundum dicendum quod status veteris legis non fuit immutatus ante
Christum quantum ad impletionem legis, quae facta est solum per
Christum, est tamen immutatus quantum ad conditionem populi qui erat
sub lege. Nam primo populus fuit in deserto, non habens certam
mansionem; postmodum autem habuerunt varia bella cum finitimis
gentibus; ultimo autem, tempore David et Salomonis, populus ille
habuit quietissimum statum. Et tunc primo aedificatum fuit templum,
in loco quem designaverat Abraham, ex divina demonstratione, ad
immolandum. Dicitur enim Gen. XXII, quod dominus mandavit
Abrahae ut offerret filium suum in holocaustum super unum montium quem
monstravero tibi. Et postea dicit quod appellavit nomen illius loci,
dominus videt, quasi secundum Dei praevisionem esset locus ille
electus ad cultum divinum. Propter quod dicitur Deut. XII, ad
locum quem elegerit dominus Deus vester, venietis, et offeretis
holocausta et victimas vestras. Locus autem ille designari non debuit
per aedificationem templi ante tempus praedictum, propter tres
rationes, quas Rabbi Moyses assignat. Prima est ne gentes
appropriarent sibi locum illum. Secunda est ne gentes ipsum
destruerent. Tertia vero ratio est ne quaelibet tribus vellet habere
locum illum in sorte sua, et propter hoc orirentur lites et iurgia.
Et ideo non fuit aedificatum templum donec haberent regem, per quem
posset huiusmodi iurgium compesci. Antea vero ad cultum Dei erat
ordinatum tabernaculum portatile per diversa loca, quasi nondum
existente determinato loco divini cultus. Et haec est ratio litteralis
diversitatis tabernaculi et templi. Ratio autem figuralis esse potest
quia per haec duo significatur duplex status. Per tabernaculum enim,
quod est mutabile, significatur status praesentis vitae mutabilis.
Per templum vero, quod erat fixum et stans, significatur status
futurae vitae, quae omnino invariabilis est. Et propter hoc in
aedificatione templi dicitur quod non est auditus sonitus mallei vel
securis, ad significandum quod omnis perturbationis tumultus longe erit
a statu futuro. Vel per tabernaculum significatur status veteris
legis, per templum autem a Salomone constructum, status novae legis.
Unde ad constructionem tabernaculi soli Iudaei sunt operati, ad
aedificationem vero templi cooperati sunt etiam gentiles, scilicet
Tyrii et Sidonii.
Ad tertium dicendum quod ratio unitatis templi, vel tabernaculi,
potest esse et litteralis, et figuralis. Litteralis quidem est ratio
ad exclusionem idololatriae. Quia gentiles diversis diis diversa
templa constituebant, et ideo, ut firmaretur in animis hominum fides
unitatis divinae, voluit Deus ut in uno loco tantum sibi sacrificium
offerretur. Et iterum ut per hoc ostenderet quod corporalis cultus non
propter se erat ei acceptus. Et ideo compescebantur ne passim et
ubique sacrificia offerrent. Sed cultus novae legis, in cuius
sacrificio spiritualis gratia continetur, est secundum se Deo
acceptus. Et ideo multiplicatio altarium et templorum acceptatur in
nova lege. Quantum vero ad ea quae pertinebant ad spiritualem cultum
Dei, qui consistit in doctrina legis et prophetarum, erant etiam in
veteri lege diversa loca deputata in quibus conveniebant ad laudem
Dei, quae dicebantur synagogae, sicut et nunc dicuntur Ecclesiae,
in quibus populus Christianus ad laudem Dei congregatur. Et sic
Ecclesia nostra succedit in locum et templi et synagogae, quia ipsum
sacrificium Ecclesiae spirituale est; unde non distinguitur apud nos
locus sacrificii a loco doctrinae. Ratio autem figuralis esse potest
quia per hoc significatur unitas Ecclesiae, vel militantis vel
triumphantis.
Ad quartum dicendum quod, sicut in unitate templi, vel tabernaculi,
repraesentabatur unitas Dei, vel unitas Ecclesiae; ita etiam in
distinctione tabernaculi, vel templi, repraesentabatur distinctio
eorum quae Deo sunt subiecta, ex quibus in Dei venerationem
consurgimus. Distinguebatur autem tabernaculum in duas partes, in
unam quae vocabatur sancta sanctorum, quae erat Occidentalis; et
aliam quae vocabatur sancta, quae erat ad orientem. Et iterum ante
tabernaculum erat atrium. Haec igitur distinctio duplicem habet
rationem. Unam quidem, secundum quod tabernaculum ordinatur ad cultum
Dei. Sic enim diversae partes mundi in distinctione tabernaculi
figurantur. Nam pars illa quae sancta sanctorum dicitur, figurabat
saeculum altius, quod est spiritualium substantiarum, pars vero illa
quae dicitur sancta, exprimebat mundum corporalem. Et ideo sancta a
sanctis sanctorum distinguebantur quodam velo, quod quatuor coloribus
erat distinctum, per quos quatuor elementa designantur, scilicet
bysso, per quod designatur terra, quia byssus, idest linum, de terra
nascitur; purpura, per quam significatur aqua, fiebat enim purpureus
color ex quibusdam conchis quae inveniuntur in mari; hyacintho, per
quem significatur aer, quia habet aereum colorem; et cocco bis
tincto, per quem designatur ignis. Et hoc ideo quia materia quatuor
elementorum est impedimentum per quod velantur nobis incorporales
substantiae. Et ideo in interius tabernaculum, idest in sancta
sanctorum, solus summus sacerdos, et semel in anno, introibat, ut
designaretur quod haec est finalis perfectio hominis, ut ad illud
saeculum introducatur. In tabernaculum vero exterius, idest in
sancta, introibant sacerdotes quotidie, non autem populus, qui solum
ad atrium accedebat, quia ipsa corpora populus percipere potest; ad
interiores autem eorum rationes soli sapientes per considerationem
attingere possunt. Secundum vero rationem figuralem, per exterius
tabernaculum, quod dicitur sancta, significatur status veteris legis,
ut apostolus dicit, ad Heb. IX, quia ad illud tabernaculum semper
introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes. Per interius
vero tabernaculum, quod dicitur sancta sanctorum, significatur vel
caelestis gloria, vel etiam status spiritualis novae legis, qui est
quaedam inchoatio futurae gloriae. In quem statum nos Christus
introduxit, quod figurabatur per hoc quod summus sacerdos, semel in
anno, solus in sancta sanctorum intrabat. Velum autem figurabat
spiritualium occultationem sacrificiorum in veteribus sacrificiis.
Quod velum quatuor coloribus erat ornatum, bysso quidem, ad
designandam carnis puritatem; purpura autem, ad figurandum passiones
quas sancti sustinuerunt pro Deo; cocco bis tincto, ad significandum
caritatem geminam Dei et proximi; hyacintho autem significabatur
caelestis meditatio. Ad statum autem veteris legis aliter se habebat
populus, et aliter sacerdotes. Nam populus ipsa corporalia sacrificia
considerabat, quae in atrio offerebantur. Sacerdotes vero rationem
sacrificiorum considerabant, habentes fidem magis explicitam de
mysteriis Christi. Et ideo intrabant in exterius tabernaculum. Quod
etiam quodam velo distinguebatur ab atrio, quia quaedam erant velata
populo circa mysterium Christi, quae sacerdotibus erant nota. Non
tamen erant eis plene revelata, sicut postea in novo testamento, ut
habetur Ephes. III.
Ad quintum dicendum quod adoratio ad occidentem fuit introducta in lege
ad excludendam idololatriam, nam omnes gentiles, in reverentiam
solis, adorabant ad orientem; unde dicitur Ezech. VIII, quod
quidam habebant dorsa contra templum domini et facies ad orientem, et
adorabant ad ortum solis. Unde ad hoc excludendum, tabernaculum
habebat sancta sanctorum ad occidentem, ut versus occidentem
adorarent. Ratio etiam figuralis esse potest quia totus status prioris
tabernaculi ordinabatur ad figurandum mortem Christi, quae
significatur per occasum; secundum illud Psalmi LXVII, qui
ascendit super occasum, dominus nomen illi.
Ad sextum dicendum quod eorum quae in tabernaculo continebantur, ratio
reddi potest et litteralis et figuralis. Litteralis quidem, per
relationem ad cultum divinum. Et quia dictum est quod per tabernaculum
interius, quod dicebatur sancta sanctorum, significabatur saeculum
altius spiritualium substantiarum, ideo in illo tabernaculo tria
continebantur. Scilicet arca testamenti, in qua erat urna aurea
habens manna, et virga Aaron quae fronduerat, et tabulae in quibus
erant scripta decem praecepta legis. Haec autem arca sita erat inter
duos Cherubim, qui se mutuis vultibus respiciebant. Et super arcam
erat quaedam tabula, quae dicebatur propitiatorium, super alas
Cherubim, quasi ab ipsis Cherubim portaretur, ac si imaginaretur
quod illa tabula esset sedes Dei. Unde et propitiatorium dicebatur,
quasi exinde populo propitiaretur, ad preces summi sacerdotis. Et
ideo quasi portabatur a Cherubim, quasi Deo obsequentibus, arca vero
testamenti erat quasi scabellum sedentis supra propitiatorium. Per
haec autem tria designantur tria quae sunt in illo altiori saeculo.
Scilicet Deus, qui super omnia est, et incomprehensibilis omni
creaturae. Et propter hoc nulla similitudo eius ponebatur, ad
repraesentandam eius invisibilitatem. Sed ponebatur quaedam figura
sedis eius, quia scilicet creatura comprehensibilis est, quae est
subiecta Deo, sicut sedes sedenti. Sunt etiam in illo altiori
saeculo spirituales substantiae, quae Angeli dicuntur. Et hi
significantur per duos Cherubim; mutuo se respicientes, ad
designandam concordiam eorum ad invicem, secundum illud Iob XXV,
qui facit concordiam in sublimibus. Et propter hoc etiam non fuit unus
tantum Cherubim, ut designaretur multitudo caelestium spirituum, et
excluderetur cultus eorum ab his quibus praeceptum erat ut solum unum
Deum colerent. Sunt etiam in illo intelligibili saeculo rationes
omnium eorum quae in hoc saeculo perficiuntur quodammodo clausae, sicut
rationes effectuum clauduntur in suis causis, et rationes
artificiatorum in artifice. Et hoc significabatur per arcam, in qua
repraesentabantur, per tria ibi contenta, tria quae sunt potissima in
rebus humanis, scilicet sapientia, quae repraesentabatur per tabulas
testamenti; potestas regiminis, quae repraesentabatur per virgam
Aaron; vita, quae repraesentabatur per manna, quod fuit
sustentamentum vitae. Vel per haec tria significabantur tria Dei
attributa, scilicet sapientia, in tabulis; potentia, in virga;
bonitas, in manna, tum propter dulcedinem, tum quia ex Dei
misericordia est populo datum, et ideo in memoriam divinae
misericordiae conservabatur. Et haec tria etiam figurata sunt in
visione Isaiae. Vidit enim dominum sedentem super solium excelsum et
elevatum; et Seraphim assistentes; et domum impleri a gloria Dei.
Unde et Seraphim dicebant, plena est omnis terra gloria eius. Et
sic similitudines Seraphim non ponebantur ad cultum, quod prohibebatur
primo legis praecepto, sed in signum ministerii, ut dictum est. In
exteriori vero tabernaculo, quod significat praesens saeculum,
continebantur etiam tria, scilicet altare thymiamatis, quod erat
directe contra arcam; mensa propositionis, super quam duodecim panes
apponebantur, erat posita ex parte aquilonari; candelabrum vero ex
parte Australi. Quae tria videntur respondere tribus quae erant in
arca clausa, sed magis manifeste eadem repraesentabant, oportet enim
rationes rerum ad manifestiorem demonstrationem perduci quam sint in
mente divina et Angelorum, ad hoc quod homines sapientes eas
cognoscere possint qui significantur per sacerdotes ingredientes
tabernaculum. In candelabro igitur designabatur, sicut in signo
sensibili, sapientia quae intelligibilibus verbis exprimebatur in
tabulis. Per altare vero thymiamatis significabatur officium
sacerdotum, quorum erat populum ad Deum reducere, et hoc etiam
significabatur per virgam. Nam in illo altari incedebatur thymiama
boni odoris, per quod significabatur sanctitas populi acceptabilis
Deo, dicitur enim Apoc. VIII, quod per fumum aromatum
significantur iustificationes sanctorum. Convenienter autem
sacerdotalis dignitas in arca significabatur per virgam, in exteriori
vero tabernaculo per altare thymiamatis, quia sacerdos mediator est
inter Deum et populum, regens populum per potestatem divinam, quam
virga significat; et fructum sui regiminis, scilicet sanctitatem
populi, Deo offert, quasi in altari thymiamatis. Per mensam autem
significatur nutrimentum vitae, sicut et per manna. Sed hoc est
communius et grossius nutrimentum, illud autem suavius et subtilius.
Convenienter autem candelabrum ponebatur ex parte Australi, mensa
autem ex parte aquilonari, quia Australis pars est dextera pars
mundi, aquilonaris autem sinistra, ut dicitur in II de caelo et
mundo; sapientia autem pertinet ad dextram, sicut et cetera
spiritualia bona; temporale autem nutrimentum ad sinistram, secundum
illud Prov. III, in sinistra illius divitiae et gloria. Potestas
autem sacerdotalis media est inter temporalia et spiritualem
sapientiam, quia per eam et spiritualis sapientia et temporalia
dispensantur. Potest autem et horum alia ratio assignari magis
litteralis. In arca enim continebantur tabulae legis, ad tollendam
legis oblivionem, unde dicitur Exod. XXIV, dabo tibi duas
tabulas lapideas et legem ac mandata quae scripsi, ut doceas filios
Israel. Virga vero Aaron ponebatur ibi ad comprimendam dissensionem
populi de sacerdotio Aaron, unde dicitur Num. XVII, refer
virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur in signum
rebellium filiorum Israel. Manna autem conservabatur in arca, ad
commemorandum beneficium quod dominus praestitit filiis Israel in
deserto, unde dicitur Exod. XVI, imple gomor ex eo, et
custodiatur in futuras retro generationes, ut noverint panes de quibus
alui vos in solitudine. Candelabrum vero erat institutum ad
honorificentiam tabernaculi, pertinet enim ad magnificentiam domus quod
sit bene luminosa. Habebat autem candelabrum septem calamos, ut
Iosephus dicit, ad significandum septem planetas, quibus totus mundus
illuminatur. Et ideo ponebatur candelabrum ex parte Australi, quia
ex illa parte est nobis planetarum cursus. Altare vero thymiamatis
erat institutum ut iugiter in tabernaculo esset fumus boni odoris, tum
propter venerationem tabernaculi; tum etiam in remedium fetoris quem
oportebat accidere ex effusione sanguinis et occisione animalium. Ea
enim quae sunt fetida, despiciuntur quasi vilia, quae vero sunt boni
odoris, homines magis appretiant. Mensa autem apponebatur ad
significandum quod sacerdotes templo servientes, in templo victum
habere debebant, unde duodecim panes superpositos mensae, in memoriam
duodecim tribuum, solis sacerdotibus edere licitum erat, ut habetur
Matth. XII. Mensa autem non ponebatur directe in medio ante
propitiatorium, ad excludendum ritum idololatriae, nam gentiles in
sacris lunae proponebant mensam coram idolo lunae; unde dicitur
Ierem. VII, mulieres conspergunt adipem ut faciant placentas
reginae caeli. In atrio vero extra tabernaculum continebatur altare
holocaustorum, in quo offerebantur Deo sacrificia de his quae erant a
populo possessa. Et ideo in atrio poterat esse populus, qui huiusmodi
Deo offerebat per manus sacerdotum. Sed ad altare interius, in quo
ipsa devotio et sanctitas populi Deo offerebatur, non poterant
accedere nisi sacerdotes, quorum erat Deo offerre populum. Est autem
hoc altare extra tabernaculum in atrio constitutum, ad removendum
cultum idololatriae, nam gentiles infra templa altaria constituebant ad
immolandum idolis. Figuralis vero ratio omnium horum assignari potest
ex relatione tabernaculi ad Christum, qui figurabatur. Est autem
considerandum quod ad designandum imperfectionem legalium figurarum,
diversae figurae fuerunt institutae in templo ad significandum
Christum. Ipse enim significatur per propitiatorium, quia ipse est
propitiatio pro peccatis nostris, ut dicitur I Ioan. II. Et
convenienter hoc propitiatorium a Cherubim portatur, quia de eo
scriptum est, adorent eum omnes Angeli Dei, ut habetur Heb. I.
Ipse etiam significatur per arcam, quia sicut arca erat constructa de
lignis setim, ita corpus Christi de membris purissimis constabat.
Erat autem deaurata, quia Christus fuit plenus sapientia et
caritate, quae per aurum significantur. Intra arcam autem erat urna
aurea, idest sancta anima; habens manna, idest omnem plenitudinem
divinitatis. Erat etiam in arca virga, idest potestas sacerdotalis,
quia ipse est factus sacerdos in aeternum. Erant etiam ibi tabulae
testamenti, ad designandum quod ipse Christus est legis dator. Ipse
etiam Christus significatur per candelabrum, quia ipse dicit, ego sum
lux mundi, per septem lucernas, septem dona spiritus sancti. Ipse
est spiritualis cibus, secundum illud Ioan. VI, ego sum panis
vivus, duodecim autem panes significant duodecim apostolos, vel
doctrinam eorum. Sive per candelabrum et mensam potest significari
doctrina et fides Ecclesiae, quae etiam illuminat et spiritualiter
reficit. Ipse etiam Christus significatur per duplex altare
holocaustorum et thymiamatis. Quia per ipsum oportet nos Deo offerre
omnia virtutum opera, sive illa quibus carnem affligimus, quae
offeruntur quasi in altari holocaustorum; sive illa quae, maiore
mentis perfectione, per spiritualia perfectorum desideria, Deo
offeruntur in Christo, quasi in altari thymiamatis, secundum illud ad
Heb. ult., per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo.
Ad septimum dicendum quod dominus praecepit altare construi ad
sacrificia et munera offerenda, in honorem Dei et sustentationem
ministrorum qui tabernaculo deserviebant. De constructione autem
altaris datur a domino duplex praeceptum. Unum quidem in principio
legis, Exod. XX, ubi dominus mandavit quod facerent altare de
terra, vel saltem de lapidibus non sectis; et iterum quod non facerent
altare excelsum, ad quod oporteret per gradus ascendere. Et hoc, ad
detestandum idololatriae cultum, gentiles enim idolis construebant
altaria ornata et sublimia, in quibus credebant aliquid sanctitatis et
numinis esse. Propter quod etiam dominus mandavit, Deut. XVI,
non plantabis lucum, et omnem arborem, iuxta altare domini Dei tui,
idololatrae enim consueverunt sub arboribus sacrificare, propter
amoenitatem et umbrositatem. Quorum etiam praeceptorum ratio figuralis
fuit. Quia in Christo, qui est nostrum altare, debemus confiteri
veram carnis naturam, quantum ad humanitatem, quod est altare de terra
facere, et quantum ad divinitatem, debemus in eo confiteri patris
aequalitatem, quod est non ascendere per gradus ad altare. Nec etiam
iuxta Christum debemus admittere doctrinam gentilium, ad lasciviam
provocantem. Sed facto tabernaculo ad honorem Dei, non erant
timendae huiusmodi occasiones idololatriae. Et ideo dominus mandavit
quod fieret altare holocaustorum de aere, quod esset omni populo
conspicuum; et altare thymiamatis de auro, quod soli sacerdotes
videbant. Nec erat tanta pretiositas aeris ut per hoc populus ad
aliquam idololatriam provocaretur. Sed quia Exod. XX ponitur pro
ratione huius praecepti, non ascendes per gradus ad altare meum, id
quod subditur, ne reveletur turpitudo tua; considerandum est quod hoc
etiam fuit institutum ad excludendam idololatriam, nam in sacris
Priapi sua pudenda gentiles populo denudabant. Postmodum autem
indictus est sacerdotibus feminalium usus ad tegimen pudendorum. Et
ideo sine periculo institui potuit tanta altaris altitudo ut per aliquos
gradus ligneos, non stantes sed portatiles, in hora sacrificii,
sacerdotes ad altare ascenderent sacrificia offerentes.
Ad octavum dicendum quod corpus tabernaculi constabat ex quibusdam
tabulis in longitudinem erectis, quae quidem interius tegebantur
quibusdam cortinis ex quatuor coloribus variatis, scilicet de bysso
retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto. Sed
huiusmodi cortinae tegebant solum latera tabernaculi, in tecto autem
tabernaculi erat operimentum unum de pellibus hyacinthinis; et super
hoc aliud de pellibus arietum rubricatis; et desuper tertium de
quibusdam sagis cilicinis, quae non tantum operiebant tectum
tabernaculi, sed etiam descendebant usque terram, et tegebant tabulas
tabernaculi exterius. Horum autem operimentorum ratio litteralis in
communi erat ornatus et protectio tabernaculi, ut in reverentia
haberetur. In speciali vero, secundum quosdam, per cortinas
designabatur caelum sydereum, quod est diversis stellis variatum; per
saga, aquae quae sunt supra firmamentum; per pelles rubricatas,
caelum Empyreum, in quo sunt Angeli; per pelles hyacinthinas,
caelum sanctae Trinitatis. Figuralis autem ratio horum est quia per
tabulas ex quibus construebatur tabernaculum, significantur Christi
fideles, ex quibus construitur Ecclesia. Tegebantur autem interius
tabulae cortinis quadricoloribus, quia fideles interius ornantur
quatuor virtutibus; nam in bysso retorta, ut Glossa dicit,
significatur caro castitate renitens; in hyacintho, mens superna
cupiens; in purpura, caro passionibus subiacens; in cocco bis
tincto, mens inter passiones Dei et proximi dilectione praefulgens.
Per operimenta vero tecti designantur praelati et doctores, in quibus
debet renitere caelestis conversatio, quod significatur per pelles
hyacinthinas; promptitudo ad martyrium, quod significant pelles
rubricatae; austeritas vitae et tolerantia adversorum, quae
significantur per saga cilicina, quae erant exposita ventis et
pluviis, ut Glossa dicit.
Ad nonum dicendum quod sanctificatio tabernaculi et vasorum eius
habebat causam litteralem ut in maiori reverentia haberetur, quasi per
huiusmodi consecrationem divino cultui deputatum. Figuralis autem
ratio est quia per huiusmodi sanctificationem significatur spiritualis
sanctificatio viventis tabernaculi, scilicet fidelium, ex quibus
constituitur Ecclesia Christi.
Ad decimum dicendum quod in veteri lege erant septem solemnitates
temporales, et una continua, ut potest colligi Num. XXVIII et
XXIX. Erat enim quasi continuum festum, quia quotidie mane et
vespere immolabatur agnus. Et per illud continuum festum iugis
sacrificii repraesentabatur perpetuitas divinae beatitudinis. Festorum
autem temporalium primum erat quod iterabatur qualibet septimana. Et
haec erat solemnitas sabbati, quod celebrabatur in memoriam creationis
rerum, ut supra dictum est. Alia autem solemnitas iterabatur quolibet
mense, scilicet festum Neomeniae, quod celebrabatur ad commemorandum
opus divinae gubernationis. Nam haec inferiora praecipue variantur
secundum motum lunae, et ideo celebrabatur hoc festum in novitate
lunae. Non autem in eius plenitudine, ad evitandum idololatrarum
cultum, qui in tali tempore lunae sacrificabant. Haec autem duo
beneficia sunt communia toti humano generi, et ideo frequentius
iterabantur. Alia vero quinque festa celebrabantur semel in anno, et
recolebantur in eis beneficia specialiter illi populo exhibita.
Celebrabatur enim festum phase primo mense, ad commemorandum
beneficium liberationis ex Aegypto. Celebrabatur autem festum
Pentecostes post quinquaginta dies, ad recolendum beneficium legis
datae. Alia vero tria festa celebrabantur in mense septimo, qui quasi
totus apud eos erat solemnis, sicut et septimus dies. In prima enim
die mensis septimi erat festum tubarum, in memoriam liberationis
Isaac, quando Abraham invenit arietem haerentem cornibus, quem
repraesentabant per cornua quibus buccinabant. Erat autem festum
tubarum quasi quaedam invitatio ut praepararent se ad sequens festum,
quod celebrabatur decimo die. Et hoc erat festum expiationis, in
memoriam illius beneficii quo Deus propitiatus est peccato populi de
adoratione vituli, ad preces Moysi. Post hoc autem celebrabatur
festum Scenopegiae, idest tabernaculorum, septem diebus, ad
commemorandum beneficium divinae protectionis et deductionis per
desertum, ubi in tabernaculis habitaverunt. Unde in hoc festo
debebant habere fructum arboris pulcherrimae, idest citrum, et lignum
densarum frondium, idest myrtum, quae sunt odorifera; et spatulas
palmarum, et salices de torrente, quae diu retinent suum virorem; et
haec inveniuntur in terra promissionis; ad significandum quod per
aridam terram deserti eos duxerat Deus ad terram deliciosam. Octavo
autem die celebrabatur aliud festum, scilicet coetus atque collectae,
in quo colligebantur a populo ea quae erant necessaria ad expensas
cultus divini. Et significabatur adunatio populi et pax praestita in
terra promissionis. Figuralis autem ratio horum festorum est quia per
iuge sacrificium agni figuratur perpetuitas Christi, qui est agnus
Dei; secundum illud Heb. ult., Iesus Christus heri et hodie,
ipse et in saecula. Per sabbatum autem significatur spiritualis
requies nobis data per Christum, ut habetur ad Heb. IV. Per
Neomeniam autem, quae est incoeptio novae lunae, significatur
illuminatio primitivae Ecclesiae per Christum, eo praedicante et
miracula faciente. Per festum autem Pentecostes significatur
descensus spiritus sancti in apostolos. Per festum autem tubarum
significatur praedicatio apostolorum. Per festum autem expiationis
significatur emundatio a peccatis populi Christiani. Per festum autem
tabernaculorum, peregrinatio eorum in hoc mundo, in quo ambulant in
virtutibus proficiendo. Per festum autem coetus atque collectae
significatur congregatio fidelium in regno caelorum, et ideo istud
festum dicebatur sanctissimum esse. Et haec tria festa erant continua
ad invicem, quia oportet expiatos a vitiis proficere in virtute,
quousque perveniant ad Dei visionem, ut dicitur in Psalmo
LXXXIII.
|
|