|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sacramentorum veteris
legis conveniens causa esse non possit. Ea enim quae ad cultum divinum
fiunt, non debent esse similia his quae idololatrae observabant,
dicitur enim Deut. XII, non facies similiter domino Deo tuo,
omnes enim abominationes quas aversatur dominus, fecerunt diis suis.
Sed cultores idolorum in eorum cultu se incidebant usque ad effusionem
sanguinis, dicitur enim III Reg. XVIII, quod incidebant se,
iuxta ritum suum, cultris et lanceolis, donec perfunderentur
sanguine. Propter quod dominus mandavit, Deut. XIV, non vos
incidetis, nec facietis calvitium super mortuo. Inconvenienter igitur
circumcisio erat instituta in lege.
2. Praeterea, ea quae in cultum divinum fiunt, debent honestatem et
gravitatem habere; secundum illud Psalmi XXXIV, in populo gravi
laudabo te. Sed ad levitatem quandam pertinere videtur ut homines
festinanter comedant. Inconvenienter igitur praeceptum est, Exod.
XII, ut comederent festinanter agnum paschalem. Et alia etiam
circa eius comestionem sunt instituta, quae videntur omnino
irrationabilia esse.
3. Praeterea, sacramenta veteris legis figurae fuerunt sacramentorum
novae legis. Sed per agnum paschalem significatur sacramentum
Eucharistiae; secundum illud I ad Cor. V, Pascha nostrum
immolatus est Christus. Ergo etiam debuerunt esse aliqua sacramenta
in lege quae praefigurarent alia sacramenta novae legis, sicut
confirmationem et extremam unctionem et matrimonium, et alia
sacramenta.
4. Praeterea, purificatio non potest convenienter fieri nisi ab
aliquibus immunditiis. Sed quantum ad Deum, nullum corporale
reputatur immundum, quia omne corpus creatura Dei est; et omnis
creatura Dei bona, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione
percipitur, ut dicitur I ad Tim. IV. Inconvenienter igitur
purificabantur propter contactum hominis mortui, vel alicuius huiusmodi
corporalis infectionis.
5. Praeterea, Eccli. XXXIV dicitur, ab immundo quid
mundabitur? Sed cinis vitulae rufae quae comburebatur, immundus
erat, quia immundum reddebat, dicitur enim Num. XIX, quod
sacerdos qui immolabat eam, commaculatus erat usque ad vesperum;
similiter et ille qui eam comburebat; et etiam ille qui eius cineres
colligebat. Ergo inconvenienter praeceptum ibi fuit ut per huiusmodi
cinerem aspersum immundi purificarentur.
6. Praeterea, peccata non sunt aliquid corporale, quod possit
deferri de loco ad locum, neque etiam per aliquid immundum potest homo
a peccato mundari. Inconvenienter igitur ad expiationem peccatorum
populi, sacerdos super unum hircorum confitebatur peccata filiorum
Israel, ut portaret ea in desertum, per alium autem, quo utebantur
ad purificationes, simul cum vitulo comburentes extra castra, immundi
reddebantur, ita quod oportebat eos lavare vestimenta et carnem aqua.
7. Praeterea, illud quod iam est mundatum, non oportet iterum
mundari. Inconvenienter igitur, mundata lepra hominis, vel etiam
domus, alia purificatio adhibebatur; ut habetur Levit. XIV.
8. Praeterea, spiritualis immunditia non potest per corporalem
aquam, vel pilorum rasuram, emundari. Irrationabile igitur videtur
quod dominus praecepit Exod. XXX, ut fieret labium aeneum cum basi
sua ad lavandum manus et pedes sacerdotum qui ingressuri erant
tabernaculum; et quod praecipitur Num. VIII, quod Levitae
abstergerentur aqua lustrationis, et raderent omnes pilos carnis suae.
9. Praeterea, quod maius est, non potest sanctificari per illud
quod minus est. Inconvenienter igitur per quandam unctionem
corporalem, et corporalia sacrificia, et oblationes corporales,
fiebat in lege consecratio maiorum et minorum sacerdotum, ut habetur
Levit. VIII; et Levitarum, ut habetur Num. VIII.
10. Praeterea, sicut dicitur I Reg. XVI, homines vident ea
quae parent, Deus autem intuetur cor. Sed ea quae exterius parent in
homine, est corporalis dispositio, et etiam indumenta.
Inconvenienter igitur sacerdotibus maioribus et minoribus quaedam
specialia vestimenta deputabantur, de quibus habetur Exod.
XXVIII. Et sine ratione videtur quod prohiberetur aliquis a
sacerdotio propter corporales defectus, secundum quod dicitur Levit.
XXI, homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non
offeret panes Deo suo, si caecus fuerit, vel claudus, et cetera.
Sic igitur videtur quod sacramenta veteris legis irrationabilia
fuerint.
Sed contra est quod dicitur Levit. XX, ego sum dominus, qui
sanctifico vos. Sed a Deo nihil sine ratione fit, dicitur enim in
Psalmo CIII, omnia in sapientia fecisti. Ergo in sacramentis
veteris legis, quae ordinabantur ad hominum sanctificationem, nihil
erat sine rationabili causa.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, sacramenta proprie
dicuntur illa quae adhibebantur Dei cultoribus ad quandam
consecrationem, per quam scilicet deputabantur quodammodo ad cultum
Dei. Cultus autem Dei generali quidem modo pertinebat ad totum
populum; sed speciali modo pertinebat ad sacerdotes et Levitas, qui
erant ministri cultus divini. Et ideo in istis sacramentis veteris
legis quaedam pertinebant communiter ad totum populum; quaedam autem
specialiter ad ministros. Et circa utrosque tria erant necessaria.
Quorum primum est institutio in statu colendi Deum. Et haec quidem
institutio communiter quantum ad omnes, fiebat per circumcisionem,
sine qua nullus admittebatur ad aliquid legalium, quantum vero ad
sacerdotes, per sacerdotum consecrationem. Secundo requirebatur usus
eorum quae pertinent ad divinum cultum. Et sic quantum ad populum,
erat esus paschalis convivii, ad quem nullus incircumcisus
admittebatur, ut patet Exod. XII, et quantum ad sacerdotes,
oblatio victimarum, et esus panum propositionis et aliorum quae erant
sacerdotum usibus deputata. Tertio requirebatur remotio eorum per quae
aliqui impediebantur a cultu divino, scilicet immunditiarum. Et sic
quantum ad populum, erant institutae quaedam purificationes a quibusdam
exterioribus immunditiis, et etiam expiationes a peccatis, quantum
vero ad sacerdotes et Levitas, erat instituta ablutio manuum et
pedum, et rasio pilorum. Et haec omnia habebant rationabiles causas
et litterales, secundum quod ordinabantur ad cultum Dei pro tempore
illo; et figurales, secundum quod ordinabantur ad figurandum
Christum; ut patebit per singula.
Ad primum ergo dicendum quod litteralis ratio circumcisionis
principalis quidem fuit ad protestationem fidei unius Dei. Et quia
Abraham fuit primus qui se ab infidelibus separavit, exiens de domo
sua et de cognatione sua, ideo ipse primus circumcisionem accepit. Et
hanc causam assignat apostolus, ad Rom. IV, signum accepit
circumcisionis, signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio, quia
scilicet in hoc legitur Abrahae fides reputata ad iustitiam, quod
contra spem in spem credidit, scilicet contra spem naturae in spem
gratiae, ut fieret pater multarum gentium, cum ipse esset senex, et
uxor sua esset anus et sterilis. Et ut haec protestatio, et imitatio
fidei Abrahae, firmaretur in cordibus Iudaeorum, acceperunt signum
in carne sua, cuius oblivisci non possent, unde dicitur Gen.
XVII, erit pactum meum in carne vestra in foedus aeternum. Ideo
autem fiebat octava die, quia antea puer est valde tenellus, et posset
ex hoc graviter laedi, et reputatur adhuc quasi quiddam non solidatum,
unde etiam nec animalia offerebantur ante octavum diem. Ideo vero non
magis tardabatur, ne propter dolorem aliqui signum circumcisionis
refugerent, et ne parentes etiam, quorum amor increscit ad filios post
frequentem conversationem et eorum augmentum, eos circumcisioni
subtraherent. Secunda ratio esse potuit ad debilitationem
concupiscentiae in membro illo. Tertia ratio, in sugillationem
sacrorum Veneris et Priapi, in quibus illa pars corporis
honorabatur. Dominus autem non prohibuit nisi incisionem quae in
cultum idolorum fiebat, cui non erat similis praedicta circumcisio.
Figuralis vero ratio circumcisionis erat quia figurabatur ablatio
corruptionis fienda per Christum, quae perfecte complebitur in octava
aetate, quae est aetas resurgentium. Et quia omnis corruptio culpae
et poenae provenit in nos per carnalem originem ex peccato primi
parentis, ideo talis circumcisio fiebat in membro generationis. Unde
apostolus dicit, ad Colos. II, circumcisi estis in Christo
circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in
circumcisione domini nostri Iesu Christi.
Ad secundum dicendum quod litteralis ratio paschalis convivii fuit in
commemorationem beneficii quo Deus eduxit eos de Aegypto. Unde per
huiusmodi convivii celebrationem profitebantur se ad illum populum
pertinere quem Deus sibi assumpserat ex Aegypto. Quando enim sunt ex
Aegypto liberati, praeceptum est eis ut sanguine agni linirent
superliminaria domorum, quasi protestantes se recedere a ritibus
Aegyptiorum, qui arietem colebant. Unde et liberati sunt per
sanguinis agni aspersionem vel linitionem in postibus domorum, a
periculo exterminii quod imminebat Aegyptiis. In illo autem exitu
eorum de Aegypto duo fuerunt, scilicet festinantia ad egrediendum,
impellebant enim eos Aegyptii ut exirent velociter, ut habetur Exod.
XII; imminebatque periculum ei qui non festinaret exire cum
multitudine, ne remanens occideretur ab Aegyptiis. Festinantia autem
designabatur dupliciter. Uno quidem modo per ea quae comedebant.
Praeceptum enim erat eis quod comederent panes azymos, in huius
signum, quod non poterant fermentari, cogentibus exire Aegyptiis; et
quod comederent assum igni, sic enim velocius praeparabatur; et quod
os non comminuerent ex eo, quia in festinantia non vacat ossa
frangere. Alio modo, quantum ad modum comedendi. Dicitur enim,
renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes
baculos in manibus, et comedetis festinanter, quod manifeste designat
homines existentes in promptu itineris. Ad idem etiam pertinet quod
eis praecipitur, in una domo comedetis, neque feretis de carnibus eius
foras, quia scilicet, propter festinantiam, non vacabat invicem
mittere exennia. Amaritudo autem quam passi fuerant in Aegypto,
significabatur per lactucas agrestes. Figuralis autem ratio patet.
Quia per immolationem agni paschalis significabatur immolatio
Christi; secundum illud I ad Cor. V, Pascha nostrum immolatus
est Christus. Sanguis vero agni liberans ab exterminatore, linitis
superliminaribus domorum, significat fidem passionis Christi in corde
et ore fidelium, per quam liberamur a peccato et a morte; secundum
illud I Petr. I, redempti estis pretioso sanguine agni immaculati.
Comedebantur autem carnes illae, ad significandum esum corporis
Christi in sacramento. Erant autem assae igni, ad significandum
passionem, vel caritatem Christi. Comedebantur autem cum azymis
panibus, ad significandam puram conversationem fidelium sumentium
corpus Christi, secundum illud I ad Cor. V, epulemur in azymis
sinceritatis et veritatis. Lactucae autem agrestes addebantur, in
signum poenitentiae peccatorum, quae necessaria est sumentibus corpus
Christi. Renes autem accingendi sunt cingulo castitatis.
Calceamenta autem pedum sunt exempla mortuorum patrum. Baculi autem
habendi in manibus, significant pastoralem custodiam. Praecipitur
autem quod in una domo agnus paschalis comedatur, idest in Ecclesia
Catholicorum, non in conventiculis haereticorum.
Ad tertium dicendum quod quaedam sacramenta novae legis habuerunt in
veteri lege sacramenta figuralia sibi correspondentia. Nam
circumcisioni respondet Baptismus, qui est fidei sacramentum, unde
dicitur ad Col. II, circumcisi estis in circumcisione domini nostri
Iesu Christi, consepulti ei in Baptismo. Convivio vero agni
paschalis respondet in nova lege sacramentum Eucharistiae. Omnibus
autem purificationibus veteris legis respondet in nova lege sacramentum
poenitentiae. Consecrationi autem pontificum et sacerdotum respondet
sacramentum ordinis. Sacramento autem confirmationis, quod est
sacramentum plenitudinis gratiae, non potest respondere in veteri lege
aliquod sacramentum, quia nondum advenerat tempus plenitudinis, eo
quod neminem ad perfectum adduxit lex. Similiter autem et sacramento
extremae unctionis, quod est quaedam immediata praeparatio ad introitum
gloriae, cuius aditus nondum patebat in veteri lege, pretio nondum
soluto. Matrimonium autem fuit quidem in veteri lege prout erat in
officium naturae; non autem prout est sacramentum coniunctionis
Christi et Ecclesiae, quae nondum erat facta. Unde et in veteri
lege dabatur libellus repudii, quod est contra sacramenti rationem.
Ad quartum dicendum quod, sicut dictum est, purificationes veteris
legis ordinabantur ad removendum impedimenta cultus divini. Qui quidem
est duplex, scilicet spiritualis, qui consistit in devotione mentis ad
Deum; et corporalis, qui consistit in sacrificiis et oblationibus et
aliis huiusmodi. A cultu autem spirituali impediuntur homines per
peccata, quibus homines pollui dicebantur, sicut per idololatriam et
homicidium, per adulteria et incestus. Et ab istis pollutionibus
purificabantur homines per aliqua sacrificia vel communiter oblata pro
tota multitudine, vel etiam pro peccatis singulorum. Non quod
sacrificia illa carnalia haberent ex seipsis virtutem expiandi
peccatum, sed quia significabant expiationem peccatorum futuram per
Christum, cuius participes erant etiam antiqui, protestantes fidem
redemptoris in figuris sacrificiorum. A cultu vero exteriori
impediebantur homines per quasdam immunditias corporales, quae quidem
primo considerabantur in hominibus; consequenter etiam in aliis
animalibus, et in vestimentis et domibus et vasis. In hominibus
quidem immunditia reputabatur partim quidem ex ipsis hominibus; partim
autem ex contactu rerum immundarum. Ex ipsis autem hominibus immundum
reputabatur omne illud quod corruptionem aliquam iam habebat, vel erat
corruptioni expositum. Et ideo, quia mors est corruptio quaedam,
cadaver hominis reputabatur immundum. Similiter etiam, quia lepra ex
corruptione humorum contingit, qui etiam exterius erumpunt et alios
inficiunt, leprosi etiam reputabantur immundi. Similiter etiam
mulieres patientes sanguinis fluxum, sive per infirmitatem, sive etiam
per naturam vel temporibus menstruis vel etiam tempore conceptionis.
Et eadem ratione viri reputabantur immundi fluxum seminis patientes,
vel per infirmitatem, vel per pollutionem nocturnam, vel etiam per
coitum. Nam omnis humiditas praedictis modis ab homine egrediens,
quandam immundam infectionem habet. Inerat etiam hominibus immunditia
quaedam ex contactu quarumcumque rerum immundarum. Istarum autem
immunditiarum ratio erat et litteralis, et figuralis. Litteralis
quidem, propter reverentiam eorum quae ad divinum cultum pertinent.
Tum quia homines pretiosas res contingere non solent cum fuerint
immundi. Tum etiam ut ex raro accessu ad sacra, ea magis
venerarentur. Cum enim omnes huiusmodi immunditias raro aliquis cavere
possit, contingebat quod raro poterant homines accedere ad attingendum
ea quae pertinebant ad divinum cultum, et sic quando accedebant, cum
maiori reverentia et humilitate mentis accedebant. Erat autem in
quibusdam horum ratio litteralis ut homines non reformidarent accedere
ad divinum cultum, quasi refugientes consortium leprosorum et similium
infirmorum, quorum morbus abominabilis erat et contagiosus. In
quibusdam etiam ratio erat ad vitandum idololatriae cultum, quia
gentiles in ritu suorum sacrificiorum utebantur quandoque humano
sanguine et semine. Omnes autem huiusmodi immunditiae corporales
purificabantur vel per solam aspersionem aquae, vel quae maiores
erant, per aliquod sacrificium ad expiandum peccatum, ex quo tales
infirmitates contingebant. Ratio autem figuralis harum immunditiarum
fuit quia per huiusmodi exteriores immunditias figurabantur diversa
peccata. Nam immunditia cadaveris cuiuscumque significat immunditiam
peccati, quod est mors animae. Immunditia autem leprae significat
immunditiam haereticae doctrinae, tum quia haeretica doctrina
contagiosa est, sicut et lepra; tum etiam quia nulla falsa doctrina
est quae vera falsis non admisceat, sicut etiam in superficie corporis
leprosi apparet quaedam distinctio quarundam macularum ab alia carne
integra. Per immunditiam vero mulieris sanguinifluae, designatur
immunditia idololatriae, propter immolatitium cruorem. Per
immunditiam vero viri seminiflui, designatur immunditia vanae
locutionis, eo quod semen est verbum Dei. Per immunditiam vero
coitus, et mulieris parientis, designatur immunditia peccati
originalis. Per immunditiam vero mulieris menstruatae, designatur
immunditia mentis per voluptates emollitae. Universaliter vero per
immunditiam contactus rei immundae designatur immunditia consensus in
peccatum alterius; secundum illud II ad Cor. VI, exite de medio
eorum et separamini, et immundum ne tetigeritis. Huiusmodi autem
immunditia contactus derivabatur etiam ad res inanimatas, quidquid enim
quocumque modo tangebat immundus, immundum erat. In quo lex
attenuavit superstitionem gentilium, qui non solum per contactum
immundi dicebant immunditiam contrahi, sed etiam per collocutionem aut
per aspectum, ut Rabbi Moyses dicit de muliere menstruata. Per hoc
autem mystice significabatur id quod dicitur Sap. XIV, similiter
odio sunt Deo impius et impietas eius. Erat autem et immunditia
quaedam ipsarum rerum inanimatarum secundum se, sicut erat immunditia
leprae in domo et in vestimentis. Sicut enim morbus leprae accidit in
hominibus ex humore corrupto putrefaciente carnem et corrumpente, ita
etiam propter aliquam corruptionem et excessum humiditatis vel
siccitatis, fit quandoque aliqua corrosio in lapidibus domus, vel
etiam in vestimento. Et ideo hanc corruptionem vocabat lex lepram, ex
qua domus vel vestis immunda iudicaretur. Tum quia omnis corruptio ad
immunditiam pertinebat, ut dictum est. Tum etiam quia contra
huiusmodi corruptionem gentiles deos Penates colebant, et ideo lex
praecepit huiusmodi domus, in quibus fuerit talis corruptio
perseverans, destrui, et vestes comburi, ad tollendam idololatriae
occasionem. Erat etiam et quaedam immunditia vasorum, de qua dicitur
Num. XIX, vas quod non habuerit cooperculum et ligaturam desuper,
immundum erit. Cuius immunditiae causa est quia in talia vasa de
facili poterat aliquid immundum cadere, unde poterant immundari. Erat
etiam hoc praeceptum ad declinandam idololatriam, credebant enim
idololatrae quod, si mures aut lacertae, vel aliquid huiusmodi, quae
immolabant idolis, cito caderent in vasa vel in aquas, quod essent
diis gratiosa. Adhuc etiam aliquae mulierculae vasa dimittunt
discooperta in obsequium nocturnorum numinum, quae ianas vocant.
Harum autem immunditiarum ratio est figuralis quia per lepram domus
significatur immunditia congregationis haereticorum. Per lepram vero
in veste linea significatur perversitas morum ex amaritudine mentis.
Per lepram vero vestis laneae significatur perversitas adulatorum.
Per lepram in stamine significantur vitia animae, per lepram vero in
subtegmine significantur peccata carnalia, sicut enim stamen est in
subtegmine, ita anima in corpore. Per vas autem quod non habet
operculum nec ligaturam, significatur homo qui non habet aliquod
velamen taciturnitatis, et qui non constringitur aliqua censura
disciplinae.
Ad quintum dicendum quod, sicut dictum est, duplex erat immunditia in
lege. Una quidem per aliquam corruptionem mentis vel corporis, et
haec immunditia maior erat. Alia vero erat immunditia ex solo contactu
rei immundae, et haec minor erat, et faciliori ritu expiabatur. Nam
immunditia prima expiabatur sacrificio pro peccato, quia omnis
corruptio ex peccato procedit et peccatum significat, sed secunda
immunditia expiabatur per solam aspersionem aquae cuiusdam, de qua
quidem aqua expiationis habetur Num. XIX. Mandatur enim ibi a
domino quod accipiant vaccam rufam, in memoriam peccati quod
commiserunt in adoratione vituli. Et dicitur vacca magis quam
vitulus, quia sic dominus synagogam vocare consuevit; secundum illud
Osee IV, sicut vacca lasciviens declinavit Israel. Et hoc forte
ideo quia vaccas in morem Aegyptii, coluerunt; secundum illud Osee
X, vaccas Bethaven coluerunt. Et in detestationem peccati
idololatriae, immolabatur extra castra. Et ubicumque sacrificium
fiebat pro expiatione multitudinis peccatorum, cremabatur extra castra
totum. Et ut significaretur per hoc sacrificium emundari populus ab
universitate peccatorum, intingebat sacerdos digitum in sanguine eius,
et aspergebat contra fores sanctuarii septem vicibus, quia septenarius
universitatem significat. Et ipsa etiam aspersio sanguinis pertinebat
ad detestationem idololatriae, in qua sanguis immolatitius non
effundebatur, sed congregabatur, et circa ipsum homines comedebant in
honorem idolorum. Comburebatur autem in igne. Vel quia Deus Moysi
in igne apparuit, et in igne data est lex. Vel quia per hoc
significabatur quod idololatria totaliter erat extirpanda, et omne quod
ad idololatriam pertinebat, sicut vacca cremabatur, tam pelle et
carnibus, quam sanguine et fimo, flammae traditis. Adiungebatur
etiam in combustione lignum cedrinum, hyssopus, coccusque bis
tinctus, ad significandum quod, sicut ligna cedrina non de facili
putrescunt, et coccus bis tinctus non amittit colorem, et hyssopus
retinet odorem etiam postquam fuerit desiccatus; ita etiam hoc
sacrificium erat in conservationem ipsius populi, et honestatis et
devotionis ipsius. Unde dicitur de cineribus vaccae, ut sint
multitudini filiorum Israel in custodiam. Vel, secundum Iosephum,
quatuor elementa significata sunt, igni enim apponebatur cedrus,
significans terram, propter sui terrestreitatem; hyssopus,
significans aerem, propter odorem; coccus, significans aquam, eadem
ratione qua et purpura, propter tincturas, quae ex aquis sumuntur, ut
per hoc exprimeretur quod illud sacrificium offerebatur creatori quatuor
elementorum. Et quia huiusmodi sacrificium offerebatur pro peccato
idololatriae, in eius detestationem et comburens, et cineres
colligens, et ille qui aspergit aquas in quibus cinis ponebatur,
immundi reputabantur, ut per hoc ostenderetur quod quidquid quocumque
modo ad idololatriam pertinet, quasi immundum est abiiciendum. Ab hac
autem immunditia purificabantur per solam ablutionem vestimentorum, nec
indigebant aqua aspergi propter huiusmodi immunditiam, quia sic esset
processus in infinitum. Ille enim qui aspergebat aquam, immundus
fiebat, et sic si ipse seipsum aspergeret, immundus remaneret; si
autem alius eum aspergeret, ille immundus esset; et similiter ille qui
illum aspergeret, et sic in infinitum. Figuralis autem ratio huius
sacrificii est quia per vaccam rufam significatur Christus secundum
infirmitatem assumptam, quam femininus sexus designat. Sanguinem
passionis eius designat vaccae color. Erat autem vacca rufa aetatis
integrae, quia omnis operatio Christi est perfecta. In qua nulla
erat macula, nec portavit iugum, quia non portavit iugum peccati.
Praecipitur autem adduci ad Moysen, quia imputabant ei
transgressionem Mosaicae legis in violatione sabbati. Praecipitur
etiam tradi Eleazaro sacerdoti, quia Christus occidendus in manus
sacerdotum traditus est. Immolatur autem extra castra, quia extra
portam Christus passus est. Intingit autem sacerdos digitum in
sanguine eius, quia per discretionem, quam digitus significat,
mysterium passionis Christi est considerandum et imitandum.
Aspergitur autem contra tabernaculum, per quod synagoga designatur,
vel ad condemnationem Iudaeorum non credentium; vel ad purificationem
credentium. Et hoc septem vicibus, vel propter septem dona spiritus
sancti; vel propter septem dies, in quibus omne tempus intelligitur.
Sunt autem omnia quae ad Christi incarnationem pertinent, igne
cremanda, idest spiritualiter intelligenda, nam per pellem et carnem
exterior Christi operatio significatur; per sanguinem, subtilis et
interna virtus exteriora vivificans; per fimum, lassitudo, sitis, et
omnia huiusmodi ad infirmitatem pertinentia. Adduntur autem tria,
cedrus, quod significat altitudinem spei, vel contemplationis;
hyssopus, quod significat humilitatem, vel fidem; coccus bis
tinctus, quod significat geminam caritatem; per haec enim debemus
Christo passo adhaerere. Iste autem cinis combustionis colligitur a
viro mundo, quia reliquiae passionis pervenerunt ad gentiles, qui non
fuerunt culpabiles in Christi morte. Apponuntur autem cineres in aqua
ad expiandum, quia ex passione Christi Baptismus sortitur virtutem
emundandi peccata. Sacerdos autem qui immolabat et comburebat vaccam,
et ille qui comburebat, et qui colligebat cineres, immundus erat, et
etiam qui aspergebat aquam, vel quia Iudaei facti sunt immundi ex
occisione Christi, per quam nostra peccata expiantur; et hoc usque ad
vesperum, idest usque ad finem mundi, quando reliquiae Israel
convertentur. Vel quia illi qui tractant sancta intendentes ad
emundationem aliorum, ipsi etiam aliquas immunditias contrahunt, ut
Gregorius dicit, in pastorali; et hoc usque ad vesperum, idest usque
ad finem praesentis vitae.
Ad sextum dicendum quod, sicut dictum est, immunditia quae ex
corruptione proveniebat vel mentis vel corporis, expiabatur per
sacrificia pro peccato. Offerebantur autem specialia sacrificia pro
peccatis singulorum, sed quia aliqui negligentes erant circa
expiationem huiusmodi peccatorum et immunditiarum; vel etiam propter
ignorantiam ab expiatione huiusmodi desistebant; institutum fuit ut
semel in anno, decima die septimi mensis, fieret sacrificium
expiationis pro toto populo. Et quia, sicut apostolus dicit, ad
Heb. VII, lex constituit homines sacerdotes infirmitatem
habentes, oportebat quod sacerdos prius offerret pro seipso vitulum pro
peccato, in commemorationem peccati quod Aaron fecerat in conflatione
vituli aurei; et arietem in holocaustum, per quod significabatur quod
sacerdotis praelatio, quam aries designat, qui est dux gregis, erat
ordinanda ad honorem Dei. Deinde autem offerebat pro populo duos
hircos. Quorum unus immolabatur, ad expiandum peccatum multitudinis.
Hircus enim animal fetidum est, et de pilis eius fiunt vestimenta
pungentia, ut per hoc significaretur fetor et immunditia et aculei
peccatorum. Huius autem hirci immolati sanguis inferebatur, simul
etiam cum sanguine vituli, in sancta sanctorum, et aspergebatur ex eo
totum sanctuarium, ad significandum quod tabernaculum emundabatur ab
immunditiis filiorum Israel. Corpus vero hirci et vituli quae
immolata sunt pro peccato, oportebat comburi, ad ostendendum
consumptionem peccatorum. Non autem in altari, quia ibi non
comburebantur totaliter nisi holocausta. Unde mandatum erat ut
comburerentur extra castra, in detestationem peccati, hoc enim fiebat
quandocumque immolabatur sacrificium pro aliquo gravi peccato, vel pro
multitudine peccatorum. Alter vero hircus emittebatur in desertum,
non quidem ut offerretur Daemonibus, quos colebant gentiles in
desertis, quia eis nihil licebat immolari; sed ad designandum effectum
illius sacrificii immolati. Et ideo sacerdos imponebat manum super
caput eius, confitens peccata filiorum Israel, ac si ille hircus
deportaret ea in desertum, ubi a bestiis comederetur, quasi portans
poenam pro peccatis populi. Dicebatur autem portare peccata populi,
vel quia in eius emissione significabatur remissio peccatorum populi,
vel quia colligabatur super caput eius aliqua schedula ubi erant scripta
peccata. Ratio autem figuralis horum erat quia Christus significatur
et per vitulum, propter virtutem; et per arietem, quia ipse est dux
fidelium; et per hircum, propter similitudinem carnis peccati. Et
ipse Christus est immolatus pro peccatis et sacerdotum et populi, quia
per eius passionem et maiores et minores a peccato mundantur. Sanguis
autem vituli et hirci infertur in sancta per pontificem, quia per
sanguinem passionis Christi patet nobis introitus in regnum caelorum.
Comburuntur autem eorum corpora extra castra, quia extra portam
Christus passus est, ut apostolus dicit, ad Heb. ult. Per hircum
autem qui emittebatur, potest significari vel ipsa divinitas Christi,
quae in solitudinem abiit, homine Christo patiente, non quidem locum
mutans, sed virtutem cohibens, vel significatur concupiscentia mala,
quam debemus a nobis abiicere, virtuosos autem motus domino immolare.
De immunditia vero eorum qui huiusmodi sacrificia comburebant, eadem
ratio est quae in sacrificio vitulae rufae dicta est.
Ad septimum dicendum quod per ritum legis leprosus non emundabatur a
macula leprae, sed emundatus ostendebatur. Et hoc significatur Lev.
XIV, cum dicitur de sacerdote, cum invenerit lepram esse
emundatam, praecipiet ei qui purificatur. Iam ergo lepra mundata
erat, sed purificari dicebatur, inquantum iudicio sacerdotis
restituebatur consortio hominum et cultui divino. Contingebat tamen
quandoque ut divino miraculo per ritum legis corporalis mundaretur
lepra, quando sacerdos decipiebatur in iudicio. Huiusmodi autem
purificatio leprosi dupliciter fiebat, nam primo, iudicabatur esse
mundus; secundo autem, restituebatur tanquam mundus consortio hominum
et cultui divino, scilicet post septem dies. In prima autem
purificatione offerebat pro se leprosus mundandus duos passeres vivos,
et lignum cedrinum, et vermiculum, et hyssopum; hoc modo ut filo
coccineo ligarentur passer et hyssopus simul cum ligno cedrino, ita
scilicet quod lignum cedrinum esset quasi manubrium aspersorii.
Hyssopus vero et passer erant id quod de aspersorio tingebatur in
sanguine alterius passeris immolati in aquis vivis. Haec autem quatuor
offerebat contra quatuor defectus leprae, nam contra putredinem,
offerebatur cedrus, quae est arbor imputribilis; contra fetorem,
hyssopus, quae est herba odorifera; contra insensibilitatem, passer
vivus; contra turpitudinem coloris, vermiculus, qui habet vivum
colorem. Passer vero vivus avolare dimittebatur in agrum, quia
leprosus restituebatur pristinae libertati. In octavo vero die
admittebatur ad cultum divinum, et restituebatur consortio hominum.
Primo tamen rasis pilis totius corporis et vestimentis, eo quod lepra
pilos corrodit, et vestimenta inquinat et fetida reddit. Et postmodum
sacrificium offerebatur pro delicto eius, quia lepra plerumque
inducitur pro peccato. De sanguine autem sacrificii tingebatur
extremum auriculae eius qui erat mundandus, et pollices manus dextrae
et pedis, quia in istis partibus primum lepra dignoscitur et sentitur.
Adhibebantur etiam huic ritui tres liquores, scilicet sanguis, contra
sanguinis corruptionem; oleum, ad designandam sanationem morbi; aqua
viva, ad emundandum spurcitiem. Figuralis autem ratio erat quia per
duos passeres significantur divinitas et humanitas Christi. Quorum
unus, scilicet humanitas, immolatur in vase fictili super aquas
viventes, quia per passionem Christi aquae Baptismi consecrantur.
Alius autem, scilicet impassibilis divinitas, vivus remanebat, quia
divinitas mori non potest. Unde et avolabat, quia passione astringi
non poterat. Hic autem passer vivus, simul cum ligno cedrino et
cocco, vel vermiculo, et hyssopo, idest fide, spe et caritate, ut
supra dictum est, mittitur in aquam ad aspergendum, quia in fide Dei
et hominis baptizamur. Lavat autem homo, per aquam Baptismi vel
lacrymarum, vestimenta sua, idest opera, et omnes pilos, idest
cogitationes. Tingitur autem extremum auriculae dextrae eius qui
mundatur, de sanguine et de oleo, ut eius auditum muniat contra
corrumpentia verba, pollices autem manus dextrae et pedis tinguntur,
ut sit eius actio sancta. Alia vero quae ad hanc purificationem
pertinent, vel etiam aliarum immunditiarum, non habent aliquid
speciale praeter alia sacrificia pro peccatis vel pro delictis.
Ad octavum et nonum dicendum quod, sicut populus instituebatur ad
cultum Dei per circumcisionem, ita ministri per aliquam specialem
purificationem vel consecrationem, unde et separari ab aliis
praecipiuntur, quasi specialiter ad ministerium cultus divini prae
aliis deputati. Et totum quod circa eos fiebat in eorum consecratione
vel institutione ad hoc pertinebat ut ostenderetur eos habere quandam
praerogativam puritatis et virtutis et dignitatis. Et ideo in
institutione ministrorum tria fiebant, primo enim, purificabantur;
secundo, ornabantur et consecrabantur; tertio, applicabantur ad usum
ministerii. Purificabantur quidem communiter omnes per ablutionem
aquae, et per quaedam sacrificia; specialiter autem Levitae radebant
omnes pilos carnis suae; ut habetur Lev. VIII. Consecratio vero
circa pontifices et sacerdotes hoc ordine fiebat. Primo enim,
postquam abluti erant, induebantur quibusdam vestimentis specialibus
pertinentibus ad designandum dignitatem ipsorum. Specialiter autem
pontifex oleo unctionis in capite ungebatur, ut designaretur quod ab
ipso diffundebatur potestas consecrandi ad alios, sicut oleum a capite
derivatur ad inferiora; ut habetur in Psalmo CXXXII, sicut
unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron.
Levitae vero non habebant aliam consecrationem, nisi quod offerebantur
domino a filiis Israel per manus pontificis, qui orabat pro eis.
Minorum vero sacerdotum solae manus consecrabantur, quae erant
applicandae ad sacrificia. Et de sanguine animalis immolatitii
tingebatur extremum auriculae dextrae ipsorum, et pollices pedis ac
manus dextrae, ut scilicet essent obedientes legi Dei in oblatione
sacrificiorum, quod significatur in intinctione auris dextrae; et quod
essent solliciti et prompti in executione sacrificiorum, quod
significatur in intinctione pedis et manus dextrae. Aspergebantur
etiam ipsi, et vestimenta eorum, sanguine animalis immolati, in
memoriam sanguinis agni per quem fuerunt liberati in Aegypto.
Offerebantur autem in eorum consecratione huiusmodi sacrificia,
vitulus pro peccato, in memoriam remissionis peccati Aaron circa
conflationem vituli; aries in holocaustum, in memoriam oblationis
Abrahae, cuius obedientiam pontifex imitari debebat; aries etiam
consecrationis, qui erat quasi hostia pacifica, in memoriam
liberationis de Aegypto per sanguinem agni; canistrum panum, in
memoriam mannae praestiti populo. Pertinebat autem ad applicationem
ministerii quod imponebantur super manus eorum adeps arietis, et torta
panis unius, et armus dexter, ut ostenderetur quod accipiebant
potestatem huiusmodi offerendi domino. Levitae vero applicabantur ad
ministerium per hoc quod intromittebantur in tabernaculum foederis,
quasi ad ministrandum circa vasa sanctuarii. Figuralis vero horum
ratio erat quia illi qui sunt consecrandi ad spirituale ministerium
Christi, debent primo purificari per aquam Baptismi et lacrymarum in
fide passionis Christi, quod est expiativum et purgativum
sacrificium. Et debent radere omnes pilos carnis, idest omnes pravas
cogitationes. Debent etiam ornari virtutibus; et consecrari oleo
spiritus sancti; et aspersione sanguinis Christi. Et sic debent esse
intenti ad exequenda spiritualia ministeria.
Ad decimum dicendum quod, sicut iam dictum est, intentio legis erat
inducere ad reverentiam divini cultus. Et hoc dupliciter, uno modo,
excludendo a cultu divino omne id quod poterat esse contemptibile; alio
modo, apponendo ad cultum divinum omne illud quod videbatur ad
honorificentiam pertinere. Et si hoc quidem observabatur in
tabernaculo et vasis eius, et animalibus immolandis, multo magis hoc
observandum erat in ipsis ministris. Et ideo ad removendum contemptum
ministrorum, praeceptum fuit ut non haberent maculam vel defectum
corporalem, quia huiusmodi homines solent apud alios in contemptu
haberi. Propter quod etiam institutum fuit ut non sparsim ex quolibet
genere ad Dei ministerium applicarentur, sed ex certa prosapia
secundum generis successionem, ut ex hoc clariores et nobiliores
haberentur. Ad hoc autem quod in reverentia haberentur, adhibebatur
eis specialis ornatus vestium, et specialis consecratio. Et haec est
in communi causa ornatus vestium. In speciali autem sciendum est quod
pontifex habebat octo ornamenta. Primo enim, habebat vestem lineam.
Secundo, habebat tunicam hyacinthinam; in cuius extremitate versus
pedes, ponebantur per circuitum tintinabula quaedam, et mala Punica
facta ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto. Tertio, habebat
superhumerale, quod tegebat humeros et anteriorem partem usque ad
cingulum; quod erat ex auro et hyacintho et purpura, coccoque bis
tincto, et bysso retorta. Et super humeros habebat duos onychinos,
in quibus erant sculpta nomina filiorum Israel. Quartum erat
rationale, ex eadem materia factum; quod erat quadratum, et ponebatur
in pectore, et coniungebatur superhumerali. Et in hoc rationali erant
duodecim lapides pretiosi distincti per quatuor ordines, in quibus
etiam sculpta erant nomina filiorum Israel, quasi ad designandum quod
ferret onus totius populi, per hoc quod habebat nomina eorum in
humeris; et quod iugiter debebat de eorum salute cogitare, per hoc
quod portabat eos in pectore, quasi in corde habens. In quo etiam
rationali mandavit dominus poni doctrinam et veritatem, quia quaedam
pertinentia ad veritatem iustitiae et doctrinae, scribebantur in illo
rationali. Iudaei tamen fabulantur quod in rationali erat lapis qui
secundum diversos colores mutabatur, secundum diversa quae debebant
accidere filiis Israel, et hoc vocant veritatem et doctrinam.
Quintum erat balteus, idest cingulus quidam, factus ex praedictis
quatuor coloribus. Sextum erat tiara, idest mitra quaedam, de
bysso. Septimum autem erat lamina aurea, pendens in fronte eius, in
qua erat nomen domini. Octavum autem erant femoralia linea, ut
operirent carnem turpitudinis suae, quando accederent ad sanctuarium
vel ad altare. Ex istis autem octo ornamentis minores sacerdotes
habebant quatuor, scilicet tunicam lineam, femoralia, balteum et
tiaram. Horum autem ornamentorum quidam rationem litteralem
assignant, dicentes quod in istis ornamentis designatur dispositio
orbis terrarum, quasi pontifex protestaretur se esse ministrum
creatoris mundi, unde etiam Sap. XVIII dicitur quod in veste
Aaron erat descriptus orbis terrarum. Nam femoralia linea figurabant
terram, ex qua linum nascitur. Baltei circumvolutio significabat
Oceanum, qui circumcingit terram. Tunica hyacinthina suo colore
significabat aerem, per cuius tintinabula significabantur tonitrua;
per mala granata, coruscationes. Superhumerale vero significabat sua
varietate caelum sidereum, duo onychini, duo hemisphaeria, vel solem
et lunam. Duodecim gemmae in pectore, duodecim signa in zodiaco,
quae dicebantur posita in rationali, quia in caelestibus sunt rationes
terrenorum, secundum illud Iob XXXVIII, numquid nosti ordinem
caeli, et ponis rationem eius in terra? Cidaris autem, vel tiara,
significabat caelum Empyreum. Lamina aurea, Deum omnibus
praesidentem. Figuralis vero ratio manifesta est. Nam maculae vel
defectus corporales a quibus debebant sacerdotes esse immunes,
significant diversa vitia et peccata quibus debent carere. Prohibetur
enim esse caecus, idest, ne sit ignorans. Ne sit claudus, idest
instabilis, et ad diversa se inclinans. Ne sit parvo, vel grandi,
vel torto naso, idest ne per defectum discretionis, vel in plus vel in
minus excedat, aut etiam aliqua prava exerceat; per nasum enim
discretio designatur, quia est discretivus odoris. Ne sit fracto pede
vel manus, idest ne amittat virtutem bene operandi, vel procedendi in
virtutem. Repudiatur etiam si habeat gibbum vel ante vel retro, per
quem significatur superfluus amor terrenorum. Si est lippus, idest
per carnalem affectum eius ingenium obscuratur, contingit enim
lippitudo ex fluxu humoris. Repudiatur etiam si habeat albuginem in
oculo, idest praesumptionem candoris iustitiae in sua cogitatione.
Repudiatur etiam si habuerit iugem scabiem, idest petulantiam carnis.
Et si habuerit impetiginem, quae sine dolore corpus occupat, et
membrorum decorem foedat, per quam avaritia designatur. Et etiam si
sit herniosus vel ponderosus, qui scilicet gestat pondus turpitudinis
in corde, licet non exerceat in opere. Per ornamenta vero designantur
virtutes ministrorum Dei. Sunt autem quatuor quae sunt necessariae
omnibus ministris, scilicet castitas, quae significatur per
femoralia; puritas vero vitae, quae significatur per lineam tunicam;
moderatio discretionis quae significatur per cingulum; rectitudo
intentionis, quae significatur per tiaram protegentem caput. Sed prae
his pontifices debent quatuor habere. Primo quidem, iugem Dei
memoriam in contemplatione, et hoc significat lamina aurea habens nomen
Dei, in fronte. Secundo, quod supportent infirmitates populi, quod
significat superhumerale. Tertio, quod habeant populum in corde et in
visceribus per sollicitudinem caritatis, quod significatur per
rationale. Quarto, quod habeant conversationem caelestem per opera
perfectionis, quod significatur per tunicam hyacinthinam. Unde et
tunicae hyacinthinae adiunguntur in extremitate tintinabula aurea, per
quae significatur doctrina divinorum, quae debet coniungi caelesti
conversationi pontificis. Adiunguntur autem mala Punica, per quae
significatur unitas fidei et concordia in bonis moribus, quia sic
coniuncta debet esse eius doctrina, ut per eam fidei et pacis unitas
non rumpatur.
|
|