|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod observantiarum
caeremonialium nulla fuerit rationabilis causa. Quia ut apostolus
dicit, I ad Tim. IV, omnis creatura Dei est bona, et nihil
reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Inconvenienter
igitur prohibiti sunt ab esu quorundam ciborum tanquam immundorum, ut
patet Lev. XI.
2. Praeterea, sicut animalia dantur in cibum hominis, ita etiam et
herbae, unde dicitur Gen. IX, quasi olera virentia dedi vobis
omnem carnem. Sed in herbis lex non distinxit aliquas immundas, cum
tamen aliquae illarum sint maxime nocivae, ut puta venenosae. Ergo
videtur quod nec de animalibus aliqua debuerint prohiberi tanquam
immunda.
3. Praeterea, si materia est immunda ex qua aliquid generatur, pari
ratione videtur quod id quod generatur ex ea, sit immundum. Sed ex
sanguine generatur caro. Cum igitur non omnes carnes prohiberentur
tanquam immundae, pari ratione nec sanguis debuit prohiberi quasi
immundus; aut adeps, qui ex sanguine generatur.
4. Praeterea, dominus dicit, Matth. X, eos non esse timendos
qui occidunt corpus, quia post mortem non habent quid faciant, quod
non esset verum, si in nocumentum homini cederet quid ex eo fieret.
Multo igitur minus pertinet ad animal iam occisum qualiter eius carnes
decoquantur. Irrationabile igitur videtur esse quod dicitur Exod.
XXIII, non coques haedum in lacte matris suae.
5. Praeterea, ea quae sunt primitiva in hominibus et animalibus,
tanquam perfectiora, praecipiuntur domino offerri. Inconvenienter
igitur praecipitur Lev. XIX, quando ingressi fueritis terram, et
plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis praeputia eorum, idest
prima germina, et immunda erunt vobis, nec edetis ex eis.
6. Praeterea, vestimentum extra corpus hominis est. Non igitur
debuerunt quaedam specialia vestimenta Iudaeis interdici, puta quod
dicitur Lev. XIX, vestem quae ex duobus texta est, non indueris;
et Deut. XXII, non induetur mulier veste virili, et vir non
induetur veste feminea; et infra, non indueris vestimento quod ex lana
linoque contextum est.
7. Praeterea, memoria mandatorum Dei non pertinet ad corpus, sed
ad cor. Inconvenienter igitur praecipitur Deut. VI, quod ligarent
praecepta Dei quasi signum in manu sua, et quod scriberentur in limine
ostiorum; et quod per angulos palliorum facerent fimbrias, in quibus
ponerent vittas hyacinthinas, in memoriam mandatorum Dei, ut habetur
Num. XV.
8. Praeterea, apostolus dicit, I ad Cor. IX, quod non est
cura Deo de bobus, et per consequens neque de aliis animalibus
irrationalibus. Inconvenienter igitur praecipitur Deut. XXII,
si ambulaveris per viam, et inveneris nidum avis, non tenebis matrem
cum filiis; et Deut. XXV, non alligabis os bovis triturantis; et
Lev. XIX, iumenta tua non facies coire cum alterius generis
animantibus.
9. Praeterea, inter plantas non fiebat discretio mundorum ab
immundis. Ergo multo minus circa culturam plantarum debuit aliqua
discretio adhiberi. Ergo inconvenienter praecipitur Lev. XIX,
agrum non seres diverso semine; et Deut. XXII, non seres vineam
tuam altero semine; et, non arabis in bove simul et asino.
10. Praeterea, ea quae sunt inanimata, maxime videmus hominum
potestati esse subiecta. Inconvenienter igitur arcetur homo ab argento
et auro ex quibus fabricata sunt idola, et ab aliis quae in idolorum
domibus inveniuntur, praecepto legis quod habetur Deut. VII.
Ridiculum etiam videtur esse praeceptum quod habetur Deut.
XXIII, ut egestiones humo operirent, fodientes in terra.
11. Praeterea, pietas maxime in sacerdotibus requiritur. Sed ad
pietatem pertinere videtur quod aliquis funeribus amicorum intersit,
unde etiam de hac Tobias laudatur, ut habetur Tob. I. Similiter
etiam quandoque ad pietatem pertinet quod aliquis in uxorem accipiat
meretricem, quia per hoc eam a peccato et infamia liberat. Ergo
videtur quod haec inconvenienter prohibeantur sacerdotibus, Lev.
XXI.
Sed contra est quod dicitur Deut. XVIII, tu autem a domino Deo
tuo aliter institutus es, ex quo potest accipi quod huiusmodi
observantiae sunt institutae a Deo ad quandam specialem illius populi
praerogativam. Non ergo sunt irrationabiles, aut sine causa.
Respondeo dicendum quod populus Iudaeorum, ut supra dictum est,
specialiter erat deputatus ad cultum divinum; et inter eos,
specialiter sacerdotes. Et sicut aliae res quae applicantur ad cultum
divinum, aliquam specialitatem debent habere, quod pertinet ad
honorificentiam divini cultus; ita etiam et in conversatione illius
populi, et praecipue sacerdotum, debuerunt esse aliqua specialia
congruentia ad cultum divinum, vel spiritualem vel corporalem. Cultus
autem legis figurabat mysterium Christi, unde omnia eorum gesta
figurabant ea quae ad Christum pertinent; secundum illud I Cor.
X, omnia in figuram contingebant illis. Et ideo rationes harum
observantiarum dupliciter assignari possunt, uno modo, secundum
congruentiam ad divinum cultum; alio modo, secundum quod figurant
aliquid circa Christianorum vitam.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, duplex
pollutio, vel immunditia, observabatur in lege, una quidem culpae,
per quam polluebatur anima; alia autem corruptionis cuiusdam, per quam
quodammodo inquinatur corpus. Loquendo igitur de prima immunditia,
nulla genera ciborum immunda sunt, vel hominem inquinare possunt,
secundum suam naturam, unde dicitur Matth. XV, non quod intrat in
os, coinquinat hominem; sed quae procedunt de ore, haec coinquinant
hominem; et exponitur hoc de peccatis. Possunt tamen aliqui cibi per
accidens inquinare animam, inquantum scilicet contra obedientiam vel
votum, vel nimia concupiscentia comeduntur; vel inquantum praebent
fomentum luxuriae, propter quod aliqui a vino et carnibus abstinent.
Secundum autem corporalem immunditiam, quae est corruptionis
cuiusdam, aliquae animalium carnes immunditiam habent, vel quia ex
rebus immundis nutriuntur, sicut porcus; aut immunde conversantur,
sicut quaedam animalia sub terra habitantia, sicut talpae et mures et
alia huiusmodi, unde etiam quendam fetorem contrahunt; vel quia eorum
carnes, propter superfluam umiditatem vel siccitatem, corruptos
humores in corporibus humanis generant. Et ideo prohibitae sunt eis
carnes animalium habentium soleas, idest ungulam unam non fissam,
propter eorum terrestreitatem. Et similiter sunt eis prohibitae carnes
animalium habentium multas fissuras in pedibus, quia sunt nimis
cholerica et adusta, sicut carnes leonis et huiusmodi. Et eadem
ratione prohibitae sunt eis aves quaedam rapaces, quae sunt nimiae
siccitatis; et quaedam aves aquaticae, propter excessum humiditatis.
Similiter etiam quidam pisces non habentes pinnulas et squamas, ut
anguillae et huiusmodi, propter excessum humiditatis. Sunt autem eis
concessa ad esum animalia ruminantia et findentia ungulam, quia habent
humores bene digestos, et sunt medie complexionata, quia nec sunt
nimis humida, quod significant ungulae; neque sunt nimis terrestria,
cum non habeant ungulam continuam, sed fissam. In piscibus etiam
concessi sunt eis pisces sicciores, quod significatur per hoc quod
habent squamas et pinnulas, per hoc enim efficitur temperata complexio
humida piscium. In avibus etiam sunt eis concessae magis temperatae,
sicut gallinae, perdices, et aliae huiusmodi. Alia ratio fuit in
detestationem idololatriae. Nam gentiles, et praecipue Aegyptii,
inter quos erant nutriti, huiusmodi animalia prohibita idolis
immolabant, vel eis ad maleficia utebantur. Animalia vero quae
Iudaeis sunt concessa ad esum non comedebant, sed ea tanquam deos
colebant; vel propter aliam causam ab eis abstinebant, ut supra dictum
est. Tertia ratio est ad tollendam nimiam diligentiam circa cibaria.
Et ideo conceduntur illa animalia quae de facili et in promptu haberi
possunt. Generaliter tamen prohibitus est eis esus sanguinis et adipis
cuiuslibet animalis. Sanguinis quidem tum ad vitandam crudelitatem,
ut detestarentur humanum sanguinem effundere, sicut supra dictum est.
Tum etiam ad vitandum idololatriae ritum, quia eorum consuetudo erat
ut circa sanguinem congregatum adunarentur ad comedendum in honorem
idolorum, quibus reputabant sanguinem acceptissimum esse. Et ideo
dominus mandavit quod sanguis effunderetur, et quod pulvere
operiretur. Et propter hoc etiam prohibitum est eis comedere animalia
suffocata vel strangulata, quia sanguis eorum non separaretur a carne.
Vel quia in tali morte animalia multum affliguntur; et dominus voluit
eos a crudelitate prohibere etiam circa animalia bruta, ut per hoc
magis recederent a crudelitate hominis, habentes exercitium pietatis
etiam circa bestias. Adipis etiam esus prohibitus est eis, tum quia
idololatrae comedebant illum in honorem deorum suorum. Tum etiam quia
cremabatur in honorem Dei. Tum etiam quia sanguis et adeps non
generant bonum nutrimentum, quod pro causa inducit Rabbi Moyses.
Causa autem prohibitionis esus nervorum exprimitur Gen. XXXII,
ubi dicitur quod non comedunt filii Israel nervum, eo quod tetigerit
nervum femoris Iacob, et obstupuerit. Figuralis autem ratio horum
est quia per omnia huiusmodi animalia prohibita designantur aliqua
peccata, in quorum figuram illa animalia prohibentur. Unde dicit
Augustinus, in libro contra Faustum, si de porco et agno
requiratur, utrumque natura mundum est, quia omnis creatura Dei bona
est, quadam vero significatione, agnus mundus, porcus immundus est.
Tanquam, si stultum et sapientem diceres, utrumque hoc verbum natura
vocis et litterarum et syllabarum ex quibus constat, mundum est,
significatione autem unum est mundum, et aliud immundum. Animal enim
quod ruminat et ungulam findit, mundum est significatione. Quia
fissio ungulae significat distinctionem duorum testamentorum; vel
patris et filii; vel duarum naturarum in Christo; vel discretionem
boni et mali. Ruminatio autem significat meditationem Scripturarum,
et sanum intellectum earum. Cuicumque autem horum alterum deest,
spiritualiter immundus est. Similiter etiam in piscibus illi qui
habent squamas et pinnulas, significatione mundi sunt. Quia per
pinnulas significatur vita sublimis, vel contemplatio; per squamas
autem significatur aspera vita; quorum utrumque necessarium est ad
munditiam spiritualem. In avibus autem specialia quaedam genera
prohibentur. In aquila enim, quae alte volat, prohibetur superbia.
In gryphe autem, qui equis et hominibus infestus est, crudelitas
potentum prohibetur. In haliaeeto autem, qui pascitur minutis
avibus, significantur illi qui sunt pauperibus molesti. In milvo
autem, qui maxime insidiis utitur, designantur fraudulenti. In
vulture autem, qui sequitur exercitum expectans comedere cadavera
mortuorum, significantur illi qui mortes et seditiones hominum
affectant ut inde lucrentur. Per animalia corvini generis
significantur illi qui sunt voluptatibus denigrati, vel qui sunt
expertes bonae affectionis, quia corvus, semel emissus ab arca, non
est reversus. Per struthionem, qui, cum sit avis, volare non
potest, sed semper est circa terram, significantur Deo militantes et
se negotiis saecularibus implicantes. Nycticorax, quae in nocte acuti
est visus, in die autem non videt, significat eos qui in temporalibus
sunt astuti, in spiritualibus hebetes. Larus autem, qui et volat in
aere et natat in aqua, significat eos qui et circumcisionem et
Baptismum venerantur, vel significat eos qui per contemplationem
volare volunt, et tamen vivunt in aquis voluptatum. Accipiter vero,
qui deservit hominibus ad praedam, significat eos qui ministrant
potentibus ad depraedandum pauperes. Per bubonem, qui in nocte pastum
quaerit, de die autem latet, significantur luxuriosi, qui occultari
quaerunt in nocturnis operibus quae agunt. Mergulus autem, cuius
natura est ut sub undis diutius immoretur, significat gulosos, qui
aquis deliciarum se immergunt. Ibis vero avis est in Africa habens
longum rostrum, quae serpentibus pascitur, et forte est idem quod
ciconia, et significat invidos, qui de malis aliorum, quasi de
serpentibus, reficiuntur. Cygnus autem est coloris candidi, et longo
collo quod habet, ex profunditate terrae vel aquae cibum trahit, et
potest significare homines qui per exteriorem iustitiae candorem lucra
terrena quaerunt. Onocrotalus autem avis est in partibus orientis,
longo rostro, quae in faucibus habet quosdam folliculos, in quibus
primo cibum reponit, et post horam in ventrem mittit, et significat
avaros, qui immoderata sollicitudine vitae necessaria congregant.
Porphyrio autem, praeter modum aliarum avium, habet unum pedem latum
ad natandum, alium fissum ad ambulandum, quia et in aqua natat ut
anates, et in terra ambulat ut perdices, solo morsu bibit, omnem
cibum aqua tingens, et significat eos qui nihil ad alterius arbitrium
facere volunt, sed solum quod fuerit tinctum aqua propriae voluntatis.
Per Herodionem qui vulgariter falco dicitur, significantur illi
quorum pedes sunt veloces ad effundendum sanguinem. Charadrius autem,
quae est avis garrula, significat loquaces. Upupa autem, quae
nidificat in stercoribus et fetenti pascitur fimo, et gemitum in cantu
simulat, significat tristitiam saeculi, quae in hominibus immundis
mortem operatur. Per vespertilionem autem, quae circa terram
volitat, significantur illi qui, saeculari scientia praediti, sola
terrena sapiunt. Circa volatilia autem et quadrupedia, illa sola
conceduntur eis quae posteriora crura habent longiora, ut salire
possint. Alia vero, quae terrae magis adhaerent, prohibentur, quia
illi qui abutuntur doctrina quatuor Evangelistarum, ut per eam in
altum non subleventur, immundi reputantur. In sanguine vero et adipe
et nervo, intelligitur prohiberi crudelitas, et voluptas, et
fortitudo ad peccandum.
Ad secundum dicendum quod esus plantarum et aliorum terrae nascentium
adfuit apud homines etiam ante diluvium, sed esus carnium videtur esse
post diluvium introductus; dicitur enim Gen. IX, quasi olera
virentia dedi vobis omnem carnem. Et hoc ideo, quia esus terrae
nascentium magis pertinet ad quandam simplicitatem vitae; esus autem
carnium ad quasdam delicias et curiositatem vivendi. Sponte enim terra
herbam germinat, vel cum modico studio huiusmodi terrae nascentia in
magna copia procurantur, oportet autem cum magno studio animalia vel
nutrire, vel etiam capere. Et ideo volens dominus populum suum
reducere ad simpliciorem victum, multa in genere animalium eis
prohibuit, non autem in genere terrae nascentium. Vel etiam quia
animalia immolabantur idolis, non autem terrae nascentia.
Ad tertium patet responsio ex dictis.
Ad quartum dicendum quod, etsi haedus occisus non sentiat qualiter
carnes eius coquantur, tamen in animo decoquentis ad quandam
crudelitatem pertinere videtur si lac matris, quod datum est ei pro
nutrimento, adhibeatur ad consumptionem carnium ipsius. Vel potest
dici quod gentiles in solemnitatibus idolorum taliter carnes haedi
coquebant, ad immolandum vel ad comedendum. Et ideo Exod.
XXIII, postquam praedictum fuerat de solemnitatibus celebrandis in
lege, subditur, non coques haedum in lacte matris suae. Figuralis
autem ratio huius prohibitionis est quia praefigurabatur quod
Christus, qui est haedus propter similitudinem carnis peccati, non
erat a Iudaeis coquendus, idest occidendus, in lacte matris, idest
tempore infantiae. Vel significatur quod haedus idest peccator, non
est coquendus in lacte matris, idest non est blanditiis deliniendus.
Ad quintum dicendum quod gentiles fructus primitivos, quos fortunatos
aestimabant, diis suis offerebant, vel etiam comburebant eos ad
quaedam magica facienda. Et ideo praeceptum est eis ut fructus trium
primorum annorum immundos reputarent. In tribus enim annis fere omnes
arbores terrae illius fructum producunt, quae scilicet vel seminando,
vel inserendo, vel plantando coluntur. Raro autem contingit quod ossa
fructuum arboris, vel semina latentia, seminentur, haec enim tardius
facerent fructum, sed lex respexit ad id quod frequentius fit. Poma
autem quarti anni, tanquam primitiae mundorum fructuum, Deo
offerebantur, a quinto autem anno, et deinceps, comedebantur.
Figuralis autem ratio est quia per hoc praefiguratur quod post tres
status legis, quorum unus est ab Abraham usque ad David, secundus
usque ad transmigrationem Babylonis, tertius usque ad Christum, erat
Christus Deo offerendus, qui est fructus legis. Vel quia primordia
nostrorum operum debent esse nobis suspecta, propter imperfectionem.
Ad sextum dicendum quod sicut dicitur Eccli. XIX, amictus
corporis enuntiat de homine. Et ideo voluit dominus ut populus eius
distingueretur ab aliis populis non solum signo circumcisionis, quod
erat in carne, sed etiam certa habitus distinctione. Et ideo
prohibitum fuit eis ne induerentur vestimento ex lana et lino contexto,
et ne mulier indueretur veste virili, aut e converso, propter duo.
Primo quidem, ad vitandum idololatriae cultum. Huiusmodi enim variis
vestibus ex diversis confectis gentiles in cultu suorum deorum
utebantur. Et etiam in cultu Martis mulieres utebantur armis
virorum; in cultu autem Veneris e converso viri utebantur vestibus
mulierum. Alia ratio est ad declinandam luxuriam. Nam per
commixtiones varias in vestimentis omnis inordinata commixtio coitus
excluditur. Quod autem mulier induatur veste virili, aut e converso,
incentivum est concupiscentiae, et occasionem libidini praestat.
Figuralis autem ratio est quia in vestimento contexto ex lana et lino
interdicitur coniunctio simplicitatis innocentiae, quae figuratur per
lanam, et subtilitatis malitiae, quae figuratur per linum.
Prohibetur etiam quod mulier non usurpet sibi doctrinam, vel alia
virorum officia; vel vir declinet ad mollities mulierum.
Ad septimum dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, super Matth.,
dominus iussit ut in quatuor angulis palliorum hyacinthinas fimbrias
facerent, ad populum Israel dignoscendum ab aliis populis. Unde per
hoc se esse Iudaeos profitebantur, et ideo per aspectum huius signi
inducebantur in memoriam suae legis. Quod autem dicitur, ligabis ea
in manu tua, et erunt semper ante oculos tuos, Pharisaei male
interpretabantur, scribentes in membranis Decalogum Moysi, et
ligabant in fronte, quasi coronam, ut ante oculos moverentur, cum
tamen intentio domini mandantis fuerit ut ligarentur in manu, idest in
operatione; et essent ante oculos, idest in meditatione. In
hyacinthinis etiam vittis, quae palliis inserebantur, significatur
caelestis intentio, quae omnibus operibus nostris debet adiungi.
Potest tamen dici quod, quia populus ille carnalis erat et durae
cervicis, oportuit etiam per huiusmodi sensibilia eos ad legis
observantiam excitari.
Ad octavum dicendum quod affectus hominis est duplex, unus quidem
secundum rationem; alius vero secundum passionem. Secundum igitur
affectum rationis, non refert quid homo circa bruta animalia agat,
quia omnia sunt subiecta eius potestati a Deo, secundum illud Psalmi
VIII, omnia subiecisti sub pedibus eius. Et secundum hoc
apostolus dicit quod non est cura Deo de bobus, quia Deus non
requirit ab homine quid circa boves agat, vel circa alia animalia.
Quantum vero ad affectum passionis, movetur affectus hominis etiam
circa alia animalia, quia enim passio misericordiae consurgit ex
afflictionibus aliorum, contingit autem etiam bruta animalia poenas
sentire, potest in homine consurgere misericordiae affectus etiam circa
afflictiones animalium. Proximum autem est ut qui exercetur in affectu
misericordiae circa animalia, magis ex hoc disponatur ad affectum
misericordiae circa homines, unde dicitur Prov. XII, novit iustus
animas iumentorum suorum; viscera autem impiorum crudelia. Et ideo ut
dominus populum Iudaicum, ad crudelitatem pronum, ad misericordiam
revocaret, voluit eos exerceri ad misericordiam etiam circa bruta
animalia, prohibens quaedam circa animalia fieri quae ad crudelitatem
quandam pertinere videntur. Et ideo prohibuit ne coqueretur haedus in
lacte matris; et quod non alligaretur os bovi trituranti; et quod non
occideretur mater cum filiis. Quamvis etiam dici possit quod haec
prohibita sunt eis in detestationem idololatriae. Nam Aegyptii
nefarium reputabant ut boves triturantes de frugibus comederent.
Aliqui etiam malefici utebantur matre avis incubante et pullis eius
simul captis, ad fecunditatem et fortunam circa nutritionem filiorum.
Et etiam quia in auguriis reputabatur hoc esse fortunatum, quod
inveniretur mater incubans filiis. Circa commixtionem vero animalium
diversae speciei, ratio litteralis potuit esse triplex. Una quidem,
ad detestationem idololatriae Aegyptiorum, qui diversis commixtionibus
utebantur in servitium planetarum, qui secundum diversas coniunctiones
habent diversos effectus, et super diversas species rerum. Alia ratio
est ad excludendum concubitus contra naturam. Tertia ratio est ad
tollendam universaliter occasionem concupiscentiae. Animalia enim
diversarum specierum non commiscentur de facili ad invicem, nisi hoc
per homines procuretur; et in aspectu coitus animalium excitatur homini
concupiscentiae motus. Unde etiam in traditionibus Iudaeorum
praeceptum invenitur, ut Rabbi Moyses dicit, ut homines avertant
oculos ab animalibus coeuntibus. Figuralis autem horum ratio est quia
bovi trituranti, idest praedicatori deferenti segetes doctrinae, non
sunt necessaria victus subtrahenda; ut apostolus dicit, I ad Cor.
IX. Matrem etiam non simul debemus tenere cum filiis, quia in
quibusdam retinendi sunt spirituales sensus, quasi filii, et
dimittenda est litteralis observantia, quasi mater; sicut in omnibus
caeremoniis legis. Prohibetur etiam quod iumenta, idest populares
homines, non faciamus coire, idest coniunctionem habere, cum alterius
generis animantibus, idest cum gentilibus vel Iudaeis.
Ad nonum dicendum quod omnes illae commixtiones in agricultura sunt
prohibitae, ad litteram, in detestationem idololatriae. Quia
Aegyptii, in venerationem stellarum, diversas commixtiones faciebant
et in seminibus et in animalibus et in vestibus, repraesentantes
diversas coniunctiones stellarum. Vel omnes huiusmodi commixtiones
variae prohibentur ad detestationem coitus contra naturam. Habent
tamen figuralem rationem. Quia quod dicitur, non seres vineam tuam
altero semine, est spiritualiter intelligendum, quod in Ecclesia,
quae est spiritualis vinea, non est seminanda aliena doctrina. Et
similiter ager, idest Ecclesia, non est seminandus diverso semine,
idest Catholica doctrina et haeretica. Non est etiam simul arandum in
bove et asino, quia fatuus sapienti in praedicatione non est
sociandus, quia unus impedit alium.
Ad undecimum dicendum quod malefici et sacerdotes idolorum utebantur in
suis ritibus ossibus vel carnibus hominum mortuorum. Et ideo, ad
extirpandum idololatriae cultum, praecepit dominus ut sacerdotes
minores, qui per tempora certa ministrabant in sanctuario, non
inquinarentur in mortibus nisi valde propinquorum, scilicet patris et
matris et huiusmodi coniunctarum personarum. Pontifex autem semper
debebat esse paratus ad ministerium sanctuarii, et ideo totaliter
prohibitus erat ei accessus ad mortuos, quantumcumque propinquos.
Praeceptum etiam est eis ne ducerent uxorem meretricem ac repudiatam,
sed virginem. Tum propter reverentiam sacerdotum, quorum dignitas
quodammodo ex tali coniugio diminui videretur. Tum etiam propter
filios, quibus esset ad ignominiam turpitudo matris, quod maxime tunc
erat vitandum, quando sacerdotii dignitas secundum successionem generis
conferebatur. Praeceptum etiam erat eis ut non raderent caput nec
barbam, nec in carnibus suis facerent incisuram, ad removendum
idololatriae ritum. Nam sacerdotes gentilium radebant caput et
barbam, unde dicitur Baruch VI, sacerdotes sedent habentes tunicas
scissas, et capita et barbam rasam. Et etiam in cultu idolorum
incidebant se cultris et lanceolis, ut dicitur III regum
XVIII. Unde contraria praecepta sunt sacerdotibus veteris legis.
Spiritualis autem ratio horum est quia sacerdotes omnino debent esse
immunes ab operibus mortuis, quae sunt opera peccati. Et etiam non
debent radere caput, idest deponere sapientiam; neque deponere
barbam, idest sapientiae perfectionem; neque etiam scindere vestimenta
aut incidere carnes, ut scilicet vitium schismatis non incurrant.
|
|