|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod caeremoniae legis fuerint
ante legem. Sacrificia enim et holocausta pertinent ad caeremonias
veteris legis, ut supra dictum est. Sed sacrificia et holocausta
fuerunt ante legem. Dicitur enim Gen. IV, quod Cain obtulit de
fructibus terrae munera domino; Abel autem obtulit de primogenitis
gregis sui, et de adipibus eorum. Noe etiam obtulit holocausta
domino, ut dicitur Gen. VIII; et Abraham similiter, ut dicitur
Gen. XXII. Ergo caeremoniae veteris legis fuerunt ante legem.
2. Praeterea, ad caeremonias sacrorum pertinet constructio altaris,
et eius inunctio. Sed ista fuerunt ante legem. Legitur enim Gen.
XIII, quod Abraham aedificavit altare domino; et de Iacob
dicitur Gen. XXVIII, quod tulit lapidem et erexit in titulum
fundens oleum desuper. Ergo caeremoniae legales fuerunt ante legem.
3. Praeterea, inter sacramenta legalia primum videtur fuisse
circumcisio. Sed circumcisio fuit ante legem, ut patet Gen.
XVII. Similiter etiam sacerdotium fuit ante legem, dicitur enim
Gen. XIV, quod Melchisedech erat sacerdos Dei summi. Ergo
caeremoniae sacramentorum fuerunt ante legem.
4. Praeterea, discretio mundorum animalium ab immundis pertinet ad
caeremonias observantiarum, ut supra dictum est. Sed talis discretio
fuit ante legem, dicitur enim Gen. VII, ex omnibus mundis
animalibus tolle septena et septena; de animantibus vero immundis, duo
et duo. Ergo caeremoniae legales fuerunt ante legem.
Sed contra est quod dicitur Deut. VI, haec sunt praecepta et
caeremoniae quae mandavit dominus Deus vester ut docerem vos. Non
autem indiguissent super his doceri, si prius praedictae caeremoniae
fuissent. Ergo caeremoniae legis non fuerunt ante legem.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, caeremoniae legis ad
duo ordinabantur, scilicet ad cultum Dei, et ad figurandum
Christum. Quicumque autem colit Deum, oportet quod per aliqua
determinata eum colat, quae ad exteriorem cultum pertinent.
Determinatio autem divini cultus ad caeremonias pertinet; sicut etiam
determinatio eorum per quae ordinamur ad proximum, pertinet ad
praecepta iudicialia; ut supra dictum est. Et ideo sicut inter
homines communiter erant aliqua iudicialia, non tamen ex auctoritate
legis divinae instituta, sed ratione hominum ordinata; ita etiam erant
quaedam caeremoniae, non quidem ex auctoritate alicuius legis
determinatae, sed solum secundum voluntatem et devotionem hominum Deum
colentium. Sed quia etiam ante legem fuerunt quidam viri praecipui
prophetico spiritu pollentes, credendum est quod ex instinctu divino,
quasi ex quadam privata lege, inducerentur ad aliquem certum modum
colendi Deum, qui et conveniens esset interiori cultui, et etiam
congrueret ad significandum Christi mysteria, quae figurabantur etiam
per alia eorum gesta, secundum illud I ad Cor. X, omnia in figuram
contingebant illis. Fuerunt igitur ante legem quaedam caeremoniae,
non tamen caeremoniae legis, quia non erant per aliquam legislationem
institutae.
Ad primum ergo dicendum quod huiusmodi oblationes et sacrificia et
holocausta offerebant antiqui ante legem ex quadam devotione propriae
voluntatis, secundum quod eis videbatur conveniens ut in rebus quas a
Deo acceperant, quas in reverentiam divinam offerrent, protestarentur
se colere Deum, qui est omnium principium et finis.
Ad secundum dicendum quod etiam sacra quaedam instituerunt, quia
videbatur eis conveniens ut in reverentiam divinam essent aliqua loca ab
aliis discreta, divino cultui mancipata.
Ad tertium dicendum quod sacramentum circumcisionis praecepto divino
fuit statutum ante legem. Unde non potest dici sacramentum legis quasi
in lege institutum, sed solum quasi in lege observatum. Et hoc est
quod dominus dicit, Ioan. VII, circumcisio non ex Moyse est,
sed ex patribus eius. Sacerdotium etiam erat ante legem apud colentes
Deum, secundum humanam determinationem, quia hanc dignitatem
primogenitis attribuebant.
Ad quartum dicendum quod distinctio mundorum animalium et immundorum
non fuit ante legem quantum ad esum, cum dictum sit Gen. IX, omne
quod movetur et vivit, erit vobis in cibum, sed solum quantum ad
sacrificiorum oblationem, quia de quibusdam determinatis animalibus
sacrificia offerebant. Si tamen quantum ad esum erat aliqua discretio
animalium, hoc non erat quia esus illorum reputaretur illicitus, cum
nulla lege esset prohibitus, sed propter abominationem vel
consuetudinem, sicut et nunc videmus quod aliqua cibaria sunt in
aliquibus terris abominabilia, quae in aliis comeduntur.
|
|