|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod caeremoniae veteris
legis habuerint virtutem iustificandi tempore legis. Expiatio enim a
peccato, et consecratio hominis, ad iustificationem pertinent, sed
Exod. XXIX, dicitur quod per aspersionem sanguinis et inunctionem
olei consecrabantur sacerdotes et vestes eorum; et Levit. XVI,
dicitur quod sacerdos per aspersionem sanguinis vituli expiabat
sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel, et a praevaricationibus
eorum atque peccatis. Ergo caeremoniae veteris legis habebant virtutem
iustificandi.
2. Praeterea, id per quod homo placet Deo, ad iustitiam pertinet;
secundum illud Psalmi X, iustus dominus, et iustitias dilexit, sed
per caeremonias aliqui Deo placebant, secundum illud Levit. X,
quomodo potui placere domino in caeremoniis mente lugubri? Ergo
caeremoniae veteris legis habebant virtutem iustificandi.
3. Praeterea, ea quae sunt divini cultus magis pertinent ad animam
quam ad corpus; secundum illud Psalmi XVIII, lex domini
immaculata, convertens animas. Sed per caeremonias veteris legis
mundabatur leprosus, ut dicitur Levit. XIV. Ergo multo magis
caeremoniae veteris legis poterant mundare animam, iustificando.
Sed contra est quod apostolus dicit, Galat. II, si data esset lex
quae posset iustificare, Christus gratis mortuus esset, idest sine
causa. Sed hoc est inconveniens. Ergo caeremoniae veteris legis non
iustificabant.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in veteri lege
duplex immunditia observabatur. Una quidem spiritualis, quae est
immunditia culpae. Alia vero corporalis, quae tollebat idoneitatem ad
cultum divinum, sicut leprosus dicebatur immundus, vel ille qui
tangebat aliquod morticinum, et sic immunditia nihil aliud erat quam
irregularitas quaedam. Ab hac igitur immunditia caeremoniae veteris
legis habebant virtutem emundandi, quia huiusmodi caeremoniae erant
quaedam remedia adhibita ex ordinatione legis ad tollendas praedictas
immunditias ex statuto legis inductas. Et ideo apostolus dicit, ad
Heb. IX, quod sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae
aspersus, inquinatos sanctificat ad emundationem carnis. Et sicut
ista immunditia quae per huiusmodi caeremonias emundabatur, erat magis
carnis quam mentis; ita etiam ipsae caeremoniae iustitiae carnis
dicuntur ab ipso apostolo, parum supra, iustitiis, inquit, carnis
usque ad tempus correctionis impositis. Ab immunditia vero mentis,
quae est immunditia culpae, non habebant virtutem expiandi. Et hoc
ideo quia expiatio a peccatis nunquam fieri potuit nisi per Christum,
qui tollit peccata mundi, ut dicitur Ioan. I, et quia mysterium
incarnationis et passionis Christi nondum erat realiter peractum,
illae veteris legis caeremoniae non poterant in se continere realiter
virtutem profluentem a Christo incarnato et passo, sicut continent
sacramenta novae legis. Et ideo non poterant a peccato mundare, sicut
apostolus dicit, ad Heb. X, quod impossibile est sanguine taurorum
aut hircorum auferri peccata. Et hoc est quod, Gal. IV,
apostolus vocat ea egena et infirma elementa, infirma quidem, quia non
possunt a peccato mundare; sed haec infirmitas provenit ex eo quod sunt
egena, idest eo quod non continent in se gratiam. Poterat autem mens
fidelium, tempore legis, per fidem coniungi Christo incarnato et
passo, et ita ex fide Christi iustificabantur. Cuius fidei quaedam
protestatio erat huiusmodi caeremoniarum observatio, inquantum erant
figura Christi. Et ideo pro peccatis offerebantur sacrificia quaedam
in veteri lege, non quia ipsa sacrificia a peccato emundarent, sed
quia erant quaedam protestationes fidei, quae a peccato mundabat. Et
hoc etiam ipsa lex innuit ex modo loquendi, dicitur enim Levit. IV
et V, quod in oblatione hostiarum pro peccato orabit pro eo sacerdos,
et dimittetur ei; quasi peccatum dimittatur non ex vi sacrificiorum,
sed ex fide et devotione offerentium. Sciendum est tamen quod hoc
ipsum quod veteris legis caeremoniae a corporalibus immunditiis
expiabant, erat in figura expiationis a peccatis quae fit per
Christum. Sic igitur patet quod caeremoniae in statu veteris legis
non habebant virtutem iustificandi.
Ad primum ergo dicendum quod illa sanctificatio sacerdotum et filiorum
eius, et vestium ipsorum, vel quorumcumque aliorum, per aspersionem
sanguinis, nihil aliud erat quam deputatio ad divinum cultum, et
remotio impedimentorum ad emundationem carnis, ut apostolus dicit; in
praefigurationem illius sanctificationis qua Iesus per suum sanguinem
sanctificavit populum. Expiatio etiam ad remotionem huiusmodi
corporalium immunditiarum referenda est, non ad remotionem culpae.
Unde etiam sanctuarium expiari dicitur, quod culpae subiectum esse non
poterat.
Ad secundum dicendum quod sacerdotes placebant Deo in caeremoniis
propter obedientiam et devotionem et fidem rei praefiguratae, non autem
propter ipsas res secundum se consideratas.
Ad tertium dicendum quod caeremoniae illae quae erant institutae in
emundatione leprosi, non ordinabantur ad tollendam immunditiam
infirmitatis leprae. Quod patet ex hoc quod non adhibebantur huiusmodi
caeremoniae nisi iam emundato, unde dicitur Levit. XIV, quod
sacerdos, egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam,
praecipiet ei qui purificatur ut offerat, etc.; ex quo patet quod
sacerdos constituebatur iudex leprae emundatae, non autem emundandae.
Adhibebantur autem huiusmodi caeremoniae ad tollendam immunditiam
irregularitatis. Dicunt tamen quod quandoque, si contingeret
sacerdotem errare in iudicando, miraculose leprosus mundabatur a Deo
virtute divina, non autem virtute sacrificiorum. Sicut etiam
miraculose mulieris adulterae computrescebat femur, bibitis aquis in
quibus sacerdos maledicta congesserat, ut habetur Num. V.
|
|