|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod caeremoniae veteris
legis non cessaverint in Christi adventu. Dicitur enim Baruch IV,
hic est liber mandatorum Dei, et lex quae est in aeternum. Sed ad
legem pertinebant legis caeremoniae. Ergo legis caeremoniae in
aeternum duraturae erant.
2. Praeterea, oblatio leprosi mundati ad legis caeremonias
pertinebat. Sed etiam in Evangelio praecipitur leproso emundato ut
huiusmodi oblationes offerat. Ergo caeremoniae veteris legis non
cessaverunt Christo veniente.
3. Praeterea, manente causa, manet effectus. Sed caeremoniae
veteris legis habebant quasdam rationabiles causas, inquantum
ordinabantur ad divinum cultum; etiam praeter hoc quod ordinabantur in
figuram Christi. Ergo caeremoniae veteris legis cessare non
debuerunt.
4. Praeterea, circumcisio erat instituta in signum fidei Abrahae;
observatio autem sabbati ad recolendum beneficium creationis; et aliae
solemnitates legis ad recolendum alia beneficia Dei; ut supra dictum
est. Sed fides Abrahae est semper imitanda etiam a nobis; et
beneficium creationis, et alia Dei beneficia, semper sunt recolenda.
Ergo ad minus circumcisio et solemnitates legis cessare non debuerunt.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Coloss. II, nemo vos
iudicet in cibo aut in potu, aut in parte diei festi aut Neomeniae aut
sabbatorum, quae sunt umbra futurorum. Et ad Heb. VIII dicitur
quod, dicendo novum testamentum, veteravit prius, quod autem
antiquatur et senescit, prope interitum est.
Respondeo dicendum quod omnia praecepta caeremonialia veteris legis ad
cultum Dei sunt ordinata, ut supra dictum est. Exterior autem cultus
proportionari debet interiori cultui, qui consistit in fide, spe et
caritate. Unde secundum diversitatem interioris cultus, debuit
diversificari cultus exterior. Potest autem triplex status distingui
interioris cultus. Unus quidem secundum quem habetur fides et spes et
de bonis caelestibus, et de his per quae in caelestia introducimur, de
utrisque quidem sicut de quibusdam futuris. Et talis fuit status fidei
et spei in veteri lege. Alius autem est status interioris cultus in
quo habetur fides et spes de caelestibus bonis sicut de quibusdam
futuris, sed de his per quae introducimur in caelestia, sicut de
praesentibus vel praeteritis. Et iste est status novae legis.
Tertius autem status est in quo utraque habentur ut praesentia, et
nihil creditur ut absens, neque speratur ut futurum. Et iste est
status beatorum. In illo ergo statu beatorum nihil erit figurale ad
divinum cultum pertinens, sed solum gratiarum actio et vox laudis. Et
ideo dicitur Apoc. XXI, de civitate beatorum, templum non vidi in
ea, dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et agnus. Pari
igitur ratione, caeremoniae primi status, per quas figurabatur et
secundus et tertius, veniente secundo statu, cessare debuerunt; et
aliae caeremoniae induci, quae convenirent statui cultus divini pro
tempore illo, in quo bona caelestia sunt futura, beneficia autem Dei
per quae ad caelestia introducimur, sunt praesentia.
Ad primum ergo dicendum quod lex vetus dicitur esse in aeternum,
secundum moralia quidem, simpliciter et absolute, secundum
caeremonialia vero, quantum ad veritatem per ea figuratam.
Ad secundum dicendum quod mysterium redemptionis humani generis
completum fuit in passione Christi, unde tunc dominus dixit,
consummatum est, ut habetur Ioan. XIX. Et ideo tunc totaliter
debuerunt cessare legalia, quasi iam veritate eorum consummata. In
cuius signum, in passione Christi velum templi legitur esse scissum,
Matth. XXVII. Et ideo ante passionem Christi, Christo
praedicante et miracula faciente, currebant simul lex et Evangelium,
quia iam mysterium Christi erat inchoatum, sed nondum consummatum.
Et propter hoc mandavit dominus, ante passionem suam, leproso, ut
legales caeremonias observaret.
Ad tertium dicendum quod rationes litterales caeremoniarum supra
assignatae referuntur ad divinum cultum, qui quidem cultus erat in fide
venturi. Et ideo, iam veniente eo qui venturus erat, et cultus ille
cessat, et omnes rationes ad hunc cultum ordinatae.
Ad quartum dicendum quod fides Abrahae fuit commendata in hoc quod
credidit divinae promissioni de futuro semine, in quo benedicerentur
omnes gentes. Et ideo quandiu hoc erat futurum, oportebat protestari
fidem Abrahae in circumcisione. Sed postquam iam hoc est perfectum,
oportet idem alio signo declarari, scilicet Baptismo, qui in hoc
circumcisioni succedit; secundum illud apostoli, ad Coloss. II,
circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis
carnis, sed in circumcisione domini nostri Iesu Christi, consepulti
ei in Baptismo. Sabbatum autem, quod significabat primam
creationem, mutatur in diem dominicum, in quo commemoratur nova
creatura inchoata in resurrectione Christi. Et similiter aliis
solemnitatibus veteris legis novae solemnitates succedunt, quia
beneficia illi populo exhibita, significant beneficia nobis concessa
per Christum. Unde festo phase succedit festum passionis Christi et
resurrectionis. Festo Pentecostes, in quo fuit data lex vetus,
succedit festum Pentecostes in quo fuit data lex spiritus vitae.
Festo Neomeniae succedit festum beatae virginis, in qua primo
apparuit illuminatio solis, idest Christi, per copiam gratiae.
Festo tubarum succedunt festa apostolorum. Festo expiationis
succedunt festa martyrum et confessorum. Festo tabernaculorum succedit
festum consecrationis Ecclesiae. Festo coetus atque collectae
succedit festum Angelorum; vel etiam festum omnium sanctorum.
|
|