|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod post passionem Christi
legalia possint sine peccato mortali observari. Non est enim credendum
quod apostoli, post acceptum spiritum sanctum, mortaliter
peccaverint, eius enim plenitudine sunt induti virtute ex alto, ut
dicitur Lucae ult. Sed apostoli post adventum spiritus sancti legalia
observaverunt, dicitur enim Act. XVI, quod Paulus circumcidit
Timotheum; et Act. XXI, dicitur quod Paulus, secundum
consilium Iacobi, assumptis viris, purificatus cum eis intravit in
templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec
offerretur pro unoquoque eorum oblatio. Ergo sine peccato mortali
possunt post Christi passionem legalia observari.
2. Praeterea, vitare consortia gentilium ad caeremonias legis
pertinebat. Sed hoc observavit primus pastor Ecclesiae, dicitur enim
ad Gal. II, quod, cum venissent quidam Antiochiam, subtrahebat
et segregabat se Petrus a gentilibus. Ergo absque peccato post
passionem Christi legis caeremoniae observari possunt.
3. Praeterea, praecepta apostolorum non induxerunt homines ad
peccatum. Sed ex decreto apostolorum statutum fuit quod gentiles
quaedam de caeremoniis legis observarent, dicitur enim Act. XV,
visum est spiritui sancto et nobis nihil ultra imponere oneris vobis
quam haec necessaria, ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et
sanguine, et suffocato, et fornicatione. Ergo absque peccato
caeremoniae legales possunt post Christi passionem observari.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Gal. V, si
circumcidimini, Christus nihil vobis proderit. Sed nihil excludit
fructum Christi nisi peccatum mortale. Ergo circumcidi, et alias
caeremonias observare, post passionem Christi est peccatum mortale.
Respondeo dicendum quod omnes caeremoniae sunt quaedam protestationes
fidei, in qua consistit interior Dei cultus. Sic autem fidem
interiorem potest homo protestari factis, sicut et verbis, et in
utraque protestatione, si aliquid homo falsum protestatur, peccat
mortaliter. Quamvis autem sit eadem fides quam habemus de Christo,
et quam antiqui patres habuerunt; tamen quia ipsi praecesserunt
Christum, nos autem sequimur, eadem fides diversis verbis
significatur a nobis et ab eis. Nam ab eis dicebatur, ecce virgo
concipiet et pariet filium, quae sunt verba futuri temporis, nos autem
idem repraesentamus per verba praeteriti temporis, dicentes quod
concepit et peperit. Et similiter caeremoniae veteris legis
significabant Christum ut nasciturum et passurum, nostra autem
sacramenta significant ipsum ut natum et passum. Sicut igitur peccaret
mortaliter qui nunc, suam fidem protestando, diceret Christum
nasciturum, quod antiqui pie et veraciter dicebant; ita etiam peccaret
mortaliter, si quis nunc caeremonias observaret, quas antiqui pie et
fideliter observabant. Et hoc est quod Augustinus dicit, contra
Faustum, iam non promittitur nasciturus, passurus, resurrecturus,
quod illa sacramenta quodammodo personabant, sed annuntiatur quod natus
sit, passus sit, resurrexerit; quod haec sacramenta quae a
Christianis aguntur, iam personant.
Ad primum ergo dicendum quod circa hoc diversimode sensisse videntur
Hieronymus et Augustinus. Hieronymus enim distinxit duo tempora.
Unum tempus ante passionem Christi, in quo legalia nec erant mortua,
quasi non habentia vim obligatoriam, aut expiativam pro suo modo; nec
etiam mortifera, quia non peccabant ea observantes. Statim autem post
passionem Christi incoeperunt esse non solum mortua, idest non
habentia virtutem et obligationem; sed etiam mortifera, ita scilicet
quod peccabant mortaliter quicumque ea observabant. Unde dicebat quod
apostoli nunquam legalia observaverunt post passionem secundum
veritatem; sed solum quadam pia simulatione, ne scilicet
scandalizarent Iudaeos et eorum conversionem impedirent. Quae quidem
simulatio sic intelligenda est, non quidem ita quod illos actus
secundum rei veritatem non facerent, sed quia non faciebant tanquam
legis caeremonias observantes; sicut si quis pelliculam virilis membri
abscinderet propter sanitatem, non causa legalis circumcisionis
observandae. Sed quia indecens videtur quod apostoli ea occultarent
propter scandalum quae pertinent ad veritatem vitae et doctrinae, et
quod simulatione uterentur in his quae pertinent ad salutem fidelium;
ideo convenientius Augustinus distinxit tria tempora. Unum quidem
ante Christi passionem, in quo legalia non erant neque mortifera neque
mortua. Aliud autem post tempus Evangelii divulgati, in quo legalia
sunt et mortua et mortifera. Tertium autem est tempus medium,
scilicet a passione Christi usque ad divulgationem Evangelii, in quo
legalia fuerunt quidem mortua, quia neque vim aliquam habebant, neque
aliquis ea observare tenebatur; non tamen fuerunt mortifera, quia illi
qui conversi erant ad Christum ex Iudaeis, poterant illa legalia
licite observare, dummodo non sic ponerent spem in eis quod ea
reputarent sibi necessaria ad salutem, quasi sine legalibus fides
Christi iustificare non posset. His autem qui convertebantur ex
gentilitate ad Christum, non inerat causa ut ea observarent. Et ideo
Paulus circumcidit Timotheum, qui ex matre Iudaea genitus erat;
Titum autem, qui ex gentilibus natus erat, circumcidere noluit.
Ideo autem noluit spiritus sanctus ut statim inhiberetur his qui ex
Iudaeis convertebantur observatio legalium, sicut inhibebatur his qui
ex gentilibus convertebantur gentilitatis ritus, ut quaedam differentia
inter hos ritus ostenderetur. Nam gentilitatis ritus repudiabatur
tanquam omnino illicitus, et a Deo semper prohibitus, ritus autem
legis cessabat tanquam impletus per Christi passionem, utpote a Deo
in figuram Christi institutus.
Ad secundum dicendum quod, secundum Hieronymum, Petrus simulatorie
se a gentilibus subtrahebat, ut vitaret Iudaeorum scandalum, quorum
erat apostolus. Unde in hoc nullo modo peccavit, sed Paulus eum
similiter simulatorie reprehendit, ut vitaret scandalum gentilium,
quorum erat apostolus. Sed Augustinus hoc improbat, quia Paulus in
canonica Scriptura, scilicet Gal. II, in qua nefas est credere
aliquid esse falsum, dicit quod Petrus reprehensibilis erat. Unde
verum est quod Petrus peccavit, et Paulus vere eum, non
simulatorie, reprehendit. Non autem peccavit Petrus in hoc quod ad
tempus legalia observabat, quia hoc sibi licebat, tanquam ex Iudaeis
converso. Sed peccabat in hoc quod circa legalium observantiam nimiam
diligentiam adhibebat ne scandalizaret Iudaeos, ita quod ex hoc
sequebatur gentilium scandalum.
Ad tertium dicendum quod quidam dixerunt quod illa prohibitio
apostolorum non est intelligenda ad litteram, sed secundum spiritualem
intellectum, ut scilicet in prohibitione sanguinis, intelligatur
prohibitio homicidii; in prohibitione suffocati, intelligatur
prohibitio violentiae et rapinae; in prohibitione immolatorum,
intelligatur prohibitio idololatriae; fornicatio autem prohibetur
tanquam per se malum. Et hanc opinionem accipiunt ex quibusdam
Glossis, quae huiusmodi praecepta mystice exponunt. Sed quia
homicidium et rapina etiam apud gentiles reputabantur illicita, non
oportuisset super hoc speciale mandatum dari his qui erant ex
gentilitate conversi ad Christum. Unde alii dicunt quod ad litteram
illa comestibilia fuerunt prohibita, non propter observantiam
legalium, sed propter gulam comprimendam. Unde dicit Hieronymus,
super illud Ezech. XLIV, omne morticinum etc., condemnat
sacerdotes qui in turdis et ceteris huiusmodi, haec, cupiditate
gulae, non custodiunt. Sed quia sunt quaedam cibaria magis delicata
et gulam provocantia, non videtur ratio quare fuerunt haec magis quam
alia prohibita. Et ideo dicendum, secundum tertiam opinionem, quod
ad litteram ista sunt prohibita, non ad observandum caeremonias legis,
sed ad hoc quod posset coalescere unio gentilium et Iudaeorum insimul
habitantium. Iudaeis enim, propter antiquam consuetudinem, sanguis
et suffocatum erant abominabilia, comestio autem immolatorum
simulacris, poterat in Iudaeis aggenerare circa gentiles suspicionem
reditus ad idololatriam. Et ideo ista fuerunt prohibita pro tempore
illo, in quo de novo oportebat convenire in unum gentiles et Iudaeos.
Procedente autem tempore, cessante causa, cessat effectus;
manifestata evangelicae doctrinae veritate, in qua dominus docet quod
nihil quod per os intrat, coinquinat hominem, ut dicitur Matth.
XV; et quod nihil est reiiciendum quod cum gratiarum actione
percipitur, ut I ad Tim. IV dicitur. Fornicatio autem prohibetur
specialiter, quia gentiles eam non reputabant esse peccatum.
|
|