|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod ratio praeceptorum
iudicialium non consistat in hoc quod sunt ordinantia ad proximum.
Iudicialia enim praecepta a iudicio dicuntur. Sed multa sunt alia
quibus homo ad proximum ordinatur, quae non pertinent ad ordinem
iudiciorum. Non ergo praecepta iudicialia dicuntur quibus homo
ordinatur ad proximum.
2. Praeterea, praecepta iudicialia a moralibus distinguuntur, ut
supra dictum est. Sed multa praecepta moralia sunt quibus homo
ordinatur ad proximum, sicut patet in septem praeceptis secundae
tabulae. Non ergo praecepta iudicialia dicuntur ex hoc quod ad
proximum ordinant.
3. Praeterea, sicut se habent praecepta caeremonialia ad Deum, ita
se habent iudicialia praecepta ad proximum, ut supra dictum est. Sed
inter praecepta caeremonialia sunt quaedam quae pertinent ad seipsum,
sicut observantiae ciborum et vestimentorum, de quibus supra dictum
est. Ergo praecepta iudicialia non ex hoc dicuntur quod ordinent
hominem ad proximum.
Sed contra est quod dicitur Ezech. XVIII, inter cetera bona
opera viri iusti, si iudicium verum fecerit inter virum et virum. Sed
iudicialia praecepta a iudicio dicuntur. Ergo praecepta iudicialia
videntur dici illa quae pertinent ad ordinationem hominum ad invicem.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supradictis patet, praeceptorum
cuiuscumque legis quaedam habent vim obligandi ex ipso dictamine
rationis, quia naturalis ratio dictat hoc esse debitum fieri vel
vitari. Et huiusmodi praecepta dicuntur moralia, eo quod a ratione
dicuntur mores humani. Alia vero praecepta sunt quae non habent vim
obligandi ex ipso dictamine rationis, quia scilicet in se considerata
non habent absolute rationem debiti vel indebiti; sed habent vim
obligandi ex aliqua institutione divina vel humana. Et huiusmodi sunt
determinationes quaedam moralium praeceptorum. Si igitur determinentur
moralia praecepta per institutionem divinam in his per quae ordinatur
homo ad Deum, talia dicentur praecepta caeremonialia. Si autem in
his quae pertinent ad ordinationem hominum ad invicem, talia dicentur
praecepta iudicialia. In duobus ergo consistit ratio iudicialium
praeceptorum, scilicet ut pertineant ad ordinationem hominum ad
invicem; et ut non habeant vim obligandi ex sola ratione, sed ex
institutione.
Ad primum ergo dicendum quod iudicia exercentur officio aliquorum
principum, qui habent potestatem iudicandi. Ad principem autem
pertinet non solum ordinare de his quae veniunt in litigium, sed etiam
de voluntariis contractibus qui inter homines fiunt, et de omnibus
pertinentibus ad populi communitatem et regimen. Unde praecepta
iudicialia non solum sunt illa quae pertinent ad lites iudiciorum; sed
etiam quaecumque pertinent ad ordinationem hominum ad invicem, quae
subest ordinationi principis tanquam supremi iudicis.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de illis praeceptis
ordinantibus ad proximum, quae habent vim obligandi ex solo dictamine
rationis.
Ad tertium dicendum quod etiam in his quae ordinant ad Deum, quaedam
sunt moralia, quae ipsa ratio fide informata dictat, sicut Deum esse
amandum et colendum. Quaedam vero sunt caeremonialia, quae non habent
vim obligationis nisi ex institutione divina. Ad Deum autem pertinent
non solum sacrificia oblata Deo, sed etiam quaecumque pertinent ad
idoneitatem offerentium et Deum colentium. Homines enim ordinantur in
Deum sicut in finem, et ideo ad cultum Dei pertinet, et per
consequens ad caeremonialia praecepta, quod homo habeat quandam
idoneitatem respectu cultus divini. Sed homo non ordinatur ad proximum
sicut in finem, ut oporteat eum disponi in seipso in ordine ad
proximum, haec enim est comparatio servorum ad dominos, qui id quod
sunt, dominorum sunt, secundum philosophum, in I Polit. Et ideo
non sunt aliqua praecepta iudicialia ordinantia hominem in seipso, sed
omnia talia sunt moralia, quia ratio, quae est principium moralium,
se habet in homine respectu eorum quae ad ipsum pertinent, sicut
princeps vel iudex in civitate. Sciendum tamen quod, quia ordo
hominis ad proximum magis subiacet rationi quam ordo hominis ad Deum,
plura praecepta moralia inveniuntur per quae ordinatur homo ad
proximum, quam per quae ordinatur ad Deum. Et propter hoc etiam
oportuit plura esse caeremonialia in lege quam iudicialia.
|
|