|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod praecepta iudicialia
non figurent aliquid. Hoc enim videtur esse proprium caeremonialium
praeceptorum, quod sint in figuram alicuius rei instituta. Si igitur
etiam praecepta iudicialia aliquid figurent, non erit differentia inter
iudicialia et caeremonialia praecepta.
2. Praeterea, sicuti illi populo Iudaeorum data sunt quaedam
iudicialia praecepta, ita etiam aliis populis gentilium. Sed
iudicialia praecepta aliorum populorum non figurant aliquid, sed
ordinant quid fieri debeat. Ergo videtur quod neque praecepta
iudicialia veteris legis aliquid figurarent.
3. Praeterea, ea quae ad cultum divinum pertinent, figuris
quibusdam tradi oportuit, quia ea quae Dei sunt, supra nostram
rationem sunt, ut supra dictum est. Sed ea quae sunt proximorum, non
excedunt nostram rationem. Ergo per iudicialia, quae ad proximum nos
ordinant, non oportuit aliquid figurari.
Sed contra est quod Exod. XXI iudicialia praecepta allegorice et
moraliter exponuntur.
Respondeo dicendum quod dupliciter contingit aliquod praeceptum esse
figurale. Uno modo, primo et per se, quia scilicet principaliter est
institutum ad aliquid figurandum. Et hoc modo praecepta caeremonialia
sunt figuralia, ad hoc enim sunt instituta, ut aliquid figurent
pertinens ad cultum Dei et ad mysterium Christi. Quaedam vero
praecepta sunt figuralia non primo et per se, sed ex consequenti. Et
hoc modo praecepta iudicialia veteris legis sunt figuralia. Non enim
sunt instituta ad aliquid figurandum; sed ad ordinandum statum illius
populi secundum iustitiam et aequitatem. Sed ex consequenti aliquid
figurabant, inquantum scilicet totus status illius populi, qui per
huiusmodi praecepta disponebatur, figuralis erat; secundum illud I ad
Cor. X, omnia in figuram contingebant illis.
Ad primum ergo dicendum quod praecepta caeremonialia alio modo sunt
figuralia quam iudicialia, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod populus Iudaeorum ad hoc electus erat a
Deo, quod ex eo Christus nasceretur. Et ideo oportuit totum illius
populi statum esse propheticum et figuralem, ut Augustinus dicit,
contra Faustum. Et propter hoc etiam iudicialia illi populo tradita,
magis sunt figuralia quam iudicialia aliis populis tradita. Sicut
etiam bella et gesta illius populi exponuntur mystice; non autem bella
vel gesta Assyriorum vel Romanorum, quamvis longe clariora secundum
homines.
Ad tertium dicendum quod ordo ad proximum in populo illo, secundum se
consideratus, pervius erat rationi. Sed secundum quod referebatur ad
cultum Dei, superabat rationem. Et ex hac parte erat figuralis.
|
|