|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod praecepta iudicialia
veteris legis perpetuam obligationem habeant. Praecepta enim
iudicialia pertinent ad virtutem iustitiae, nam iudicium dicitur
iustitiae executio. Iustitia autem est perpetua et immortalis, ut
dicitur Sap. I. Ergo obligatio praeceptorum iudicialium est
perpetua.
2. Praeterea, institutio divina est stabilior quam institutio
humana. Sed praecepta iudicialia humanarum legum habent perpetuam
obligationem. Ergo multo magis praecepta iudicialia legis divinae.
3. Praeterea, apostolus dicit, ad Heb. VII, quod reprobatio
fit praecedentis mandati propter infirmitatem ipsius et inutilitatem.
Quod quidem verum est de mandato caeremoniali quod non poterat facere
perfectum iuxta conscientiam servientem solummodo in cibis et in potibus
et variis Baptismatibus et iustitiis carnis, ut apostolus dicit, ad
Heb. IX. Sed praecepta iudicialia utilia erant et efficacia ad id
ad quod ordinabantur, scilicet ad iustitiam et aequitatem inter homines
constituendam. Ergo praecepta iudicialia veteris legis non
reprobantur, sed adhuc efficaciam habent.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Heb. VII, quod translato
sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat. Sed sacerdotium est
translatum ab Aaron ad Christum. Ergo etiam et tota lex est
translata. Non ergo iudicialia praecepta adhuc obligationem habent.
Respondeo dicendum quod iudicialia praecepta non habuerunt perpetuam
obligationem, sed sunt evacuata per adventum Christi, aliter tamen
quam caeremonialia. Nam caeremonialia adeo sunt evacuata ut non solum
sint mortua, sed etiam mortifera observantibus post Christum, maxime
post Evangelium divulgatum. Praecepta autem iudicialia sunt quidem
mortua, quia non habent vim obligandi, non tamen sunt mortifera.
Quia si quis princeps ordinaret in regno suo illa iudicialia
observari, non peccaret, nisi forte hoc modo observarentur, vel
observari mandarentur, tanquam habentia vim obligandi ex veteris legis
institutione. Talis enim intentio observandi esset mortifera. Et
huius differentiae ratio potest accipi ex praemissis. Dictum est enim
quod praecepta caeremonialia sunt figuralia primo et per se, tanquam
instituta principaliter ad figurandum Christi mysteria ut futura. Et
ideo ipsa observatio eorum praeiudicat fidei veritati, secundum quam
confitemur illa mysteria iam esse completa. Praecepta autem iudicialia
non sunt instituta ad figurandum, sed ad disponendum statum illius
populi, qui ordinabatur ad Christum. Et ideo, mutato statu illius
populi, Christo iam veniente, iudicialia praecepta obligationem
amiserunt, lex enim fuit paedagogus ducens ad Christum, ut dicitur ad
Gal. III. Quia tamen huiusmodi iudicialia praecepta non
ordinantur ad figurandum, sed ad aliquid fiendum, ipsa eorum
observatio absolute non praeiudicat fidei veritati. Sed intentio
observandi tanquam ex obligatione legis, praeiudicat veritati fidei,
quia per hoc haberetur quod status prioris populi adhuc duraret, et
quod Christus nondum venisset.
Ad primum ergo dicendum quod iustitia quidem perpetuo est observanda.
Sed determinatio eorum quae sunt iusta secundum institutionem humanam
vel divinam, oportet quod varietur secundum diversum hominum statum.
Ad secundum dicendum quod praecepta iudicialia ab hominibus instituta
habent perpetuam obligationem, manente illo statu regiminis. Sed si
civitas vel gens ad aliud regimen deveniat, oportet leges mutari. Non
enim eaedem leges conveniunt in democratia, quae est potestas populi,
et in oligarchia, quae est potestas divitum; ut patet per
philosophum, in sua politica. Et ideo etiam, mutato statu illius
populi, oportuit praecepta iudicialia mutari.
Ad tertium dicendum quod illa praecepta iudicialia disponebant populum
ad iustitiam et aequitatem secundum quod conveniebat illi statui. Sed
post Christum, statum illius populi oportuit mutari, ut iam in
Christo non esset discretio gentilis et Iudaei, sicut antea erat.
Et propter hoc oportuit etiam praecepta iudicialia mutari.
|
|