|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod praecepta iudicialia non
possint habere aliquam certam divisionem. Praecepta enim iudicialia
ordinant homines ad invicem. Sed ea quae inter homines ordinari
oportet, in usum eorum venientia, non cadunt sub certa distinctione,
cum sint infinita. Ergo praecepta iudicialia non possunt habere certam
distinctionem.
2. Praeterea, praecepta iudicialia sunt determinationes moralium.
Sed moralia praecepta non videntur habere aliquam distinctionem, nisi
secundum quod reducuntur ad praecepta Decalogi. Ergo praecepta
iudicialia non habent aliquam certam distinctionem.
3. Praeterea, praecepta caeremonialia quia certam distinctionem
habent, eorum distinctio in lege innuitur, dum quaedam vocantur
sacrificia, quaedam observantiae. Sed nulla distinctio innuitur in
lege praeceptorum iudicialium. Ergo videtur quod non habeant certam
distinctionem.
Sed contra, ubi est ordo, oportet quod sit distinctio. Sed ratio
ordinis maxime pertinet ad praecepta iudicialia, per quae populus ille
ordinabatur. Ergo maxime debent habere distinctionem certam.
Respondeo dicendum quod, cum lex sit quasi quaedam ars humanae vitae
instituendae vel ordinandae, sicut in unaquaque arte est certa
distinctio regularum artis, ita oportet in qualibet lege esse certam
distinctionem praeceptorum, aliter enim ipsa confusio utilitatem legis
auferret. Et ideo dicendum est quod praecepta iudicialia veteris
legis, per quae homines ad invicem ordinabantur, distinctionem habent
secundum distinctionem ordinationis humanae. Quadruplex autem ordo in
aliquo populo inveniri potest, unus quidem, principum populi ad
subditos; alius autem, subditorum ad invicem; tertius autem, eorum
qui sunt de populo ad extraneos; quartus autem, ad domesticos, sicut
patris ad filium, uxoris ad virum, et domini ad servum. Et secundum
istos quatuor ordines distingui possunt praecepta iudicialia veteris
legis. Dantur enim quaedam praecepta de institutione principum et
officio eorum, et de reverentia eis exhibenda, et haec est una pars
iudicialium praeceptorum. Dantur etiam quaedam praecepta pertinentia
ad concives ad invicem, puta circa emptiones et venditiones, et
iudicia et poenas. Et haec est secunda pars iudicialium praeceptorum.
Dantur etiam quaedam praecepta pertinentia ad extraneos, puta de
bellis contra hostes, et de susceptione peregrinorum et advenarum. Et
haec est tertia pars iudicialium praeceptorum. Dantur etiam in lege
quaedam praecepta pertinentia ad domesticam conversationem, sicut de
servis, et uxoribus, et filiis. Et haec est quarta pars iudicialium
praeceptorum.
Ad primum ergo dicendum quod ea quae pertinent ad ordinationem hominum
ad invicem, sunt quidem numero infinita; sed tamen reduci possunt ad
aliqua certa, secundum differentiam ordinationis humanae, ut dictum
est.
Ad secundum dicendum quod praecepta Decalogi sunt prima in genere
moralium, ut supra dictum est, et ideo convenienter alia praecepta
moralia secundum ea distinguuntur. Sed praecepta iudicialia et
caeremonialia habent aliam rationem obligationis non quidem ex ratione
naturali sed ex sola institutione. Et ideo distinctionis eorum est
alia ratio.
Ad tertium dicendum quod ex ipsis rebus quae per praecepta iudicialia
ordinantur in lege, innuit lex distinctionem iudicialium praeceptorum.
|
|