|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter lex vetus
de principibus ordinaverit. Quia, ut philosophus dicit, in III
Polit., ordinatio populi praecipue dependet ex maximo principatu.
Sed in lege non invenitur qualiter debeat institui supremus princeps.
Invenitur autem de inferioribus principibus, primo quidem, Exod.
XVIII, provide de omni plebe viros sapientes, etc.; et Num.
XI, congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel; et
Deut. I, date ex vobis viros sapientes et gnaros, et cetera. Ergo
insufficienter lex vetus principes populi ordinavit.
2. Praeterea, optimi est optima adducere, ut Plato dicit. Sed
optima ordinatio civitatis vel populi cuiuscumque est ut gubernetur per
regem, quia huiusmodi regimen maxime repraesentat divinum regimen, quo
unus Deus mundum gubernat. A principio igitur lex debuit regem populo
instituere; et non permittere hoc eorum arbitrio, sicut permittitur
Deut. XVII, cum dixeris, constituam super me regem, eum
constitues, et cetera.
3. Praeterea, sicut dicitur Matth. XII, omne regnum in se
divisum desolabitur, quod etiam experimento patuit in populo
Iudaeorum, in quo divisio regni fuit destructionis causa. Sed lex
praecipue debet intendere ea quae pertinent ad communem salutem populi.
Ergo debuit in lege prohiberi divisio regni in duos reges. Nec etiam
debuit hoc auctoritate divina introduci; sicut legitur introductum
auctoritate domini per Ahiam Silonitem prophetam, III Reg.
XI.
4. Praeterea, sicut sacerdotes instituuntur ad utilitatem populi in
his quae ad Deum pertinent, ut patet Heb. V; ita etiam principes
instituuntur ad utilitatem populi in rebus humanis. Sed sacerdotibus
et Levitis qui sunt in lege, deputantur aliqua ex quibus vivere
debeant, sicut decimae et primitiae, et multa alia huiusmodi. Ergo
similiter principibus populi debuerunt aliqua ordinari unde
sustentarentur, et praecipue cum inhibita sit eis munerum acceptio, ut
patet Exod. XXIII, non accipietis munera, quae excaecant etiam
prudentes, et subvertunt verba iustorum.
5. Praeterea, sicut regnum est optimum regimen, ita tyrannis est
pessima corruptio regiminis. Sed dominus regi instituendo instituit
ius tyrannicum, dicitur enim I Reg. VIII, hoc erit ius regis
qui imperaturus est vobis, filios vestros tollet, et cetera. Ergo
inconvenienter fuit provisum per legem circa principum ordinationem.
Sed contra est quod populus Israel de pulchritudine ordinationis
commendatur, Num. XXIV, quam pulchra tabernacula tua, Iacob;
et tentoria tua, Israel. Sed pulchritudo ordinationis populi
dependet ex principibus bene institutis. Ergo per legem populus fuit
circa principes bene institutus.
Respondeo dicendum quod circa bonam ordinationem principum in aliqua
civitate vel gente, duo sunt attendenda. Quorum unum est ut omnes
aliquam partem habeant in principatu, per hoc enim conservatur pax
populi, et omnes talem ordinationem amant et custodiunt, ut dicitur in
II Polit. Aliud est quod attenditur secundum speciem regiminis,
vel ordinationis principatuum. Cuius cum sint diversae species, ut
philosophus tradit, in III Polit., praecipuae tamen sunt regnum,
in quo unus principatur secundum virtutem; et aristocratia, idest
potestas optimorum, in qua aliqui pauci principantur secundum
virtutem. Unde optima ordinatio principum est in aliqua civitate vel
regno, in qua unus praeficitur secundum virtutem qui omnibus praesit;
et sub ipso sunt aliqui principantes secundum virtutem; et tamen talis
principatus ad omnes pertinet, tum quia ex omnibus eligi possunt, tum
quia etiam ab omnibus eliguntur. Talis enim est optima politia, bene
commixta ex regno, inquantum unus praeest; et aristocratia, inquantum
multi principantur secundum virtutem; et ex democratia, idest
potestate populi, inquantum ex popularibus possunt eligi principes, et
ad populum pertinet electio principum. Et hoc fuit institutum secundum
legem divinam. Nam Moyses et eius successores gubernabant populum
quasi singulariter omnibus principantes, quod est quaedam species
regni. Eligebantur autem septuaginta duo seniores secundum virtutem,
dicitur enim Deut. I, tuli de vestris tribubus viros sapientes et
nobiles, et constitui eos principes, et hoc erat aristocraticum. Sed
democraticum erat quod isti de omni populo eligebantur; dicitur enim
Exod. XVIII, provide de omni plebe viros sapientes, etc., et
etiam quod populus eos eligebat; unde dicitur Deut. I, date ex
vobis viros sapientes, et cetera. Unde patet quod optima fuit
ordinatio principum quam lex instituit.
Ad primum ergo dicendum quod populus ille sub speciali cura Dei
regebatur, unde dicitur Deut. VII, te elegit dominus Deus tuus
ut sis ei populus peculiaris. Et ideo institutionem summi principis
dominus sibi reservavit. Et hoc est quod Moyses petivit, Num.
XXVII, provideat dominus Deus spirituum omnis carnis, hominem
qui sit super multitudinem hanc. Et sic ex Dei ordinatione institutus
est Iosue in principatu post Moysen, et de singulis iudicibus qui
post Iosue fuerunt, legitur quod Deus suscitavit populo salvatorem,
et quod spiritus domini fuit in eis, ut patet Iudic. III. Et
ideo etiam electionem regis non commisit dominus populo, sed sibi
reservavit; ut patet Deut. XVII, eum constitues regem, quem
dominus Deus tuus elegerit.
Ad secundum dicendum quod regnum est optimum regimen populi, si non
corrumpatur. Sed propter magnam potestatem quae regi conceditur, de
facili regnum degenerat in tyrannidem, nisi sit perfecta virtus eius
cui talis potestas conceditur, quia non est nisi virtuosi bene ferre
bonas fortunas, ut philosophus dicit, in IV Ethic. Perfecta autem
virtus in paucis invenitur, et praecipue Iudaei crudeles erant et ad
avaritiam proni, per quae vitia maxime homines in tyrannidem decidunt.
Et ideo dominus a principio eis regem non instituit cum plena
potestate, sed iudicem et gubernatorem in eorum custodiam. Sed postea
regem ad petitionem populi, quasi indignatus, concessit, ut patet per
hoc quod dixit ad Samuelem, I Reg. VIII, non te abiecerunt,
sed me, ne regnem super eos. Instituit tamen a principio circa regem
instituendum, primo quidem, modum eligendi. In quo duo
determinavit, ut scilicet in eius electione expectarent iudicium
domini; et ut non facerent regem alterius gentis, quia tales reges
solent parum affici ad gentem cui praeficiuntur, et per consequens non
curare de eis. Secundo, ordinavit circa reges institutos qualiter
deberent se habere quantum ad seipsos, ut scilicet non multiplicarent
currus et equos, neque uxores, neque etiam immensas divitias; quia ex
cupiditate horum principes ad tyrannidem declinant, et iustitiam
derelinquunt. Instituit etiam qualiter se deberent habere ad Deum,
ut scilicet semper legerent et cogitarent de lege Dei, et semper
essent in Dei timore et obedientia. Instituit etiam qualiter se
haberent ad subditos suos, ut scilicet non superbe eos contemnerent,
aut opprimerent, neque etiam a iustitia declinarent.
Ad tertium dicendum quod divisio regni, et multitudo regum, magis est
populo illi data in poenam pro multis dissensionibus eorum, quas maxime
contra regnum David iustum moverant, quam ad eorum profectum. Unde
dicitur Osee XIII, dabo tibi regem in furore meo; et Osee
VIII, ipsi regnaverunt, et non ex me, principes extiterunt, et
non cognovi.
Ad quartum dicendum quod sacerdotes per successionem originis sacris
deputabantur. Et hoc ideo ut in maiori reverentia haberentur, si non
quilibet ex populo posset sacerdos fieri, quorum honor cedebat in
reverentiam divini cultus. Et ideo oportuit ut eis specialia quaedam
deputarentur, tam in decimis quam in primitiis, quam etiam in
oblationibus et sacrificiis, ex quibus viverent. Sed principes,
sicut dictum est, assumebantur ex toto populo, et ideo habebant certas
possessiones proprias, ex quibus vivere poterant. Et praecipue cum
dominus prohiberet etiam in rege ne superabundaret divitiis aut
magnifico apparatu, tum quia non erat facile quin ex his in superbiam
et tyrannidem erigeretur; tum etiam quia, si principes non erant
multum divites, et erat laboriosus principatus et sollicitudine
plenus, non multum affectabatur a popularibus, et sic tollebatur
seditionis materia.
Ad quintum dicendum quod illud ius non dabatur regi ex institutione
divina; sed magis praenuntiatur usurpatio regum, qui sibi ius iniquum
constituunt in tyrannidem degenerantes, et subditos depraedantes. Et
hoc patet per hoc quod in fine subdit, vosque eritis ei servi, quod
proprie pertinet ad tyrannidem, quia tyranni suis subditis principantur
ut servis. Unde hoc dicebat Samuel ad deterrendum eos ne regem
peterent, sequitur enim, noluit autem audire populus vocem Samuelis.
Potest tamen contingere quod etiam bonus rex, absque tyrannide,
filios tollat, et constituat tribunos et centuriones, et multa
accipiat a subditis, propter commune bonum procurandum.
|
|