|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter fuerint
tradita praecepta iudicialia quantum ad popularium convictum. Non enim
possunt homines pacifice vivere ad invicem, si unus accipiat ea quae
sunt alterius. Sed hoc videtur esse inductum in lege, dicitur enim
Deut. XXIII, ingressus vineam proximi tui, comede uvas quantum
tibi placuerit. Ergo lex vetus non convenienter providebat hominum
paci.
2. Praeterea, ex hoc maxime multae civitates et regna destruuntur,
quod possessiones ad mulieres perveniunt, ut philosophus dicit, in
II Polit. Sed hoc fuit introductum in veteri lege, dicitur enim
Num. XXVII, homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam
eius transibit hereditas. Ergo non convenienter providit lex saluti
populi.
3. Praeterea, societas hominum maxime per hoc conservatur, quod
homines emendo et vendendo sibi invicem res suas commutant quibus
indigent, ut dicitur in I Polit. Sed lex vetus abstulit virtutem
venditionis, mandavit enim quod possessio vendita reverteretur ad
venditorem in quinquagesimo anno iubilaei, ut patet Levit. XXV.
Inconvenienter igitur lex populum illum circa hoc instituit.
4. Praeterea, necessitatibus hominum maxime expedit ut homines sint
prompti ad mutuum concedendum. Quae quidem promptitudo tollitur per
hoc quod creditores accepta non reddunt, unde dicitur Eccli.
XXIX, multi non causa nequitiae non faenerati sunt, sed fraudari
gratis timuerunt. Hoc autem induxit lex. Primo quidem, quia
mandavit Deut. XV, cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac
fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est domini;
et Exod. XXII dicitur quod si praesente domino animal mutuatum
mortuum fuerit, reddere non tenetur. Secundo, quia aufertur ei
securitas quae habetur per pignus, dicitur enim Deut. XXIV, cum
repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi, non ingredieris
domum eius ut pignus auferas; et iterum, non pernoctabit apud te
pignus, sed statim reddes ei. Ergo insufficienter fuit ordinatum in
lege de mutuis.
5. Praeterea, ex defraudatione depositi maximum periculum imminet,
et ideo est maxima cautela adhibenda, unde etiam dicitur II Mach.
III, quod sacerdotes invocabant de caelo eum qui de depositis legem
posuit, ut his qui deposuerant ea, salva custodiret. Sed in
praeceptis veteris legis parva cautela circa deposita adhibetur,
dicitur enim Exod. XXII quod in amissione depositi statur
iuramento eius apud quem fuit depositum. Ergo non fuit circa hoc legis
ordinatio conveniens.
6. Praeterea, sicut aliquis mercenarius locat operas suas, ita
etiam aliqui locant domum, vel quaecumque alia huiusmodi. Sed non est
necessarium ut statim pretium locatae domus conductor exhibeat. Ergo
etiam nimis durum fuit quod praecipitur Levit. XIX, non morabitur
opus mercenarii tui apud te usque mane.
7. Praeterea, cum frequenter immineat iudiciorum necessitas,
facilis debet esse accessus ad iudicem. Inconvenienter igitur statuit
lex, Deut. XVII, ut irent ad unum locum expetituri iudicium de
suis dubiis.
8. Praeterea, possibile est non solum duos, sed etiam tres vel
plures concordare ad mentiendum. Inconvenienter igitur dicitur Deut.
XIX, in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
9. Praeterea, poena debet taxari secundum quantitatem culpae, unde
dicitur etiam Deut. XXV, pro mensura peccati erit et plagarum
modus. Sed quibusdam aequalibus culpis lex statuit inaequales poenas,
dicitur enim Exod. XXII, quod restituet fur quinque boves pro uno
bove, et quatuor oves pro una ove. Quaedam etiam non multum gravia
peccata gravi poena puniuntur, sicut Num. XV, lapidatus est qui
collegerat ligna in sabbato. Filius etiam protervus propter parva
delicta, quia scilicet comessationibus vacabat et conviviis, mandatur
lapidari, Deut. XXI. Igitur inconvenienter in lege sunt
institutae poenae.
10. Praeterea, sicut Augustinus dicit, XXI de Civ. Dei,
octo genera poenarum in legibus esse scribit Tullius, damnum,
vincula, verbera, talionem, ignominiam, exilium, mortem,
servitutem. Ex quibus aliqua sunt in lege statuta. Damnum quidem,
sicut cum fur condemnabatur ad quintuplum vel quadruplum. Vincula
vero, sicut Num. XV, mandatur de quodam quod in carcerem
includatur. Verbera vero, sicut Deut. XXV, si eum qui peccavit
dignum viderint plagis, prosternent, et coram se facient verberari.
Ignominiam etiam inferebat illi qui nolebat accipere uxorem fratris sui
defuncti, quae tollebat calceamentum illius, et spuebat in faciem
illius. Mortem etiam inferebat, ut patet Levit. XX, qui
maledixerit patri suo aut matri, morte moriatur. Poenam etiam
talionis lex induxit, dicens Exod. XXI, oculum pro oculo, dentem
pro dente. Inconveniens igitur videtur quod alias duas poenas,
scilicet exilium et servitutem, lex vetus non inflixit.
11. Praeterea, poena non debetur nisi culpae. Sed bruta animalia
non possunt habere culpam. Ergo inconvenienter eis infligitur poena,
Exod. XXI, bos lapidibus obruetur qui occiderit virum aut
mulierem. Et Levit. XX dicitur, mulier quae succubuerit cuilibet
iumento, simul interficiatur cum eo. Sic igitur videtur quod
inconvenienter ea quae pertinent ad convictum hominum ad invicem,
fuerint in lege veteri ordinata.
12. Praeterea, dominus mandavit Exod. XXI, quod homicidium
morte hominis puniretur. Sed mors bruti animalis multo minus reputatur
quam occisio hominis. Ergo non potest sufficienter recompensari poena
homicidii per occisionem bruti animalis. Inconvenienter igitur
mandatur Deut. XXI quod quando inventum fuerit cadaver occisi
hominis, et ignorabitur caedis reus, seniores propinquioris civitatis
tollant vitulam de armento quae non traxit iugum nec terram scidit
vomere, et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam
arata est nec sementa recepit, et caedent in ea cervices vitulae.
Sed contra est quod pro speciali beneficio commemoratur in Psalmo
CXLVII, non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non
manifestavit eis.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus in II de Civ. Dei
introducit a Tullio dictum, populus est coetus multitudinis iuris
consensu et utilitatis communione sociatus. Unde ad rationem populi
pertinet ut communicatio hominum ad invicem iustis praeceptis legis
ordinetur. Est autem duplex communicatio hominum ad invicem, una
quidem quae fit auctoritate principum; alia autem fit propria voluntate
privatarum personarum. Et quia voluntate uniuscuiusque disponi potest
quod eius subditur potestati, ideo auctoritate principum, quibus
subiecti sunt homines, oportet quod iudicia inter homines exerceantur,
et poenae malefactoribus inferantur. Potestati vero privatarum
personarum subduntur res possessae, et ideo propria voluntate in his
possunt sibi invicem communicare, puta emendo, vendendo, donando, et
aliis huiusmodi modis. Circa utramque autem communicationem lex
sufficienter ordinavit. Statuit enim iudices, ut patet Deut.
XVI, iudices et magistros constitues in omnibus portis eius, ut
iudicent populum iusto iudicio. Instituit etiam iustum iudicii
ordinem, ut dicitur Deut. I, quod iustum est iudicate, sive civis
ille sit sive peregrinus, nulla erit personarum distantia. Sustulit
etiam occasionem iniusti iudicii, acceptionem munerum iudicibus
prohibendo; ut patet Exod. XXIII, et Deut. XVI.
Instituit etiam numerum testium duorum vel trium; ut patet Deut.
XVII, et XIX. Instituit etiam certas poenas pro diversis
delictis, ut post dicetur. Sed circa res possessas optimum est,
sicut dicit philosophus, in II Polit., quod possessiones sint
distinctae, et usus sit partim communis, partim autem per voluntatem
possessorum communicetur. Et haec tria fuerunt in lege statuta.
Primo enim, ipsae possessiones divisae erant in singulos, dicitur
enim Num. XXXIII, ego dedi vobis terram in possessionem, quam
sorte dividetis vobis. Et quia per possessionum irregularitatem plures
civitates destruuntur, ut philosophus dicit, in II Polit.; ideo
circa possessiones regulandas triplex remedium lex adhibuit. Unum
quidem, ut secundum numerum hominum aequaliter dividerentur, unde
dicitur Num. XXXIII, pluribus dabitis latiorem, et paucioribus
angustiorem. Aliud remedium est ut possessiones non in perpetuum
alienentur, sed certo tempore ad suos possessores revertantur, ut non
confundantur sortes possessionum. Tertium remedium est ad huiusmodi
confusionem tollendam, ut proximi succedant morientibus, primo quidem
gradu, filius; secundo autem, filia; tertio, fratres; quarto,
patrui; quinto, quicumque propinqui. Et ad distinctionem sortium
conservandam, ulterius lex statuit ut mulieres quae sunt haeredes,
nuberent suae tribus hominibus, ut habetur Num. XXXVI. Secundo
vero, instituit lex ut quantum ad aliqua usus rerum esset communis.
Et primo, quantum ad curam, praeceptum est enim Deut. XXII,
non videbis bovem et ovem fratris tui errantem, et praeteribis, sed
reduces fratri tuo; et similiter de aliis. Secundo, quantum ad
fructum. Concedebatur enim communiter quantum ad omnes, ut ingressus
in vineam amici posset licite comedere, dum tamen extra non auferret.
Quantum ad pauperes vero specialiter, ut eis relinquerentur manipuli
obliti, et fructus et racemi remanentes, ut habetur Lev. XIX, et
Deut. XXIV. Et etiam communicabantur ea quae nascebantur in
septimo anno; ut habetur Exod. XXIII, et Lev. XXV.
Tertio vero, statuit lex communicationem factam per eos qui sunt
domini rerum. Unam pure gratuitam, unde dicitur Deut. XIV, anno
tertio separabis aliam decimam, venientque Levites et peregrinus et
pupillus et vidua, et comedent et saturabuntur. Aliam vero cum
recompensatione utilitatis, sicut per venditionem et emptionem, et
locationem et conductionem, et per mutuum, et iterum per depositum,
de quibus omnibus inveniuntur ordinationes certae in lege. Unde patet
quod lex vetus sufficienter ordinavit convictum illius populi.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom.
XIII, qui diligit proximum, legem implevit, quia scilicet omnia
praecepta legis, praecipue ordinata ad proximum, ad hunc finem
ordinari videntur, ut homines se invicem diligant. Ex dilectione
autem procedit quod homines sibi invicem bona sua communicent, quia ut
dicitur I Ioan. III, qui viderit fratrem suum necessitatem
patientem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet
in illo? Et ideo intendebat lex homines assuefacere ut facile sibi
invicem sua communicarent, sicut et apostolus, I ad Tim. VI,
divitibus mandat facile tribuere et communicare. Non autem facile
communicativus est qui non sustinet quod proximus aliquid modicum de suo
accipiat, absque magno sui detrimento. Et ideo lex ordinavit ut
liceret intrantem in vineam proximi, racemos ibi comedere, non autem
extra deferre, ne ex hoc daretur occasio gravis damni inferendi, ex
quo pax perturbaretur. Quae inter disciplinatos non perturbatur ex
modicorum acceptione, sed magis amicitia confirmatur, et assuefiunt
homines ad facile communicandum.
Ad secundum dicendum quod lex non statuit quod mulieres succederent in
bonis paternis, nisi in defectu filiorum masculorum. Tunc autem
necessarium erat ut successio mulieribus concederetur in consolationem
patris, cui grave fuisset si eius hereditas omnino ad extraneos
transiret. Adhibuit tamen circa hoc lex cautelam debitam, praecipiens
ut mulieres succedentes in haereditate paterna, nuberent suae tribus
hominibus, ad hoc quod sortes tribuum non confunderentur, ut habetur
Num. ult.
Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit, in II Polit.,
regulatio possessionum multum confert ad conservationem civitatis vel
gentis. Unde, sicut ipse dicit, apud quasdam gentilium civitates
statutum fuit ut nullus possessionem vendere posset, nisi pro manifesto
detrimento. Si enim passim possessiones vendantur, potest contingere
quod omnes possessiones ad paucos deveniant, et ita necesse erit
civitatem vel regionem habitatoribus evacuari. Et ideo lex vetus, ad
huiusmodi periculum amovendum, sic ordinavit quod et necessitatibus
hominum subveniretur, concedens possessionum venditionem usque ad
certum tempus; et tamen periculum removit, praecipiens ut certo
tempore possessio vendita ad vendentem rediret. Et hoc instituit ut
sortes non confunderentur, sed semper remaneret eadem distinctio
determinata in tribubus. Quia vero domus urbanae non erant sorte
distinctae, ideo concessit quod in perpetuum vendi possent, sicut et
mobilia bona. Non enim erat statutus numerus domorum civitatis, sicut
erat certa mensura possessionis, ad quam non addebatur, poterat autem
aliquid addi ad numerum domorum civitatis. Domus vero quae non erant
in urbe, sed in villa muros non habente, in perpetuum vendi non
poterant, quia huiusmodi domus non construuntur nisi ad cultum et ad
custodiam possessionum; et ideo lex congrue statuit idem ius circa
utrumque.
Ad quartum dicendum quod, sicut dictum est, intentio legis erat
assuefacere homines suis praeceptis ad hoc quod sibi invicem de facili
in necessitatibus subvenirent, quia hoc maxime est amicitiae fomentum.
Et hanc quidem facilitatem subveniendi non solum statuit in his quae
gratis et absolute donantur, sed etiam in his quae mutuo conceduntur,
quia huiusmodi subventio frequentior est, et pluribus necessaria.
Huiusmodi autem subventionis facilitatem multipliciter instituit.
Primo quidem, ut faciles se praeberent ad mutuum exhibendum, nec ab
hoc retraherentur anno remissionis appropinquante, ut habetur Deut.
XV. Secundo, ne eum cui mutuum concederent, gravarent vel usuris,
vel etiam aliqua pignora omnino vitae necessaria accipiendo, et si
accepta fuerint, quod statim restituerentur. Dicitur enim Deut.
XXIII, non faeneraberis fratri tuo ad usuram; et XXIV, non
accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam, quia animam suam
apposuit tibi; et Exod. XXII dicitur, si pignus a proximo tuo
acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei. Tertio, ut non
importune exigerent. Unde dicitur Exod. XXII, si pecuniam
mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum
quasi exactor. Et propter hoc etiam mandatur Deut. XXIV, cum
repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi, non ingredieris in
domum eius ut pignus auferas; sed stabis foris, et ille tibi proferet
quod habuerit, tum quia domus est tutissimum uniuscuiusque
receptaculum, unde molestum homini est ut in domo sua invadatur; tum
etiam quia non concedit creditori ut accipiat pignus quod voluerit, sed
magis debitori ut det quo minus indiguerit. Quarto, instituit quod in
septimo anno debita penitus remitterentur. Probabile enim erat ut illi
qui commode reddere possent, ante septimum annum redderent, et gratis
mutuantem non defraudarent. Si autem omnino impotentes essent, eadem
ratione eis erat debitum remittendum ex dilectione, qua etiam erat eis
de novo dandum propter indigentiam. Circa animalia vero mutuata haec
lex statuit, ut propter negligentiam eius cui mutuata sunt, si in
ipsius absentia moriantur vel debilitentur, reddere ea compellatur.
Si vero eo praesente et diligenter custodiente, mortua fuerint vel
debilitata, non cogebatur restituere, et maxime si erant mercede
conducta, quia ita etiam potuissent mori et debilitari apud mutuantem;
et ita, si conservationem animalis consequeretur, iam aliquod lucrum
reportaret ex mutuo, et non esset gratuitum mutuum. Et maxime hoc
observandum erat quando animalia erant mercede conducta, quia tunc
habebat certum pretium pro usu animalium; unde nihil accrescere debebat
per restitutionem animalium, nisi propter negligentiam custodientis.
Si autem non essent mercede conducta, potuisset habere aliquam
aequitatem ut saltem tantum restitueret quantum usus animalis mortui vel
debilitati conduci potuisset.
Ad quintum dicendum quod haec differentia est inter mutuum et
depositum, quia mutuum traditur in utilitatem eius cui traditur; sed
depositum traditur in utilitatem deponentis. Et ideo magis arctabatur
aliquis in aliquibus casibus ad restituendum mutuum, quam ad
restituendum depositum. Depositum enim perdi poterat dupliciter. Uno
modo, ex causa inevitabili, vel naturali, puta si esset mortuum vel
debilitatum animal depositum; vel extrinseca, puta si esset captum ab
hostibus, vel si esset comestum a bestia; in quo tamen casu tenebatur
deferre ad dominum animalis id quod de animali occiso supererat. In
aliis autem praedictis casibus nihil reddere tenebatur, sed solum, ad
expurgandam suspicionem fraudis, tenebatur iuramentum praestare. Alio
modo poterat perdi ex causa evitabili, puta per furtum. Et tunc,
propter negligentiam custodis, reddere tenebatur. Sed, sicut dictum
est, ille qui mutuo accipiebat animal, tenebatur reddere, etiam si
debilitatum aut mortuum fuisset in eius absentia. De minori enim
negligentia tenebatur quam depositarius, qui non tenebatur nisi de
furto.
Ad sextum dicendum quod mercenarii qui locant operas suas, pauperes
sunt, de laboribus suis victum quaerentes quotidianum, et ideo lex
provide ordinavit ut statim eis merces solveretur, ne victus eis
deficeret. Sed illi qui locant alias res, divites esse consueverunt,
nec ita indigent locationis pretio ad suum victum quotidianum. Et ideo
non est eadem ratio in utroque.
Ad septimum dicendum quod iudices ad hoc inter homines constituuntur,
quod determinent quod ambiguum inter homines circa iustitiam esse
potest. Dupliciter autem aliquid potest esse ambiguum. Uno modo,
apud simplices. Et ad hoc dubium tollendum, mandatur Deut. XVI,
ut iudices et magistri constituerentur per singulas tribus, ut
iudicarent populum iusto iudicio. Alio modo contingit aliquid esse
dubium etiam apud peritos. Et ideo ad hoc dubium tollendum,
constituit lex ut omnes recurrerent ad locum principalem a Deo
electum, in quo et summus sacerdos esset, qui determinaret dubia circa
caeremonias divini cultus; et summus iudex populi, qui determinaret
quae pertinent ad iudicia hominum, sicut etiam nunc per appellationem,
vel per consultationem, causae ab inferioribus iudicibus ad superiores
deferuntur. Unde dicitur Deut. XVII, si difficile et ambiguum
apud te iudicium perspexeris, et iudicum intra portas tuas videris
verba variari; ascende ad locum quem elegerit dominus, veniesque ad
sacerdotes levitici generis, et ad iudicem qui fuerit illo tempore.
Huiusmodi autem ambigua iudicia non frequenter emergebant. Unde ex
hoc populus non gravabatur.
Ad octavum dicendum quod in negotiis humanis non potest haberi probatio
demonstrativa et infallibilis, sed sufficit aliqua coniecturalis
probabilitas, secundum quam rhetor persuadet. Et ideo, licet sit
possibile duos aut tres testes in mendacium convenire, non tamen est
facile nec probabile quod conveniant; et ideo accipitur eorum
testimonium tanquam verum; et praecipue si in suo testimonio non
vacillent, vel alias suspecti non fuerint. Et ad hoc etiam quod non
de facili a veritate testes declinarent, instituit lex ut testes
diligentissime examinarentur, et graviter punirentur qui invenirentur
mendaces, ut habetur Deut. XIX. Fuit tamen aliqua ratio
huiusmodi numeri determinandi, ad significandam infallibilem veritatem
personarum divinarum, quae quandoque numerantur duae, quia spiritus
sanctus est nexus duorum, quandoque exprimuntur tres; ut Augustinus
dicit, super illud Ioan. VIII, in lege vestra scriptum est quia
duorum hominum testimonium verum est.
Ad nonum dicendum quod non solum propter gravitatem culpae, sed etiam
propter alias causas gravis poena infligitur. Primo quidem, propter
quantitatem peccati, quia maiori peccato, ceteris paribus, gravior
poena debetur. Secundo, propter peccati consuetudinem, quia a
peccatis consuetis non faciliter homines abstrahuntur nisi per graves
poenas. Tertio, propter multam concupiscentiam vel delectationem in
peccato, ab his enim non de facili homines abstrahuntur nisi per graves
poenas. Quarto, propter facilitatem committendi peccatum, et latendi
in ipso, huiusmodi enim peccata, quando manifestantur, sunt magis
punienda, ad terrorem aliorum. Circa ipsam etiam quantitatem peccati
quadruplex gradus est attendendus, etiam circa unum et idem factum.
Quorum primus est quando involuntarius peccatum committit. Tunc
enim, si omnino est involuntarius, totaliter excusatur a poena,
dicitur enim Deut. XXII, quod puella quae opprimitur in agro,
non est rea mortis, quia clamavit, et nullus affuit qui liberaret
eam. Si vero aliquo modo fuerit voluntarius, sed tamen ex infirmitate
peccat, puta cum quis peccat ex passione, minuitur peccatum, et
poena, secundum veritatem iudicii, diminui debet; nisi forte,
propter communem utilitatem, poena aggravetur, ad abstrahendum homines
ab huiusmodi peccatis, sicut dictum est. Secundus gradus est quando
quis per ignorantiam peccavit. Et tunc aliquo modo reus reputabatur,
propter negligentiam addiscendi; sed tamen non puniebatur per iudices,
sed expiabat peccatum suum per sacrificia. Unde dicitur Levit.
IV, anima quae peccaverit per ignorantiam, et cetera. Sed hoc
intelligendum est de ignorantia facti, non autem de ignorantia
praecepti divini, quod omnes scire tenebantur. Tertius gradus est
quando aliquis ex superbia peccabat, idest ex certa electione vel ex
certa malitia. Et tunc puniebatur secundum quantitatem delicti.
Quartus autem gradus est quando peccabat per proterviam et
pertinaciam. Et tunc, quasi rebellis et destructor ordinationis
legis, omnino occidendus erat. Secundum hoc, dicendum est quod in
poena furti considerabatur secundum legem id quod frequenter accidere
poterat. Et ideo pro furto aliarum rerum, quae de facili custodiri
possunt a furibus, non reddebat fur nisi duplum. Oves autem non de
facili possunt custodiri a furto, quia pascuntur in agris, et ideo
frequentius contingebat quod oves furto subtraherentur. Unde lex
maiorem poenam apposuit, ut scilicet quatuor oves pro una ove
redderentur. Adhuc autem boves difficilius custodiuntur, quia
habentur in agris, et non ita pascuntur gregatim sicut oves. Et ideo
adhuc hic maiorem poenam apposuit, ut scilicet quinque boves pro uno
bove redderentur. Et hoc dico, nisi forte idem animal inventum fuerit
vivens apud eum, quia tunc solum duplum restituebat, sicut et in
ceteris furtis; poterat enim haberi praesumptio quod cogitaret
restituere, ex quo vivum servasset. Vel potest dici, secundum
Glossam, quod bos habet quinque utilitates, quia immolatur, arat,
pascit carnibus, lactat, et corium etiam diversis usibus ministrat,
et ideo pro uno bove quinque boves reddebantur. Ovis autem habet
quatuor utilitates, quia immolatur, pascit, lac dat, et lanam
ministrat. Filius autem contumax, non quia comedebat et bibebat,
occidebatur, sed propter contumaciam et rebellionem, quae semper morte
puniebatur, ut dictum est. Ille vero qui colligebat ligna in
sabbato, lapidatus fuit tanquam legis violator, quae sabbatum
observari praecipiebat in commemorationem fidei novitatis mundi, sicut
supra dictum est. Unde occisus fuit tanquam infidelis.
Ad decimum dicendum quod lex vetus poenam mortis inflixit in
gravioribus criminibus, scilicet in his quae contra Deum peccantur,
et in homicidio, et in furto hominum, et in irreverentia ad parentes,
et in adulterio, et in incestibus. In furto autem aliarum rerum
adhibuit poenam damni. In percussuris autem et mutilationibus induxit
poenam talionis; et similiter in peccato falsi testimonii. In aliis
autem minoribus culpis induxit poenam flagellationis vel ignominiae.
Poenam autem servitutis induxit in duobus casibus. In uno quidem,
quando, septimo anno remissionis, ille qui erat servus, nolebat
beneficio legis uti ut liber exiret. Unde pro poena ei infligebatur ut
in perpetuum servus remaneret. Secundo, infligebatur furi, quando
non habebat quod posset restituere, sicut habetur Exod. XXII.
Poenam autem exilii universaliter lex non statuit. Quia in solo
populo illo Deus colebatur, omnibus aliis populis per idololatriam
corruptis, unde si quis a populo illo universaliter exclusus esset,
daretur ei occasio idololatriae. Et ideo I Reg. XXVI dicitur
quod David dixit ad Saul, maledicti sunt qui eiecerunt me hodie, ut
non habitem in hereditate domini, dicentes, vade, servi diis
alienis. Erat tamen aliquod particulare exilium. Dicitur enim
Deut. XIX quod qui percusserit proximum suum nesciens, et qui
nullum contra ipsum habuisse odium comprobatur, ad unam urbium refugii
confugiebat, et ibi manebat usque ad mortem summi sacerdotis. Tunc
enim licebat ei redire ad domum suam, quia in universali damno populi
consueverunt particulares irae sedari, et ita proximi defuncti non sic
proni erant ad eius occisionem.
Ad undecimum dicendum quod animalia bruta mandabantur occidi, non
propter aliquam ipsorum culpam; sed in poenam dominorum, qui talia
animalia non custodierant ab huiusmodi peccatis. Et ideo magis
puniebatur dominus si bos cornupeta fuerat ab heri et nudiustertius, in
quo casu poterat occurri periculo; quam si subito cornupeta
efficeretur. Vel occidebantur animalia in detestationem peccati; et
ne ex eorum aspectu aliquis horror hominibus incuteretur.
Ad duodecimum dicendum quod ratio litteralis illius mandati fuit, ut
Rabbi Moyses dicit, quia frequenter interfector est de civitate
propinquiori. Unde occisio vitulae fiebat ad explorandum homicidium
occultum. Quod quidem fiebat per tria. Quorum unum est quod seniores
civitatis iurabant nihil se praetermisisse in custodia viarum. Aliud
est quia ille cuius erat vitula damnificabatur in occisione animalis,
et si prius manifestaretur homicidium, animal non occideretur.
Tertium est quia locus in quo occidebatur vitula, remanebat incultus.
Et ideo, ad evitandum utrumque damnum, homines civitatis de facili
manifestarent homicidam, si scirent, et raro poterat esse quin aliqua
verba vel iudicia super hoc facta essent. Vel hoc fiebat ad terrorem,
in detestationem homicidii. Per occisionem enim vitulae, quae est
animal utile et fortitudine plenum, praecipue antequam laboret sub
iugo, significabatur quod quicumque homicidium fecisset, quamvis esset
utilis et fortis, occidendus erat; et morte crudeli, quod cervicis
concisio significabat; et quod tanquam vilis et abiectus a consortio
hominum excludendus erat, quod significabatur per hoc quod vitula
occisa in loco aspero et inculto relinquebatur, in putredinem
convertenda. Mystice autem per vitulam de armento significatur caro
Christi; quae non traxit iugum, quia non fecit peccatum; nec terram
scidit vomere, idest seditionis maculam non admisit. Per hoc autem
quod in valle inculta occidebatur, significabatur despecta mors
Christi; per quam purgantur omnia peccata, et Diabolus esse
homicidii auctor ostenditur.
|
|