|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod iudicialia praecepta non
sint convenienter tradita quantum ad extraneos. Dicit enim Petrus,
Act. X, in veritate comperi quoniam non est acceptor personarum
Deus; sed in omni gente qui timet Deum et operatur iustitiam,
acceptus est illi. Sed illi qui sunt Deo accepti, non sunt ab
Ecclesia Dei excludendi. Inconvenienter igitur mandatur Deut.
XXIII, quod Ammonites et Moabites, etiam post decimam
generationem, non intrabunt Ecclesiam domini in aeternum; e contrario
autem ibidem praecipitur de quibusdam gentibus, non abominaberis
Idumaeum, quia frater tuus est; nec Aegyptium, quia advena fuisti
in terra eius.
2. Praeterea, ea quae non sunt in potestate nostra, non merentur
aliquam poenam. Sed quod homo sit eunuchus, vel ex scorto natus, non
est in potestate eius. Ergo inconvenienter mandatur Deut.
XXIII, quod eunuchus, et ex scorto natus, non ingrediatur
Ecclesiam domini.
3. Praeterea, lex vetus misericorditer mandavit ut advenae non
affligantur, dicitur enim Exod. XXII, advenam non contristabis,
neque affliges eum, advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti; et
XXIII, peregrino molestus non eris, scitis enim advenarum
animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. Sed ad
afflictionem alicuius pertinet quod usuris opprimatur. Inconvenienter
igitur lex permisit, Deut. XXIII, ut alienis ad usuram pecuniam
mutuarent.
4. Praeterea, multo magis appropinquant nobis homines quam arbores.
Sed his quae sunt nobis magis propinqua, magis debemus affectum et
effectum dilectionis impendere; secundum illud Eccli. XIII, omne
animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi.
Inconvenienter igitur dominus, Deut. XX, mandavit quod de
civitatibus hostium captis omnes interficerent, et tamen arbores
fructiferas non succiderent.
5. Praeterea, bonum commune secundum virtutem est bono privato
praeferendum ab unoquoque. Sed in bello quod committitur contra
hostes, quaeritur bonum commune. Inconvenienter igitur mandatur
Deut. XX, quod, imminente proelio, aliqui domum remittantur,
puta qui aedificavit domum novam, qui plantavit vineam, vel qui
despondit uxorem.
6. Praeterea, ex culpa non debet quis commodum reportare. Sed quod
homo sit formidolosus et corde pavido, culpabile est, contrariatur
enim virtuti fortitudinis. Inconvenienter igitur a labore proelii
excusabantur formidolosi et pavidum cor habentes.
Sed contra est quod sapientia divina dicit, Prov. VIII, recti
sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid neque perversum.
Respondeo dicendum quod cum extraneis potest esse hominum conversatio
dupliciter, uno modo, pacifice; alio modo, hostiliter. Et quantum
ad utrumque modum ordinandum, lex convenientia praecepta continebat.
Tripliciter enim offerebatur Iudaeis occasio ut cum extraneis pacifice
communicarent. Primo quidem, quando extranei per terram eorum
transitum faciebant quasi peregrini. Alio modo, quando in terram
eorum adveniebant ad inhabitandum sicut advenae. Et quantum ad
utrumque, lex misericordiae praecepta proposuit, nam Exod. XXII
dicitur, advenam non contristabis; et XXIII dicitur, peregrino
molestus non eris. Tertio vero, quando aliqui extranei totaliter in
eorum consortium et ritum admitti volebant. Et in his quidam ordo
attendebatur. Non enim statim recipiebantur quasi cives, sicut etiam
apud quosdam gentilium statutum erat ut non reputarentur cives nisi qui
ex avo, vel abavo, cives existerent, ut philosophus dicit, in III
Polit. Et hoc ideo quia, si statim extranei advenientes reciperentur
ad tractandum ea quae sunt populi, possent multa pericula contingere;
dum extranei, non habentes adhuc amorem firmatum ad bonum publicum,
aliqua contra populum attentarent. Et ideo lex statuit ut de quibusdam
gentibus habentibus aliquam affinitatem ad Iudaeos, scilicet de
Aegyptiis, apud quos nati fuerant et nutriti, et de Idumaeis,
filiis Esau fratris Iacob, in tertia generatione reciperentur in
consortium populi; quidam vero, quia hostiliter se ad eos habuerant,
sicut Ammonitae et Moabitae, nunquam in consortium populi
admitterentur; Amalecitae autem, qui magis eis fuerant adversati, et
cum eis nullum cognationis habebant consortium, quasi hostes perpetui
haberentur; dicitur enim Exod. XVII, bellum Dei erit contra
Amalec a generatione in generationem. Similiter etiam quantum ad
hostilem communicationem cum extraneis, lex convenientia praecepta
tradidit. Nam primo quidem, instituit ut bellum iuste iniretur,
mandatur enim Deut. XX, quod quando accederent ad expugnandum
civitatem, offerrent ei primum pacem. Secundo, instituit ut fortiter
bellum susceptum exequerentur, habentes de Deo fiduciam. Et ad hoc
melius observandum, instituit quod, imminente proelio, sacerdos eos
confortaret, promittendo auxilium Dei. Tertio, mandavit ut
impedimenta proelii removerentur, remittendo quosdam ad domum, qui
possent impedimenta praestare. Quarto, instituit ut victoria moderate
uterentur, parcendo mulieribus et parvulis, et etiam ligna fructifera
regionis non incidendo.
Ad primum ergo dicendum quod homines nullius gentis exclusit lex a
cultu Dei et ab his quae pertinent ad animae salutem, dicitur enim
Exod. XII, si quis peregrinorum in vestram voluerit transire
coloniam, et facere phase domini; circumcidetur prius omne masculinum
eius, et tunc rite celebrabit, eritque simul sicut indigena terrae.
Sed in temporalibus, quantum ad ea quae pertinebant ad communitatem
populi, non statim quilibet admittebatur, ratione supra dicta, sed
quidam in tertia generatione, scilicet Aegyptii et Idumaei; alii
vero perpetuo excludebantur, in detestationem culpae praeteritae,
sicut Moabitae et Ammonitae et Amalecitae. Sicut enim punitur unus
homo propter peccatum quod commisit, ut alii videntes timeant et
peccare desistant; ita etiam propter aliquod peccatum gens vel civitas
potest puniri, ut alii a simili peccato abstineant. Poterat tamen
dispensative aliquis in collegium populi admitti propter aliquem
virtutis actum, sicut Iudith XIV dicitur quod Achior, dux
filiorum Ammon, appositus est ad populum Israel, et omnis successio
generis eius. Et similiter Ruth Moabitis, quae mulier virtutis
erat. Licet possit dici quod illa prohibitio extendebatur ad viros,
non ad mulieres, quibus non competit simpliciter esse cives.
Ad secundum dicendum quod, sicut philosophus dicit, in III
Polit., dupliciter aliquis dicitur esse civis, uno modo,
simpliciter; et alio modo, secundum quid. Simpliciter quidem civis
est qui potest agere ea quae sunt civium, puta dare consilium vel
iudicium in populo. Secundum quid autem civis dici potest quicumque
civitatem inhabitat, etiam viles personae et pueri et senes, qui non
sunt idonei ad hoc quod habeant potestatem in his quae pertinent ad
commune. Ideo ergo spurii, propter vilitatem originis, excludebantur
ab Ecclesia, idest a collegio populi, usque ad decimam generationem.
Et similiter eunuchi, quibus non poterat competere honor qui patribus
debebatur, et praecipue in populo Iudaeorum, in quo Dei cultus
conservabatur per carnis generationem, nam etiam apud gentiles, qui
multos filios genuerant, aliquo insigni honore donabantur, sicut
philosophus dicit, in II Polit. Tamen quantum ad ea quae ad
gratiam Dei pertinent, eunuchi ab aliis non separabantur, sicut nec
advenae, ut dictum est, dicitur enim Isaiae LVI, non dicat filius
advenae qui adhaeret domino, dicens, separatione dividet me dominus a
populo suo. Et non dicat eunuchus, ecce ego lignum aridum.
Ad tertium dicendum quod accipere usuras ab alienis non erat secundum
intentionem legis, sed ex quadam permissione, propter pronitatem
Iudaeorum ad avaritiam; et ut magis pacifice se haberent ad
extraneos, a quibus lucrabantur.
Ad quartum dicendum quod circa civitates hostium quaedam distinctio
adhibebatur. Quaedam enim erant remotae, non de numero illarum urbium
quae eis erant repromissae, et in talibus urbibus expugnatis
occidebantur masculi, qui pugnaverant contra populum Dei; mulieribus
autem et infantibus parcebatur. Sed in civitatibus vicinis, quae
erant eis repromissae omnes mandabantur interfici, propter iniquitates
eorum priores, ad quas puniendas dominus populum Israel quasi divinae
iustitiae executorem mittebat, dicitur enim Deut. IX, quia illae
egerunt impie, introeunte te deletae sunt. Ligna autem fructifera
mandabantur reservari propter utilitatem ipsius populi, cuius ditioni
civitas et eius territorium erat subiiciendum.
Ad quintum dicendum quod novus aedificator domus, aut plantator
vineae, vel desponsator uxoris, excludebatur a proelio propter duo.
Primo quidem, quia ea quae homo de novo habet, vel statim paratus est
ad habendum, magis solet amare, et per consequens eorum amissionem
timere. Unde probabile erat quod ex tali amore magis mortem timerent,
et sic minus fortes essent ad pugnandum. Secundo quia, sicut
philosophus dicit, in II Physic., infortunium videtur quando
aliquis appropinquat ad aliquod bonum habendum, si postea impediatur ab
illo. Et ideo ne propinqui remanentes magis contristarentur de morte
talium, qui bonis sibi paratis potiti non fuerunt; et etiam populus,
considerans hoc, horreret; huiusmodi homines a mortis periculo sunt
sequestrati per subtractionem a proelio.
Ad sextum dicendum quod timidi remittebantur ad domum, non ut ipsi ex
hoc commodum consequerentur; sed ne populus ex eorum praesentia
incommodum consequeretur, dum per eorum timorem et fugam etiam alii ad
timendum et fugiendum provocarentur.
|
|