|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter lex vetus
praecepta ediderit circa personas domesticas. Servus enim id quod
est, domini est, ut philosophus dicit, in I Polit. Sed id quod
est alicuius, perpetuo eius esse debet. Ergo inconvenienter lex
mandavit Exod. XXI, quod servi septimo anno liberi abscederent.
2. Praeterea, sicut animal aliquod, ut asinus aut bos, est
possessio domini, ita etiam servus. Sed de animalibus praecipitur
Deut. XXII, quod restituantur dominis suis, si errare
inveniantur. Inconvenienter ergo mandatur Deut. XXIII, non
tradas servum domino suo, qui ad te confugerit.
3. Praeterea, lex divina debet magis ad misericordiam provocare quam
etiam lex humana. Sed secundum leges humanas graviter puniuntur qui
nimis aspere affligunt servos aut ancillas. Asperrima autem videtur
esse afflictio ex qua sequitur mors. Inconvenienter igitur statuitur
Exod. XXI, quod qui percusserit servum suum vel ancillam virga,
si uno die supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius
est.
4. Praeterea, alius est principatus domini ad servum, et patris ad
filium, ut dicitur in I et III Polit. Sed hoc ad principatum
domini ad servum pertinet, ut aliquis servum vel ancillam vendere
possit. Inconvenienter igitur lex permisit quod aliquis venderet
filiam suam in famulam vel ancillam.
5. Praeterea, pater habet sui filii potestatem. Sed eius est
punire excessus, qui habet potestatem super peccantem. Inconvenienter
igitur mandatur Deut. XXI, quod pater ducat filium ad seniores
civitatis puniendum.
6. Praeterea, dominus prohibuit, Deut. VII, ut cum
alienigenis non sociarent coniugia; et coniuncta etiam separarentur,
ut patet I Esdrae X. Inconvenienter igitur Deut. XXI
conceditur eis ut captivas alienigenarum ducere possint uxores.
7. Praeterea, dominus in uxoribus ducendis quosdam consanguinitatis
et affinitatis gradus praecepit esse vitandos, ut patet Lev.
XVIII. Inconvenienter igitur mandatur Deut. XXV, quod si
aliquis esset mortuus absque liberis, uxorem ipsius frater eius
acciperet.
8. Praeterea, inter virum et uxorem, sicut est maxima
familiaritas, ita debet esse firmissima fides. Sed hoc non potest
esse, si matrimonium dissolubile fuerit. Inconvenienter igitur
dominus permisit, Deut. XXIV, quod aliquis posset uxorem
dimittere, scripto libello repudii; et quod etiam ulterius eam
recuperare non posset.
9. Praeterea, sicut uxor potest frangere fidem marito, ita etiam
servus domino, et filius patri. Sed ad investigandam iniuriam servi
in dominum, vel filii in patrem, non est institutum in lege aliquod
sacrificium. Superflue igitur videtur institui sacrificium zelotypiae
ad investigandum uxoris adulterium, Num. V. Sic igitur
inconvenienter videntur esse tradita in lege praecepta iudicialia circa
personas domesticas.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo XVIII, iudicia domini
vera, iustificata in semetipsa.
Respondeo dicendum quod communio domesticarum personarum ad invicem,
ut philosophus dicit, in I Polit., est secundum quotidianos actus
qui ordinantur ad necessitatem vitae. Vita autem hominis conservatur
dupliciter. Uno modo, quantum ad individuum, prout scilicet homo
idem numero vivit, et ad talem vitae conservationem opitulantur homini
exteriora bona, ex quibus homo habet victum et vestitum et alia
huiusmodi necessaria vitae; in quibus administrandis indiget homo
servis. Alio modo conservatur vita hominis secundum speciem per
generationem, ad quam indiget homo uxore, ut ex ea generet filium.
Sic igitur in domestica communione sunt tres combinationes, scilicet
domini ad servum, viri ad uxorem, patris ad filium. Et quantum ad
omnia ista lex vetus convenientia praecepta tradidit. Nam quantum ad
servos, instituit ut modeste tractarentur et quantum ad labores, ne
scilicet immoderatis laboribus affligerentur, unde Deut. V, dominus
mandavit ut in die sabbati requiesceret servus et ancilla tua sicut et
tu, et iterum quantum ad poenas infligendas, imposuit enim poenam
mutilatoribus servorum ut dimitterent eos liberos, sicut habetur
Exod. XXI. Et simile etiam statuit in ancilla quam in uxorem
aliquis duxerit. Statuit etiam specialiter circa servos qui erant ex
populo, ut septimo anno liberi egrederentur cum omnibus quae
apportaverant, etiam vestimentis, ut habetur Exod. XXI.
Mandatur etiam insuper Deut. XV, ut ei detur viaticum. Circa
uxores vero, statuitur in lege quantum ad uxores ducendas. Ut
scilicet ducant uxores suae tribus, sicut habetur Num. ult., et hoc
ideo, ne sortes tribuum confundantur. Et quod aliquis in uxorem ducat
uxorem fratris defuncti sine liberis, ut habetur Deut. XXV, et
hoc ideo, ut ille qui non potuit habere successores secundum carnis
originem, saltem habeat per quandam adoptionem, et sic non totaliter
memoria defuncti deleretur. Prohibuit etiam quasdam personas ne in
coniugium ducerentur, scilicet alienigenas, propter periculum
seductionis; et propinquas, propter reverentiam naturalem quae eis
debetur. Statuit etiam qualiter uxores iam ductae tractari deberent.
Ut scilicet non leviter infamarentur, unde mandatur puniri ille qui
falso crimen imponit uxori, ut habetur Deut. XXII. Et quod
etiam propter uxoris odium filius detrimentum non pateretur, ut habetur
Deut. XXI. Et etiam quod, propter odium uxorem non affligeret,
sed potius, scripto libello, eam dimitteret, ut patet Deut.
XXIV. Et ut etiam maior dilectio inter coniuges a principio
contrahatur, praecipitur quod, cum aliquis nuper uxorem acceperit,
nihil ei publicae necessitatis iniungatur, ut libere possit laetari cum
uxore sua. Circa filios autem, instituit ut patres eis disciplinam
adhiberent, instruendo eos in fide, unde habetur Exod. XII, cum
dixerint vobis filii vestri, quae est ista religio? Dicetis eis,
victima transitus domini est. Et quod etiam instruerent eos in
moribus, unde dicitur Deut. XXI, quod patres dicere debent,
monita nostra audire contemnit, commessationibus vacat et luxuriae
atque conviviis.
Ad primum ergo dicendum quod, quia filii Israel erant a domino de
servitute liberati, et per hoc divinae servituti addicti, noluit
dominus ut in perpetuum servi essent. Unde dicitur Lev. XXV, si
paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes
servitute famulorum, sed quasi mercenarius et colonus erit. Mei enim
sunt servi, et ego eduxi eos de terra Aegypti, non veneant conditione
servorum. Et ideo, quia simpliciter servi non erant, sed secundum
quid, finito tempore, dimittebantur liberi.
Ad secundum dicendum quod mandatum illud intelligitur de servo qui a
domino quaeritur ad occidendum, vel ad aliquod peccati ministerium.
Ad tertium dicendum quod circa laesiones servis illatas, lex
considerasse videtur utrum sit certa vel incerta. Si enim laesio certa
esset, lex poenam adhibuit, pro mutilatione quidem, amissionem servi
qui mandabatur libertati donandus; pro morte autem, homicidii poenam,
cum servus in manu domini verberantis moreretur. Si vero laesio non
esset certa, sed aliquam apparentiam haberet, lex nullam poenam
infligebat in proprio servo, puta cum percussus servus non statim
moriebatur, sed post aliquos dies. Incertum enim erat utrum ex
percussione mortuus esset. Quia si percussisset liberum hominem, ita
tamen quod statim non moreretur, sed super baculum suum ambularet, non
erat homicidii reus qui percusserat, etiam si postea moreretur.
Tenebatur tamen ad impensas solvendas quas percussus in medicos
fecerat. Sed hoc in servo proprio locum non habebat, quia quidquid
servus habebat, et etiam ipsa persona servi, erat quaedam possessio
domini. Et ideo pro causa assignatur quare non subiaceat poenae
pecuniariae, quia pecunia illius est.
Ad quartum dicendum quod, sicut dictum est, nullus Iudaeus poterat
possidere Iudaeum quasi simpliciter servum; sed erat servus secundum
quid, quasi mercenarius, usque ad tempus. Et per hunc modum
permittebat lex quod, paupertate cogente, aliquis filium aut filiam
venderet. Et hoc etiam verba ipsius legis ostendunt, dicit enim, si
quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillae
exire consueverunt. Per hunc etiam modum non solum filium, sed etiam
seipsum aliquis vendere poterat, magis quasi mercenarium quam quasi
servum; secundum illud Levit. XXV, si paupertate compulsus
vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
sed quasi mercenarius et colonus erit.
Ad quintum dicendum quod, sicut philosophus dicit, in X Ethic.,
principatus paternus habet solam admonendi potestatem; non autem habet
vim coactivam, per quam rebelles et contumaces comprimi possunt. Et
ideo in hoc casu lex mandabat ut filius contumax a principibus civitatis
puniretur.
Ad sextum dicendum quod dominus alienigenas prohibuit in matrimonium
duci propter periculum seductionis, ne inducerentur in idololatriam.
Et specialiter hoc prohibuit de illis gentibus quae in vicino
habitabant, de quibus erat magis probabile quod suos ritus retinerent.
Si qua vero idololatriae cultum dimittere vellet, et ad legis cultum
se transferre, poterat in matrimonium duci, sicut patet de Ruth,
quam duxit Booz in uxorem. Unde ipsa dixerat socrui suae, populus
tuus populus meus, Deus tuus Deus meus, ut habetur Ruth I. Et
ideo captiva non aliter permittebatur in uxorem duci nisi prius rasa
caesarie, et circumcisis unguibus, et deposita veste in qua capta
est, et fleret patrem et matrem, per quae significatur idololatriae
perpetua abiectio.
Ad septimum dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super
Matth., quia immitigabile malum mors erat apud Iudaeos, qui omnia
pro praesenti vita faciebant, statutum fuit ut defuncto filius
nasceretur ex fratre, quod erat quaedam mortis mitigatio. Non autem
alius quam frater vel propinquus iubebatur accipere uxorem defuncti,
quia non ita crederetur (qui ex tali coniunctione erat nasciturus)
esse filius eius qui obiit; et iterum extraneus non ita haberet
necessitatem statuere domum eius qui obierat, sicut frater, cui etiam
ex cognatione hoc facere iustum erat. Ex quo patet quod frater in
accipiendo uxorem fratris sui, persona fratris defuncti fungebatur.
Ad octavum dicendum quod lex permisit repudium uxoris, non quia
simpliciter iustum esset, sed propter duritiam Iudaeorum; ut dominus
dicit, Matth. XIX. Sed de hoc oportet plenius tractari cum de
matrimonio agetur.
Ad nonum dicendum quod uxores fidem matrimonii frangunt per adulterium
et de facili, propter delectationem; et latenter, quia oculus
adulteri observat caliginem, ut dicitur Iob XXIV. Non autem est
similis ratio de filio ad patrem, vel de servo ad dominum, quia talis
infidelitas non procedit ex concupiscentia delectationis, sed magis ex
malitia; nec potest ita latere sicut infidelitas mulieris adulterae.
|
|