|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod lex nova sit lex
scripta. Lex enim nova est ipsum Evangelium. Sed Evangelium est
descriptum, Ioan. XX, haec autem scripta sunt ut credatis. Ergo
lex nova est lex scripta.
2. Praeterea, lex indita est lex naturae; secundum illud Rom.
II, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, qui habent opus legis
scriptum in cordibus suis. Si igitur lex Evangelii esset lex indita,
non differret a lege naturae.
3. Praeterea, lex Evangelii propria est eorum qui sunt in statu
novi testamenti. Sed lex indita communis est et eis qui sunt in novo
testamento, et eis qui sunt in veteri testamento, dicitur enim Sap.
VII, quod divina sapientia per nationes in animas sanctas se
transfert, amicos Dei et prophetas constituit. Ergo lex nova non est
lex indita.
Sed contra est quod lex nova est lex novi testamenti. Sed lex novi
testamenti est indita in corde. Apostolus enim, ad Heb. VIII,
dicit, inducens auctoritatem quae habetur Ierem. XXXI, ecce dies
venient, dicit dominus, et consummabo super domum Israel et super
domum Iuda testamentum novum, et exponens quid sit hoc testamentum,
dicit, quia hoc est testamentum quod disponam domui Israel, dando
leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas. Ergo
lex nova est lex indita.
Respondeo dicendum quod unaquaeque res illud videtur esse quod in ea
est potissimum, ut philosophus dicit, in IX Ethic. Id autem quod
est potissimum in lege novi testamenti, et in quo tota virtus eius
consistit, est gratia spiritus sancti, quae datur per fidem Christi.
Et ideo principaliter lex nova est ipsa gratia spiritus sancti, quae
datur Christi fidelibus. Et hoc manifeste apparet per apostolum,
qui, ad Rom. III, dicit, ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa
est. Per quam legem? Factorum? Non, sed per legem fidei, ipsam
enim fidei gratiam legem appellat. Et expressius ad Rom. VIII
dicitur, lex spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege
peccati et mortis. Unde et Augustinus dicit, in libro de spiritu et
littera, quod sicut lex factorum scripta fuit in tabulis lapideis, ita
lex fidei scripta est in cordibus fidelium. Et alibi dicit in eodem
libro, quae sunt leges Dei ab ipso Deo scriptae in cordibus, nisi
ipsa praesentia spiritus sancti? Habet tamen lex nova quaedam sicut
dispositiva ad gratiam spiritus sancti, et ad usum huius gratiae
pertinentia, quae sunt quasi secundaria in lege nova, de quibus
oportuit instrui fideles Christi et verbis et scriptis, tam circa
credenda quam circa agenda. Et ideo dicendum est quod principaliter
nova lex est lex indita, secundario autem est lex scripta.
Ad primum ergo dicendum quod in Scriptura Evangelii non continentur
nisi ea quae pertinent ad gratiam spiritus sancti vel sicut
dispositiva, vel sicut ordinativa ad usum huius gratiae. Sicut
dispositiva quidem quantum ad intellectum per fidem, per quam datur
spiritus sancti gratia, continentur in Evangelio ea quae pertinent ad
manifestandam divinitatem vel humanitatem Christi. Secundum affectum
vero, continentur in Evangelio ea quae pertinent ad contemptum mundi,
per quem homo fit capax gratiae spiritus sancti, mundus enim, idest
amatores mundi, non potest capere spiritum sanctum, ut habetur Ioan.
XIV. Usus vero spiritualis gratiae est in operibus virtutum, ad
quae multipliciter Scriptura novi testamenti homines exhortatur.
Ad secundum dicendum quod dupliciter est aliquid inditum homini. Uno
modo, pertinens ad naturam humanam, et sic lex naturalis est lex
indita homini. Alio modo est aliquid inditum homini quasi naturae
superadditum per gratiae donum. Et hoc modo lex nova est indita
homini, non solum indicans quid sit faciendum, sed etiam adiuvans ad
implendum.
Ad tertium dicendum quod nullus unquam habuit gratiam spiritus sancti
nisi per fidem Christi explicitam vel implicitam. Per fidem autem
Christi pertinet homo ad novum testamentum. Unde quibuscumque fuit
lex gratiae indita, secundum hoc ad novum testamentum pertinebant.
|
|