|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lex nova non
iustificet. Nullus enim iustificatur nisi legi Dei obediat; secundum
illud ad Heb. V, factus est, scilicet Christus, omnibus
obtemperantibus sibi causa salutis aeternae. Sed Evangelium non
semper hoc operatur quod homines ei obediant, dicitur enim Rom. X,
non omnes obediunt Evangelio. Ergo lex nova non iustificat.
2. Praeterea, apostolus probat, ad Rom., quod lex vetus non
iustificabat, quia ea adveniente praevaricatio crevit, habetur enim ad
Rom. IV, lex iram operatur, ubi enim non est lex, nec
praevaricatio. Sed multo magis lex nova praevaricationem addidit,
maiori enim poena est dignus qui post legem novam datam adhuc peccat;
secundum illud Heb. X, irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla
miseratione, duobus vel tribus testibus, moritur. Quanto magis
putatis deteriora mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit, et
cetera? Ergo lex nova non iustificat, sicut nec vetus.
3. Praeterea, iustificare est proprius effectus Dei; secundum
illud ad Rom. VIII, Deus qui iustificat. Sed lex vetus fuit a
Deo, sicut et lex nova. Ergo lex nova non magis iustificat quam lex
vetus.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Rom. I, non erubesco
Evangelium, virtus enim Dei est in salutem omni credenti. Non autem
est salus nisi iustificatis. Ergo lex Evangelii iustificat.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad legem Evangelii duo
pertinent. Unum quidem principaliter, scilicet ipsa gratia spiritus
sancti interius data. Et quantum ad hoc, nova lex iustificat. Unde
Augustinus dicit, in libro de spiritu et littera, ibi, scilicet in
veteri testamento, lex extrinsecus posita est, qua iniusti
terrerentur, hic, scilicet in novo testamento, intrinsecus data est,
qua iustificarentur. Aliud pertinet ad legem Evangelii secundario,
scilicet documenta fidei, et praecepta ordinantia affectum humanum et
humanos actus. Et quantum ad hoc, lex nova non iustificat. Unde
apostolus dicit, II ad Cor. III, littera occidit, spiritus
autem vivificat. Et Augustinus exponit, in libro de spiritu et
littera, quod per litteram intelligitur quaelibet Scriptura extra
homines existens, etiam moralium praeceptorum qualia continentur in
Evangelio. Unde etiam littera Evangelii occideret, nisi adesset
interius gratia fidei sanans.
Ad primum ergo dicendum quod illa obiectio procedit de lege nova non
quantum ad id quod est principale in ipsa, sed quantum ad id quod est
secundarium in ipsa, scilicet quantum ad documenta et praecepta
exterius homini proposita vel verbo vel scripto.
Ad secundum dicendum quod gratia novi testamenti, etsi adiuvet hominem
ad non peccandum, non tamen ita confirmat in bono ut homo peccare non
possit, hoc enim pertinet ad statum gloriae. Et ideo si quis post
acceptam gratiam novi testamenti peccaverit, maiori poena est dignus,
tanquam maioribus beneficiis ingratus, et auxilio sibi dato non utens.
Nec tamen propter hoc dicitur quod lex nova iram operatur, quia
quantum est de se, sufficiens auxilium dat ad non peccandum.
Ad tertium dicendum quod legem novam et veterem unus Deus dedit, sed
aliter et aliter. Nam legem veterem dedit scriptam in tabulis
lapideis, legem autem novam dedit scriptam in tabulis cordis
carnalibus, ut apostolus dicit, II ad Cor. III. Proinde sicut
Augustinus dicit, in libro de spiritu et littera, litteram istam
extra hominem scriptam, et ministrationem mortis et ministrationem
damnationis apostolus appellat. Hanc autem, scilicet novi testamenti
legem, ministrationem spiritus et ministrationem iustitiae dicit, quia
per donum spiritus operamur iustitiam, et a praevaricationis damnatione
liberamur.
|
|