|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod lex nova debuerit dari a
principio mundi. Non enim est personarum acceptio apud Deum, ut
dicitur ad Rom. II. Sed omnes homines peccaverunt, et egent
gloria Dei, ut dicitur ad Rom. III. Ergo a principio mundi lex
Evangelii dari debuit, ut omnibus per eam subveniretur.
2. Praeterea, sicut in diversis locis sunt diversi homines, ita
etiam in diversis temporibus. Sed Deus, qui vult omnes homines
salvos fieri, ut dicitur I ad Tim. II, mandavit Evangelium
praedicari in omnibus locis; ut patet Matth. ult., et Marc. ult.
Ergo omnibus temporibus debuit adesse lex Evangelii, ita quod a
principio mundi daretur.
3. Praeterea, magis est necessaria homini salus spiritualis, quae
est aeterna, quam salus corporalis, quae est temporalis. Sed Deus
ab initio mundi providit homini ea quae sunt necessaria ad salutem
corporalem, tradens eius potestati omnia quae erant propter hominem
creata, ut patet Gen. I. Ergo etiam lex nova, quae maxime est
necessaria ad salutem spiritualem, debuit hominibus a principio mundi
dari.
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Cor. XV, non prius
quod spirituale est, sed quod animale. Sed lex nova est maxime
spiritualis. Ergo lex nova non debuit dari a principio mundi.
Respondeo dicendum quod triplex ratio potest assignari quare lex nova
non debuit dari a principio mundi. Quarum prima est quia lex nova,
sicut dictum est, principaliter est gratia spiritus sancti; quae
abundanter dari non debuit antequam impedimentum peccati ab humano
genere tolleretur, consummata redemptione per Christum; unde dicitur
Ioan. VII, nondum erat spiritus datus, quia Iesus nondum erat
glorificatus. Et hanc rationem manifeste assignat apostolus ad Rom.
VIII, ubi, postquam praemiserat de lege spiritus vitae,
subiungit, Deus, filium suum mittens in similitudinem carnis
peccati, de peccato damnavit peccatum in carne, ut iustificatio legis
impleretur in nobis. Secunda ratio potest assignari ex perfectione
legis novae. Non enim aliquid ad perfectum adducitur statim a
principio, sed quodam temporali successionis ordine, sicut aliquis
prius fit puer, et postmodum vir. Et hanc rationem assignat apostolus
ad Gal. III, lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide
iustificemur. At ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo.
Tertia ratio sumitur ex hoc quod lex nova est lex gratiae, et ideo
primo oportuit quod homo relinqueretur sibi in statu veteris legis,
ut, in peccatum cadendo, suam infirmitatem cognoscens, recognosceret
se gratia indigere. Et hanc rationem assignat apostolus ad Rom. V,
dicens, lex subintravit ut abundaret delictum, ubi autem abundavit
delictum, superabundavit et gratia.
Ad primum ergo dicendum quod humanum genus propter peccatum primi
parentis meruit privari auxilio gratiae. Et ideo quibuscumque non
datur, hoc est ex iustitia, quibuscumque autem datur, hoc est ex
gratia, ut Augustinus dicit, in libro de Perfect. Iustit. Unde
non est acceptio personarum apud Deum ex hoc quod non omnibus a
principio mundi legem gratiae proposuit, quae erat debito ordine
proponenda, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod diversitas locorum non variat diversum statum
humani generis, qui variatur per temporis successionem. Et ideo
omnibus locis proponitur lex nova, non autem omnibus temporibus, licet
omni tempore fuerint aliqui ad novum testamentum pertinentes, ut supra
dictum est.
Ad tertium dicendum quod ea quae pertinent ad salutem corporalem,
deserviunt homini quantum ad naturam, quae non tollitur per peccatum.
Sed ea quae pertinent ad spiritualem salutem, ordinantur ad gratiam,
quae amittitur per peccatum. Et ideo non est similis ratio de
utrisque.
|
|